(Vers. 13 seqq.)
Ecce populus tuus, mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae: devorabit ignis vectes tuos.
Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca: subigens tene laterem. Ibi comedet
te ignis; peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare
1264B
ergo ut bruchus: multiplicare ut locusta. Plures fecisti negotiationes tuas, quam stellae sint coeli: Bruchus expansus est,
et avolavit. Custodes tui quasi locusta, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris.
1263D Subsequentem versiculum,
Sol ortus est, etc., ms. Reginae tacet. Confer Hieronymum sub hujusce sectionis finem.
Sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. LXX:
Ecce populus tuus quasi mulieres in te, inimicis tuis aperiendo aperientur portae terrae tuae: comedit ignis vectes tuos.
Aquam obsidionis hauri tibi,
1263D Rectius, ut videtur, in Regio ms.
oppila, quod est,
occlude, pro
obtine. Nam et Hieron. in subnexa expositione interpretatur,
vectes robustissimos, quibus oppilent et claudant portas sensuum. Graece tamen est κατακράτησον.
obtine munitiones tuas: ingredere lutum et conculcare in paleis, obtine super laterem. Ibi comedet te ignis, disperdet te
gladius, et comedet te quasi locusta: aggravaberis quasi bruchus, multiplicare ut bruchus: multiplicasti negotiationes tuas
sicut stellas coeli.
Adhuc ad Niniven texitur dicentis eloquium: Non mirum
1264C si fortes et pugnatores tui in similitudinem grossorum ficus, statim in os decidant devorantis, cum populus tuus effeminatus
sit, et resistere nequeat. Pandentur ergo portae tuae, et patebit 576 civitas hostibus, robustissimos vectes quibus claudebantur
portae, consumet ignis. Hauri igitur aquam, et cura ne potus desit obsessae
1263D Exponit, inquit Victorius, ea prophetae verba:
Aquam propter obsidionem hauri tibi. Exstrue munitiones tuas; intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. Ex quibus nemini dubio vertetur, hanc veterem lectionem falsam esse. Propterea nos ex cunctis
1264D Florentiae, Brixiaeque codicibus, pro
munitioni, restituimus,
muni turres. Quae correctio optime respondebit illis verbis:
Exstrue munitiones tuas: sive, ut vertere Septuaginta:
Obtine munitiones tuas; incongrua alioqui locutio esset, obsessam dicere munitionem. Dum autem ait,
obsessae, intelligitur ex superioribus civitati.
munitioni: lateres confice, ut interrupta murorum struas, prope est enim obsidio. Et cum haec omnia feceris, quasi a brucho
humus, ita a gladio devoraberis. Sed et cum multiplicata fueris ut bruchus, et ut locusta in unum pariter congregata et congregaveris
sicut astra coeli divitias tuas, sicut locustae et bruchus, et parva genimina locustarum, quae vocantur attelabi ((
Al. adtelebi)), sole incalescente, avolant, nec reperiuntur: sic tu
1264D dispergeris et fugies. Natura enim haec locustarum est, ut in frigore torpentes, per calorem volitent. Porro
1264D Idem ait: Egregie Hieronymus differentiam inter locustam, attelabum et bruchum explicat: ne quis bruchum erucam brassicas
corrodentem, uti Senenses in Etruria vocant, esse putarent. Est autem bruchus, qui a Septuaginta βροῦχος similiter dicitur,
et ab Hebraeis parva illa locusta absque alis nigra,
1265D gryllis vocalibus simillima, in terrae foraminibus sese abdens, et ad pastum egrediens, quam Reatini ab atro Maurorumque
colore,
Morulam vocant. Arrodit enim mirum in modum hujusmodi insectum, quidquid virens invenerit. Ἀττέλαβος autem parva illa locusta, quae
in campis et segetibus, messe facta, subsilit: volare enim ut locusta nequit. Reatini a saliendo
sallippulum appellant. Septuaginta tamen, quod est Hebraice , id est, locusta, ἀττέλαβον hic reddiderunt: autem tam ipsi, quam Hieronymus
locustam verterunt: quod idem fecerunt Ecclesiastae XII de verbo , ut ibi diximus. Sicut autem
1266D attelabus inter bruchum et locustam medius est: ita apparet locustas nominasse majores illas, quae facto volatu, gregatim
tanta multitudine ad populandas segetes et virentia quaeque contendunt, ut coelum veluti nubibus quibusdam obductis, obscurent,
et solis radios terrae auferant.
