Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. III.—Vers. 1 seqq.) Vae, civitas sanguinum, universa mendacii ((Al. mendax)) dilaceratione plena: non recedet a te rapina: vox flagelli, et vox impetus 1253D rotae, et equi frementis, quadrigae ferventis, et equitis ascendentis, et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae, nec est finis cadaverum: et corruent in corporibus suis, propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. LXX: O civitas sanguinum, tota mendax, iniquitate plena, non contrectabitur venatio: vox flagellorum, et vox commotionis rotarum, et equi persequentis, et currus ferventis, equitis ascendentis, et splendentis gladii, et fulgentium 1254A armorum, et multitudinis vulneratorum, et gravis ruinae, et non erit finis gentibus ejus, et infirmabuntur in corporibus eorum a multitudine fornicationis. Meretrix speciosa et grata, dux maleficiorum, quae vendit gentes in fornicatione sua, et tribus in maleficiis suis. Ubi nos posuimus, laceratione plena, in Hebraeo habetur Pherec Malea (), quod interpretatus est Aquila, ἐξαυχενισμοῦ πλήρης, id est, excervicatione 563 plena: Symmachus autem ἀποτομίας πλήρης, quod possumus dicere, crudelitate, vel severitate plena. In altera ejus editione reperi, μελοκοπίας πλήρης, id est, sectionibus carnium et frustis per membra conscissis: denique statim subjecit, ubi indesinens praeda est. Porro Hebraeus Pherec () non excervicationem, pro qua in Aquilae editione reperimus, 1254B ἐξαυχενισμόν ((Mss. αὐκενισμὸν)), sed gubernaculum, id est, κυβερνισμὸν interpretatus est: ut ostenderet et urbem fuisse regalem, et velut in navi cunctarum gentium tenuisse gubernaculum. Describitur autem potentia ejus, id est, Ninive, et sub lamentatione crudelitatis arguitur. Vae, civitas sanguinum, in qua nulla veritas, sed omne mendacium, plena rapina, et laceratione praedarum. Vox flagelli crudelis semper et saevientis imperii, et vox impetus rotae. Vocem pro sonitu accipiamus: rotam ferventem, per diversa discursum, et equi frementis, et quadrigae ferventis, subauditur in omnibus, vox. Tam pulchra autem juxta Hebraicum et picturae similis ad praelium se praeparantis exercitus descriptio est, ut omnis meus sermo sit vilior. Nam quod ait: Et 1254C gravis ruinae, nec est finis cadaverum, de adversariis intelligamus qui ab eis sunt interfecti. Et corruent in corporibus suis, vel cadent a sua multitudine, dum a se invicem constipantur: vel in cadaveribus corruent interfectorum: αὐτῶν enim et suis, et eorum, utrumque significat. Propter multitudinem, inquit, fornicationum meretricis: quia cum multis gentibus fornicata est, et totius orbis quem subjecerat sibi colebat idola. Speciosae et gratae, et habentis maleficia, magos significat: quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis, id est, quae in cunctas gentes habuit potestatem. Haec de Ninive sunt dicta simpliciter. Caeterum si rationabiliter propter pulchritudinis nomen mundum intelleximus ( Al. intellexerimus) Niniven, recte mundus, 1254D qui in malo positus est, propter multitudinem sagittariorum, et eorum qui velut gladiis homines linguis 564 suis interficiunt, civitas sanguinum dicta est. Unde et consequenter tota mendax, quod ad perversitatem doctrinarum refertur, non habente sermone Dei, ubi caput in ea reclinet, cum perversa dogmata cuncta possideant. Non est qui intelligat aut requirat Deum: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII, 2, 3) . Quae quamquam et nunc ex parte fiant, tamen in consummatione magis 1255A complentur: quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum (Matth. XXIV.) Quanti capiuntur a Nemrod gigante, et venatore saevissimo, quia adversum Deum superbiens, plures de saltu ejus suis pedicis innexuit: cujus non attrectabitur a multis praeda, sive venatio. Multos enim habet satellites, et secum pariter venatores, qui in ejus venatione laetantur, et captivorum more ei astant. Sed et vox flagellorum auditur in mundo, quia multae sunt tribulationes justorum (Psal. XXXIII) , quibus qui flagellantur, clamitant, et doloris magnitudinem flebili voce testantur: quando alius daemone, alius ira, quae furori similis est, alius libidine, odio, invidia, superbia corripiuntur, flagellum in eis Assyrii regis sonat. Sed et in corporis malis, 1255B flagellum diaboli intelligimus, de quo ad justum dicitur: Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo (Ps. XC, 10) ; quando viderimus hunc morbo regio computruisse, et superesse cadaveri