Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12 seqq.) Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus: numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? Quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium. Qui laetamini in nihili, qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua? Ecce enim suscitabo super vos, domus Israel, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conterent vos ab introitu Emath, usque ad torrentem deserto. LXX: Propterea ecce Dominus mandabit, et percutiet domum 1065A magnam ruinis, et domum parvam scissionibus. Si persequentur in petris equi: si reticebunt ad feminas? quoniam convertistis in furorem judicium, et fructum justitiae in amaritudinem. Qui laetamini super nullo verbo bono, qui dicit: Nonne in fortitudine nostra habuimus cornua? Quia ecce ego suscitabo super vos, domus Israel, ait Dominus Deus virtutum, gentem, et conterent vos: non ut introeatis in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Quia in tantam rabiem prosiliistis, ut etiam mortis tempore, et imminentibus malis, nolueritis nomen Domini nominare: ideo mandabit Dominus, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus. Si mandat, quomodo percutit? Si percutit, quomodo mandat? Sed in eo quod mandat et jubet ministris, videtur 1065B ipse percutere. Quomodo in jubente Patre et faciente Filio, facit ipse qui jussit, impleto illo versiculo: Ipse dixit, et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt (Ps. CXLVIII, 5) . Omnia enim 319 per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est (Joan I) . Et in Aegypto, ubi primogenita quae ab exterminatore caesa referuntur, se Dominus interfecisse testatur (Exod. XII) . Sic et in praesenti loco mandat Dominus, et ipse percutit per ministros domum majorem ruinis, id est, decem tribus, quae appellabantur Israel, et domum minorem scissionibus, duas tribus, quae regebantur a stirpe domus David. Et nota singulorum proprietates. Israel, quia majora peccaverat, feritur ruinis, et in aeternam traditur captivitatem. Domus autem Juda, in qua 1065C erat templum, et quae ex parte peccaverat, LXX annorum captivitate retinetur, et non percutitur ruinis, sed scissionibus. Scissa enim domus sarciri potest: ruinae non tam instaurationem, quam aedificationem desiderant. Cujus utriusque domus ruinas, scissiones, equis et bubalis comparat, quorum priores in petris currere nequeunt, posteriores tam indomiti sunt, ut jugum cervicibus non recipiant, et cum silvestres boves sint, propter feritatem nolint terram vomere scindere. Vos autem cum equi et bubali naturam suam mutare non possint, mutastis naturam Dei, ut dulcem amarum faceretis, et fructum justitiae ejus in absinthium verteretis, quae est herba amarissima. Qui laetamini in nihili, vel idolis vitulisque aureis, qui nihil sunt, dicente Esther ad Dominum: 1065D Ne tradas sceptrum tuum his, qui non sunt (Esther XIV, 11) , vel in nihili atque mendacio. Qui propria fortitudine putatis assumpsisse vos cornua et reges et potentiam, quibus ventilaretis inimicos. Quia igitur ista fecistis, ecce ego suscitabo super 1066A vos, o domus magna, et domus minor, quae feriendae estis ruinis et scissionibus, id est, o domus Israel et omnes duodecim tribus, gentem saevissimam Assyriorum et Chaldaeorum, quae vos conterat atque subvertat a principio usque ad finem, a capite usque ad caudam, a terminis terrae vestrae, qui solem respiciunt, usque ad torrentem deserti, sive Occidentis, ut LXX transtulerunt, id est, ab Emath, usque ad Rhinocoruram, inter quam et Pelusium rivus 320 Nili, sive torrens de eremo veniens, mare ingreditur. Emath supra Epiphaniam diximus, quae ab Antiocho cui cognomentum Ἐπιφανὴς fuit, nomen sortita est. Qui autem putant quod hic domus Israel decem tribus significet, explanare non poterunt, quomodo in comminatione dicatur adversus 1066B decem tribus, quod conterendae sint ab Epiphania usque ad terminos Aegypti: quibus terminis, non utique decem tribus, sed omnes duodecim concluduntur, in quibus fuit etiam Judas et Benjamin. Quidam juxta anagogen, domum magnam et domum minorem, Judaicum populum significari putant, et de gentibus Ecclesiam congregatam. Illi enim magni propter patres vocantur, et legem, et prophetas: nos minores, quia absque Testamento fuimus et mandatis Dei, de quibus et in Cantico legimus: Soror mea parvula est, et ubera non habet (Cant. VIII, 8) . Quae domus magna et parva, in unam Dei familiam congregata, si non habuerit disciplinam, et Dei mandata non fecerit, percutietur ruinis et scissionibus. Quotiescumque ergo vel in persecutionibus, 1066C vel in haeresibus et schismatibus domus Dei, quae est Ecclesia, corruit atque laceratur, Dei percutientis ostendit manum: quam si volumus effugere, comparationis audiamus et faciamus exemplum. In petris equi persequi non valent. Petra Christus est (I Cor. X) , qui donavit apostolis suis, ut ipsi