attelabus quem significantius
comessorem
1265A interpretatus est Aquila, parva locusta est inter locustam et bruchum, et modicis pennis reptans potius quam volans, semperque
subsiliens: et ob hanc causam ubicumque orta fuerit, usque ad pulverem cuncta consumit, quia donec crescant pennae, abire
non potest. Haec juxta Hebraicum, propter lectoris faciliorem intelligentiam, ipsa Scripturae calcans vestigia, manifestius
explanavi. Dicam autem et juxta LXX coeptam τροπολογίαν sequens, primum breviter, id est, quasi in epitome, et postea latius
de singulis disserens: Populus tuus, o Ninive, homines videlicet saeculares qui proprie vocantur populus urbis Assyriae, ita
passionibus enervati sunt, et vitiis elanguerunt, ut imbecillitati mulierum comparentur; nihil enim in animabus suis forte,
nihil
1265B robustum possident et virile. Unde inimici praevalentes adversum eos, aperuerunt omnes sensus 577 eorum, et per corporales
januas introgressi sunt. Et signanter sensus corporum, ostia Niniviticae terrae appellantur. Habent autem ex prima Dei conditione
etiam hi qui se vitiis manciparunt, occasionem cognoscendi Deum, quasi robustissimos vectes, quibus oppilent et claudant portas
sensuum. Sed et ipsos consumet ignis,
1266D Ms. Reginae,
qui sagittis est vallatus ardentibus.
qui a sagittis est alatus ardentibus, quamobrem dicitur ad Niniven:
Hauri tibi aquam, et asperge te sermone atque ratione, et occasionibus intelligendi Deum, exercendarumque virtutum, quae tibi insitae sunt,
abutere ad praeliandum. Verum tu dissolutis manibus, id est, operibus voluptatis, quidquid in te habueras
1265C roboris, perdidisti: quamobrem convertere, et age poenitentiam, et rursum obtine munitiones tuas. Et quia semel ingressa
est lutum, et clausa es corpore (quod quasi terra et paleis et aqua, ita carnibus, sanguine, venis, nervis, ossibusque compactum
est), sustine injuriam et necessitates corporis: et conculcare ab inimicis, et omnia ad conficiendam carnem, quae poenitentia
digna sunt, patere. Semel enim assumens lutum, et paleas et inanibus hujus saeculi negotiis involuta, debes per injuriam sponte
calcari, et tamen noli salutem penitus desperare: esto confidens, et corpus, id est, laterem tuum propter assumptum sermonem
quasi aquam
1266D Martian. vocem
aquam praetermittit.
in servitutem redige, et subjice tibi, ut domineris lateri tuo: alioquin nisi hoc feceris, vivax
1265D te
1266D Regin. ms.
paulatim, pro
postea.