suo: alium intercuti aqua, et tumenti natare corpore, crescentibusque membris, formam pristini hominis decrescere, quod nuper in excetra vidimus: illum purulentias quasdam, et vulnerati damna pulmonis egerere: istum humore in lapides desiccato, urinae amaritudinem, et vesicae tormenta sentire, non dubitemus dicere, vocem flagellorum esse Ninive: licet nonnulli haec vel ex corrupto aere, vel ex escarum et corporum diversitate accidere suspicentur. Nos qui legimus et febrem increpitam (Luc. IV) , et mulierem quae per decem et octo 1255C annos a diabolo fuerat ligata (Ibid., XIII) Domino medicante, curatam, sciamus haec omnia 565 flagella esse Ninive. Unde sequitur: Et vox commotionis rotarum; dum huc atque illuc genus raptatur humanum, et incertis per cuncta discursibus, ubi periculum, ubi salus sit, ignoramus: de qua rota et in principio Ezechielis scriptum est (Ezech. I) : in psalmo septuagesimo sexto legimus: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19) . Habet autem Ninive et equum persequentem, cujus hinnitus, et ungula terram fodiens, et pectus aestuans, semper bella desiderat, loquente Domino contra diabolum. De longe odoratur bellum: cum saltu et clamore non parcit fugientibus: nec sinit abire terga vertentes; sed persequitur ut prosternat, interficiat, conculcet illidat 1256A (( Al. illudat)). Est quoque in Ninive et vox quadrigae ferventis, quales puto habuisse Pharaonem, quae a Domino submersae sunt (Exod. XIV) . Ad hanc quadrigam quatuor junguntur equi, quatuor scilicet perturbationes, de quibus et philosophi disputant, et Maro non tacet, dicens (Virg., VI Aeneid.) :
Hi cupiunt, metuuntque, dolent, gaudentque . . . .
His equis et hac quadriga Ninive cuncta perturbat. Sed et equitis ascendentis vox in ea personat, qui arte quadam et gyro
praeparatus ad bellum, non absque periculo contra se pugnantis incedit. Habet hic eques sermonis gladium, exacutum cote dialecticae,
et rhetoricae artis oleo levigatum: habet arma fulgentia,
1256B transfigurante se Satana in angelum lucis (II Cor. XI) , quae arma apostolicae armaturae contraria sunt. Nec mirum si in
Ninive vulneratorum multitudo sit, cum multitudo sit sagittarum. Et quomodo quatuor quibus pugnamus et tegimur, sunt scuta
virtutum, prudentia, justitia, temperantia, fortitudo: ita econtrario quatuor vitia sunt, stultitia, iniquitas, luxuria formido,
quibus ab hoste percutimur. Quorum singula pullulantes habent in se, ac multiplices species sagittarum, quibus inferuntur
vulnera, quae nisi statim medicina curaverit, fit gravis ruina, atque utinam tanti essent in Ninive, leviter cadentes et leviter
vulnerati, quanti sunt pro ruinae pondere, usque ad inferna demersi. Nec est finis gentibus ((
Al. gemitibus)) ejus: malitia ejus finem non habet: et
1256C quantae species peccatorum, tot gentes sunt Ninive, quae infirmabuntur in corporibus suis a multitudine 566 fornicationis.
Quod licet possit et de eis accipi, qui propter res venereas etiam corpore debilitati sunt, et cum perditione animae carnem
quoque frangunt cui serviunt: tamen gentes istae, de quibus diximus, non cadunt, juxta Hebraicum, nisi in corporibus suis,
et non offendunt (ut interpretatus est Symmachus) nisi in cadaveribus mortuorum, quae fornicationis multiplicatione prostrata
sunt. In hoc loco LXX interpretes, cum secundum Hebraicum posuerimus,
propter multitudinem fornicationum meretricis, quasi aliud voluerunt esse principium, ut dicerent:
Prae multitudine fornicationis; et hucusque finita sententia, postea inciperent,
meretrix speciosa
1257A
et grata, dux maleficiorum. Pro duce maleficiorum, Aquila et Symmachus transtulerunt,
habens maleficia. Nec mirabitur Niniven
scortorum jam esse gratissimam, qui tantam hominum multitudinem cum ea viderit fornicari, et maleficiis illius, et quibusdam
incantationibus ad amorem ejus pene cunctos trahi. Haec vendidit gentes in fornicationibus suis, quae tollunt membra Christi,
et faciunt membra meretricis;
et tribus in maleficiis suis. Facit enim amare ea ((
Al. eas)), quae odisse debuerant, et detestari quae amare debebant, ut cum deceptae fuerint, juxta illud quod scriptum est:
Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae (I Cor. XV, 33) , etiam alios malefica arte supplantent. Legi in Scripturis sanctis in bonam quoque partem maleficos
1257B accipi:
Et malefici incantantis sapienter (Psal. LVII) . Sed ad hoc incantat talis maleficus, ut meretricis Ninive amore devinctos ad mentis sanitatem retrahat.