quoque petrae vocentur: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Mat. XVI, 18) . Qui in istis petris fuerit, adversariae potestates, quae appellantur equi, de quibus supra diximus, persequi eum non poterunt, cursibus praepeditis, et per singulas petras corruentibus. Veniamus et ad aliam similitudinem, juxta consuetudinem nostram, editionem LXX interpretum disserentes, ne si haereamus omnino Hebraico, illusisse lectoris diligentiae, et tacendo 1066D de editione Vulgata, frustra eam proposuisse videamur. Aut reticebunt, inquit, in feminis, haud dubium quin equos significet, de quibus supra dixerat. Si persequentur in petris equi. Isti equi, id est, contrariae 321 fortitudines, qui insaniunt ad feminas, 1067A quando virilem viderint animum, et Dei fortitudine roboratum, non audent accedere. Quando vero effeminatam mentem, et unguentis et deliciis enervatam, et in muliebrem versam mollitiem, statim insaniunt, et se tenere non possunt; et gestiunt ad libidinem. Sequitur: Quia convertistis in furore judicium. Convertit in furorem judicium, qui iratus judicat, et dicente Domino: Non accipies personam in judicio (Deut. XVI, 19) . Et in alio loco: Non misereberis pauperis in judicio; quia Dei judicium est (Exod. XXIII, 3) : ille irata ad judicandum mente descendit, immo cum causam nesciat, nec judicii noverit veritatem, ante praejudicat qualem debeat ferre sententiam: fructum quoque justitiae, qui dulcissimus est, vertit in amaritudinem. Quod de una 1067B virtute diximus, intelligamus et de reliquis, prudentia, fortitudine, temperantia, quarum qui iratus fuerit, fructus capere non poterit, et cum ceperit, amari erunt. Unde dicitur in Isaia: Vae qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce (Isai. V, 20) . Hoc autem illi dicunt, qui non causas in judicando, sed personas considerant, et fructum Christi justitiae, qui est dulcissimus, vertunt in amaritudinem. Quicumque igitur aut consanguinitate, aut amicitia; et econtrario, vel hostili odio, vel inimicitiis in judicando ducitur, pervertit judicium Christi, qui est justitia; et fructum illius vertit in amaritudinem. Qui hoc faciunt, laetantur in nullo verbo bono, sive frustra, ut Symmachus transtulit, id est, ἀλόγως, et erecti in superbiam dicunt: Nonne in fortitudine nostra habuimus 1067C cornua? cum e regione justus in Domino glorietur, et dicat: In te inimicos nostros ventilabimus cornu. Et in alio (( Al. eodem)) loco: Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me (Psal. XLIII, 6, 7) . Unde et in Exodo juxta Hebraicum, et Aquilae editionem, legimus: Et Moyses nesciebat, quia cornuta erat species ((Al. facies)) vultus ejus (Exod. XXXIV, 29) , qui vere dicere poterat: In te inimicos meos cornu ventilo. Legimus et in alio loco: Et exaltabit cornu populi sui: Et: Exaltabit cornu Christi sui (Ps. CXLVIII, 14, et I Reg. II, 10) , et cornu altaris, et 322 munda animalia atque cornuta, quae sola offeruntur Deo, quorum interpretatio non hujus est temporis. Ob haec tanta peccata et extremam superbiam, quae iniquitatem loquitur contra 1067D Deum, et ponit in excelso os suum, gentem saevissimam Dominus Deus omnipotens se suscitaturum esse dicit, quae conterat, et tribulet eos, immo prohibeat ingredi in Emath, et usque ad torrentem Occidentis. Emath interpretatur murus, aut murata. 1068A Vetabuntur itaque ab hac gente saevissima, cui supplicia delegata sunt, confugere ad civitatem munitam, quae est coelestis Jerusalem, ne introeant et salventur: in modum illius capituli quod in Genesi legimus, ubi posuit Deus Cherubim et flammeam rompheam (Genes. II) , quae vertitur ad custodiendam viam ligni vitae, ut qui ejectus fuerat de paradiso, nequaquam illuc ingrederetur indignus. Quodque sequitur: Usque ad torrentem Occidentis, de sexagesimo septimo Psalmo interpretabimur, in quo scriptum est: Cantate Domino, psalmum dicite nomini ejus: iter facite ei qui ascendit super occasum: Dominus nomen illi (Psal. LXVII, 5) . Nisi enim mala opera in nobis occiderint, Christus non ascendet super nos. Cumque illa occiderint, et Christum habuerimus 1068B aurigam: tunc nobis proficientibus et ad meliora pergentibus in eodem psalmo imperabitur: Cantate Deo, psallite Domino qui ascendit super coelum coeli ad Orientem (Psal. LXVII, 33, 34) . Unde et in mysteriis, primum renuntiamus ei qui in Occidente est, nobisque moritur cum peccatis, et sic versi ad Orientem, pactum inimus cum sole justitiae, et ei servituros nos esse promittimus. Pro torrente Occidentis, Symmachus interpretatus est, vallem campestrem: Theodotio, torrentem Arabiae: Aquila, torrentem qui est in planitie. Quibus verbis ostenditur nequaquam in eis a murata civitate exclusis, mori posse peccata, nec pervenire illos ad torrentem campestrem et planum sive deserti, qui torrens dicitur voluptatis, juxta illud quod legimus: De torrente 1068C voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV, 9) .