postea flamma consumet, vel in poenam per gehennam, vel ardentibus inimici jaculis suscitata: et non solum igni vastaberis,
sed gladius quoque te comedet quasi locusta terrae virentia. Et hoc patieris
1266A si non fueris super laterem, tuoque pondere praegravata, et omnem perdens volatum, tota detraheris in terram, sicut bruchus
repente in terram cadit, cum lasso ((
Al. lassus)) volatu ultra ire non quiverit. Habeto itaque virtutes tam innumerabiles, ut bruchus: ne ita pondere tuo ad terram
detraharis, ut bruchus. Quae universa perpessa es, quoniam multiplicasti tibi divitias et negotiationes diversorum dogmatum,
putans eas clariores esse stellis, et magis fulgere quam coeli sidera. 578 Haec, ut dixi, ad comprehendendum sensum a nobis
dicta sunt breviter: nunc ad exordium capituli revertentes, singula ut possumus, explicemus. Quis non dicat speciosam Niniven,
animam natura pulchram, luxuria et voluptatibus hujus saeculi delinitam, in muliebres
1266B delicias pervenisse, et virilitate perdita, elanguisse in feminam? Si enim justi anima in perfectum virum veniens, et conditionis
suae servans rigorem, adhaerensque Deo, unus cum eo efficitur spiritus: cur non econtrario anima quae amat mundum, unum cum
mundo fiat, et in mollitiem redacta femineam, virilem perdat ((
Al. perdiderit)) rigorem? Ego puto ob hanc causam in Exodo praecipere Pharaonem, ut omne masculinum quod natum est Hebraeis,
mittatur in fluvium, et omne femineum vivificetur (Exod. I) . Neque ((
Al. Numquid)) enim poterat rex Aegyptius qui dicit alibi:
Mea sunt flumina, et ego feci ea (Exod. XXIX, 2) , quidquam aliud nisi hoc jubere, ut quodcumque est Hebraeorum ((
Al. Hebraeum est)), et eorum, qui per saeculum istud transeunt,
1266C forte et virile, mittatur in aquas, et per fluenta earum deferatur in mare. Et econtrario quidquid femineum et molle, et
formosum videretur in hoc saeculo, hoc vivificetur, adolescat et generet. Simulque considera quod Aeqyptius imperator viros
Hebraeorum non possit occidere, nec eos qui jam egressi sunt de infantia, sed quorum aetas adhuc tenera est, et molle corpus,
et profectus incipiens: scit non posse nutriri feminas, nisi interfecti fuerint masculi. Vult itaque in Hebraeis quidquid
forte est et virile, hoc gurgite sui fluminis suffocare, ut quae feminea sunt, liberius sola succrescant. Quod autem sequitur:
Inimicis tuis apertione aperientur portae
1266D Deerat vox
terrae. Id genus alia infra restituimus.
terrae tuae, intelligere poteris, assumens de Jeremia testimonium, in quo scriptum est:
Ascendit mors per
1266D
fenestras vestras ((Al.
nostras)) (Jer. IX, 21) . Quodque per Jeremiam in fenestris, hic in portis asseres demonstrari, et has ipsas ad sensus referes.
Sciens enim sermo divinus duplices esse sensus, ad distinctionem
1267A malorum sensuum, in Proverbiis ait:
Sensum divinum invenies. Sensum autem hic non accipias pro animo et mente, quae Graece νοῦς dicitur, sed pro αἰσθήσει, a qua et quinque sensus nuncupati
sunt, 579 visus, odoratus, gustus, tactus, auditus. Portae itaque terrae Ninive, corporales sensus intelligantur: portae
autem Jerusalem coelestis, omnis sensus divinus et de supernis veniens. Has portas Ninive aperit populus ejus per visum et
auditum, et omnes reliquos sensus, quasi per latam et spatiosam viam quae ducit ad mortem (Matt. VII) , corporales quaerens
capere voluptates, quibus claudunt homines Dei portas suas, obturantes aures, ne audiant judicium sanguinis, claudentes oculos
suos ne videant iniquitatem, obturantes nares, ne unguenta
1267B prima in effeminationem animae suae odore suscipiant: claudentes os gulae, et
1267D In Regin. ms.,
et ventris aditum.
ventri avido, et a tactu molli retrahentes manus suas, ne ad libidinem venter exaestuans, in femineos ardentem animam cogat
amplexus. Qui autem homines Dei sunt, aperiunt sensus suos, id est, portas coelestis Jerusasalem, ut ad eos ingrediatur sermo
Dei. Malarum portarum illud exemplum est:
Qui exaltas me de portis mortis. Bonarum hoc:
Ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion (Psal. IX, 15) . Quando videris amatorem voluptatum magis quam amatorem Dei, et luxuriae deditum, statim de eo dicito: Inimicis
suis aperuit portas terrae suae, non enim amicis animae suae, sed inimicis aperiunt portas terrae Ninive. Quod si et hi qui
principes putantur in
1267C populo, eadem fecerint, de his quoque dicere non timebis: Duces populi mei de domo deliciarum suarum ejecti sunt. Si autem
videris eos voluptatibus, et hinc inde ambiente luxuria praepeditos, nullam habere misericordiam in pauperes, nec de populo
Dei esse sollicitos, aptabis eis quod sequitur:
Qui dormiunt super lectos eburneos: et fluunt voluptate in stratis suis: qui comedunt haedos de gregibus, et
vitulos lactentes de armentis: qui bibunt defaecatum vinum, et primis unguentis delibuti sunt; et non patiebantur quidquam
super contritione Joseph
(Amos VI, 4) . Porro quod dicitur:
Comedit ignis vectes tuos, hujuscemodi est: Si quid naturalis boni in anima tua videbatur esse, quod in similitudinem vectium, hostes qui per portas
sensuum tuorum conabantur
1267D irrumpere, prohibere posset et repellere, hoc Babylonio igne succensum est. Nec non, 580
aquam munitionis attrahe tibi, de sermone Dei dicitur, ut circumdet sibi quasi murum firmissimum Scripturarum doctrinam atque rationem, ne ad interiora
ejus possit hostis irrumpere.
