Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4.) Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo. LXX similiter. Exordium sequitur narratio: ibi ut attentum faceret auditorem, magna et incredibilia se dicturum esse promisit, quae nec vetus sciret historia, nec praesens aetas facta cognosceret. Hic erucam, et locustam, et bruchum, et rubiginem posuit, ut quae singula raro eveniunt, omnia simul facta memorentur, et ideo mirabilia sint. Erucam quae Hebraice Gezem (), Graece dicitur κάμπη, Hebraei Assyrios interpretantur, Babylonios atque Chaldaeos, qui de uno orbis 0951D climate procedentes, tam decem tribuum quam duarum, hoc est, Israelitici populi cuncta vastarunt. Locustam autem, Medos interpretantur et Persas, qui subverso imperio Chaldaeorum, Judaeos habuere captivos. Bruchum, 171 Macedonas, et omnes Alexandri successores, maximeque regem Antiochum cognomento Epiphanem, qui instar bruchi sedit in Judaea, et omnes priorum regum reliquias devoravit, sub quo Machabaeorum bella narrantur. Rubiginem referunt ad imperium Romanorum, qui quarti et ultimi intantum oppressere Judaeos, ut de suis finibus eos pellerent. Scribit 0952A plenius Josephus septem voluminibus, Vespasiani et Titi narrans triumphos. Elii quoque Hadriani contra Judaeos expeditionem legimus, qui ita Jerusalem murosque subvertit, ut de urbis reliquiis ac favillis, sui nominis Eliam conderet civitatem. Haec quatuor regna quae subvertere Judaeam, in quatuor cornibus Zacharias vidisse se scribit, dicente ad eum Angelo: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Judam et Israel et Jerusalem (Zach. I, 19) . Et rursum: Levavi, inquit, oculos meos et vidi, et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium, et montes, montes aenei: in quadriga prima, equi rufi; et in quadriga secunda, equi nigri; et in quadriga tertia, equi albi; et in quadriga quarta, equi varii fortes (Zach. VI, 1) . Cumque propheta dixisset ad angelum qui 0952B loquebatur in eo: Quid sunt haec, Domine mi? respondit angelus: Isti sunt quatuor venti coeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae: et est sensus: isti sunt qui egrediuntur a facie Domini, ut ejus impleant voluntatem. Cum habitatoribus terrae percepimus auribus quid eruca, locusta, bruchus, rubigo, significent: nunc cum senibus quod dictum est audiamus. Quatuor esse perturbationes, quibus animarum sanitas subvertatur, omnes philosophorum scholae conclamant. Duae praesentes sibique contrariae, duae futurae mutuo dissidentes. Praesentes, aegritudo et gaudium. Aegritudinem animi dicimus, alioquin corporis non aegritudo, sed aegrotatio nominatur. Aut igitur tristes sumus, et moerore conficimur, statusque nostrae 0952C mentis evertitur: unde et Apostolus monet, ne abundantiori tristitia absorbeatur frater (I Cor. II) . Aut econtrario gaudemus, gestimusque laetitia, et bona nostra moderanter ferre non possumus; justique et fortis viri est, nec adversis frangi, nec prosperis sublevari, sed in utroque esse moderatum. Diximus de 172 perturbatione praesentium; dicamus et de futurorum, in quibus metus, aut spes est. Adversa timemus, prospera praestolamur; et quod aegritudo et gaudium operantur in praesenti, metus et spes faciunt de futuro, dum aut adversa plus quam decet timemus esse ventura, aut prospera quae speramus intantum nos faciunt exsultare, ut non teneamus modum, maxime in his quae incerta 0952D sunt, quia futura sperantur potius quam tenentur. Has perturbationes uno et nec pleno versiculo illustris poeta comprehendit (Aeneid. lib. VI) :
Hi metuunt cupiuntque (
hoc de futuro), dolent gaudentque (
hoc de praesenti) neque auras,
inquit,
Respiciunt, clausi tenebris et carcere caeco.
Qui enim perturbationum tenebris obvolvuntur, clarum sapientiae lumen non valent intueri. Cavendum est igitur ne aegritudo, quasi eruca, nos comedat; ne locusta vastet in gaudio, huc illucque volitans, et gestiente laetitia, per diversa se jactans; ne bruchus, id est, pavor et futurorum metus, radices 0953A sapientiae devoret, ne rubigo et desiderium futurorum res inutiles concupiscat, et nos perferat ad ruinam: sed ut in omnibus, quatuor quadrigas et quatuor cornua, et quatuor equos rufos, et varios, et albos, et nigros, id est, vel adversa, vel prospera, vel ex utroque sociata, frenis sapientiae gubernemus. Ego reor erucam esse incipientem in animo passionem, quae tarda est, et discurrere non potest, et mora ipsa ac pertinacia ebibit et exsugit omnem virorem: quam si non occiderimus, in nobis crescit et avolat, et nunc devorat quidquid attigerit, nunc semesa dimittens, pergit ad alia: revertensque ad pristinam sedem bruchus efficitur, ut non solum fruges, et folia et cortices, sed et ipsam medullam devoret tarditate. Sin autem evenerit, 0953B quod tamen rarum est, ut etiam post bruchum vitalis quippiam in nobis spiritus resideat, cuncta rubigo populatur, ita ut stipulam et vile fenum vertat in nigredinem, ut non solum esui, sed et fimo inutilia sint. De his quatuor perturbationibus, in principio quoque Amos, si vita comes fuerit, 173 disseremus: ubi scriptum est: Super tribus sceleribus, et super quatuor Damasci, Gazae, Tyri, Idumaeae, filiorum Ammon, et Moab, et Juda, et Israel, non convertam eos, dicit Dominus (Amos I, 3 seqq.) . Quas nos perturbationes interpretati sumus, Graeci πάθη appellant, quae si κακοζήλως in passiones vertamus, verbum magis quam sensum verbi expresserimus.