Obtine, inquit,
munitiones tuas. Quidquid in te habes per naturam bonum, et optimi conditoris in te servat exordium, hoc infelix anima Ninive, in defensionem
tui tene, nec patiaris de principali (ἡγεμονικῷ) cordis effluere. Quod autem post haec additur:
Incede ((Al.
incide)) in lutum, et conculcare in pateis: alius forsitan aestimet
1268A dici de anima, quae infixa in luto corporis et paleis hujus mundi, vacuis scilicet et caducis, tota se versans ((
Al. serviens)) conculcetur a daemonibus. Mihi autem videtur hoc ad eam dici: Sustine tentationes, injurias, quibus tradita es:
poenas quas merito tuo pateris; quia si super vacua hujus mundi et fragilia graderis negotia, scias te pro remedio sustinere,
si tamen obtinueris super laterem, et carnem animae imperio subjugaveris. Denique sequitur:
Ibi comedet te ignis. Si non fueris super laterem, et dominationem non habueris in carnem, sed manseris in latere, et amaveris paleas, et in carne
juxta carnem vixeris, non solum ardentia inimici jacula te vorabunt; sed et gladius ejus interficiet, et in similitudinem
locustarum, quidquid in te virens
1268B videbatur, et naturae bono sponte germinans, avaro dente consumet ((
Al. a brucho rodente consumetur)): et quasi bruchus volatu perdito: et gravatus pondere suo: ita et tu gravata onere peccatorum,
detraheris in terram. Igitur ne talia et tanta patiaris, multiplicare ut bruchus, et quantum ille habet numerum, tantas tu
habeto virtutes. Quae enim multiplicasti negotiationes tuas, et omni genere (quasi coelestia cuperes possidere) per fas et
nefas perituras tibi divitias congregasti, debes multitudinem peccatorum multitudine exaequare virtutum. Supra juxta Hebraicum
usque ad illum locum veneram, ubi dicitur:
Sol ortus est, et avolaverunt: et non est cognitus locus earum ubi fuerint. Et quid mihi videretur in contextu ipsius sermonis dixi.
1268C Nunc quia LXX proprii sensus videntur habere principium, posito eorum testimonio, coeptae explanationis ordinem sequar.
581 LXX:
Bruchus irruit, et evolavit: exsilivit quasi attelabus commixticius tuus, sicut locusta quae ascendit super sepem in die gelu:
sol ortus est et exsilivit, et non cognovit locum suum. Vae illis.
Videtur mihi multitudo Ninive absque rectore, sine ordine hinc inde commixta, et quacumque impetus tulerit ruens, brucho
comparari, parvo animali et innumerabili, et qui modicum quid ((
Al. quidem)) se videatur elevare a terra. Sed et ((
Al. alius)) attelabus qui Graece dicitur συμμικτὸς, et Latine translatus est in
commixticium, quem nos possumus vulgus ignobile, et de diversis gentibus hinc inde populum congregatum
1268D intelligere, id est, non cives, sed peregrinos. Unde et populus Israel qui egrediebatur ex Aegypto πολὺν συμμικτὸν, hoc
est, Aegyptiorum, et Aethiopum et variarum gentium habuisse narratur. Et hic ergo, ut ita dicam,
mixticius Ninive, confertur exsilienti attelabo et locustae, quae in die frigoris eo quod avolare non possit, resideat in sepe, et
postea, orto sole, et illius ardore calefacta exsiliat, et ad alias regiones avolans, nequaquam meminerit sepis, in qua tempore
frigoris sederat. Haec παραφραστικῶς, ut ipse prophetae sermo facilius possit intelligi, dicta sint. Caeterum dubitare non
poteris, multitudinem
1269A hominum, quae per latam viam pergens, versatur in mundo, bruchum dicere, cum videris eos totos terrae deditos, sententiae
levitate huc illucque discurrere, et ad sublimiora volare non posse. Cerne Romam et Constantinopolim cum priori nomine inopiam
pristinam commutantem. Vide Alexandriam Aegypti caput, et cum fuerit vel pro penuria annonae, vel (quod pudori sit et rubori)
1269D Mss. Reginae,
per aurigas et histriones seditio concitata, intuere populum, etc.
propter aurigas et mimos et histriones seditio concitata, ruere populum in similitudinem bruchi, et totum vitiis inhaerentem,
levitate sua, et per momenta mutatione sententiae huc illucque volitare: tunc vere poteris dicere:
Bruchus impetu abiit et avolavit. Porro quod sequitur,
Exsilivit attelabus, et mixticius tuus quasi locusta, mixticium puto in hoc differre a brucho, quod bruchus
1269B imperitae multitudini et innumerabili comparatur: mixticius autem de cunctis gentibus hinc inde 582 collectus. Et quomodo
alii sunt in urbibus cives: alii peregrini, quibus
1269D Idem ms.,
quibus habitare in urbe non datur: sic, etc.
placet habitare in urbe non sua: sic mixticium puto, qui habitat in Ninive, eos esse qui videntur sibi juxta opinionem suam
aliqua sequi dogmata veritatis, et in eo meliores esse brucho, quod bruchus nihil aliud faciat, nisi semper in terra sit,
et absque alis, cibo et ventri serviat: attelabus autem saltem modicas assumat alas, et cum in altum volare non possit, tamen
de terra exsilire nitatur: et tandem perveniens in locustam, volitat quidem, sed non est perpetuus volatus ejus, deficientibus
enim pennulis, et contractis frigore, etiam locusta considet, et considet non in frugifera arbore, et in
1269C virentibus foliis, sed in sepe, sentibus virgultisque contexta, sive in maceria fortuito hinc inde lapide composita. Consideremus
sapientes Graeciae, et Aegyptiorum atque Persarum, Indorumque Gymnosophistas, et Samaritanos, et varias inter ipsos sententias:
et Judaeos Pharisaeosque eorum, et Sadducaeos, et Ecclesiae multiplices haereses, et videbimus attelabum a terra se paululum
sublevantem, et locustam volantem quidem, sed non pleno cursu: et quia non habeat calorem solis justitiae, frigente in Deum
charitate, sedere in spinosis sepibus. Omnia enim dogmata eorum, cum frigeant, et volare non possint, sedem sibi et requiem
inter Aristotelis et Chrysippi spineta reperiunt. Inde Eunomius profert: Quod natum est, non fuit antequam nasceretur. Inde
1269D Manichaeus ut Deum a conditione malorum liberet, alterum mali inducit auctorem. Inde Novatus subtrahit veniam, ut tollat
poenitentiam. Et ut simul brevi cuncta concludam sermone, de illis fontibus universa dogmata argumentationum suarum rivulos
trahunt, ita ut loca quoque ipsa de quibus argumenta sumuntur, τοπικὰ superscripserint. Haec igitur locusta quae nunc sedet
in sepibus, cum judicii tempus advenerit, et mundus ad ortum ((
Al. ab ortu)) solis
1270A incaluerit, dimittet sedem et loca sua, in quibus tempore frigoris inhaerebat; et ad meliora conversa, prioris sedis non
recordabitur. Quod autem generaliter de judicii tempore 583 diximus, et nunc ex parte intelligi potest, ut per eruditos
et doctos viros hujuscemodi locustis solis justitiae lumen oriatur; et relinquentes spinas suas, in purum et liberum transeant
volatum.