Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. III.—Vers. 1.) Domine, audivi auditionem tuam, et timui: Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud. LXX: Domine, audivi auditum tuum, et timui: Domine, ÷ consideravi ** opera tua, ÷ et obstupui ** in medio duorum animalium cognosceris. 1308C Pro eo quod nos et Aquila et Theodotio transtulimus, vivifica illud, Symmachus interpretatus est, revivifica illud. Quod autem Septuaginta dixerunt, consideravi et obstupui, nec in Hebraeo habetur, nec apud quempiam aliorum Interpretum, ut sublatis his, quae in Hebraico non habentur, possit legi juxta Septuaginta: Domine, opera tua in medio duorum animalium cognosceris: quod quia ἀδιανόητον videbatur, superiora conjuncta sunt. Legimus autem in Hebraeo Adonai, id est, Domine, Phalach, opus tuum, Bacereb, in medio, Sanim, annorum, Heieu, vivifica illud. Hoc propterea ut quae superflua sunt, in Septuaginta manifeste addita cognoscamus. Hebraei juxta historiam hunc locum ita explanant: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Audivi, inquit, 1308D poenas quas Nabuchodonosor et diabolo praeparasti, in quibus dixisti ei: Vae qui multiplicat non 1309A sua (Supra, II, 6) . 634 Et secundo: Vae qui congregat avaritiam malam domui suae (Vers. 9) . Et tertio: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate (Vers. 12) . Et quarto: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians. Et quinto: Vae qui dicit ligno, expergiscere: surge, lapidi tacenti. Et sicut timore perterritus sum, quod draco magnus tantis vulneribus confodiendus sit, sic deprecor, Domine, ut quod promisisti, expleas, et finito tempore, reddas Christum tuum. Tu enim dixisti, quia adhuc visus procul et apparebit in fine, et non mentietur. Vivifica ergo quod pollicitus es, hoc est, tuum imple promissum; non moriatur irritus sermo tuus, sed opere compleatur. Quod quidem juxta nos, et de resurrectione Salvatoris intelligi 1309B potest: ut ille qui pro nobis mortuus est, consurgat a mortuis, et vivificetur. Juxta Septuaginta autem multo alter est sensus, et debemus etiam Vulgatae editionis explanationem ponere. Domine, audivi in Scripturis sermonem tuum, et te mihi dante auriculam, juxta illud quod loquitur Isaias: Addidit mihi auriculam ad audiendum (Isai. L, 5) ; ita audivi, ut tu vis audiri sermonem tuum. Et opera tua diligentius contemplatus (ne mihi diceretur: Opera autem Domini non respiciunt, et opera manuum ejus non considerant), ex creaturis intellexi Creatorem, et per singula quae fecisti, et quae quotidie operaris in universo mundo, totus obstupui, et sensu humanitatis amisso, in sanctam amentiam sum conversus. Vel certe admiratione turbatus, in laudes 1309C tuas trepidus erumpo dicens: In medio duorum animalium cognosceris. Quod multi putant de Filio intelligi, et Spiritu sancto, eo quod Pater per Filium intelligatur et Spiritum. Quae quidem et duo Seraphim in Isaia (Cap. VI) , et duo Cherubim, scribi interpretantur in Exodo (Cap. XXV) , quae contra se respiciunt (( Al. respiciant et habeant et velantes)), et in medio habent oraculum; et in Isaia (Cap. VI) , velantia caput et pedes Domini, in praesenti tantum saeculo volent, et alter ad alterum mysterium inclament Trinitatis: et mittatur unus de seraphim, quod interpretatur ardens, et veniat in terram et mundet prophetae labia, et dicat: Ignem veni mittere super terram, et 635 quam volo ut ardeat (Luc. XII, 49) . Hoc aestimant alii, et ad hanc interpretationem multis 1309D Scripturarum utuntur testimoniis. Porro simplex interpretatio, et opinio vulgi de Salvatore intelligit, quod inter duos latrones crucifixus agnitus sit (Marc. XV, et Joan. XIX) . Qui autem melius, hoc dicunt, quod in prima Ecclesia quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata, duobus populis se hinc inde cingentibus, intellectus sit Salvator et creditus. Sunt qui duo animalia, duo intelligant Testamenta, novum et vetus, quae vere animantia sint atque vitalia, quae spirent, et in quorum medio Dominus cognoscatur.
1310A In medio annorum notum facies. LXX: Cum appropinquaverint anni, cognosceris. Cum venerit, inquit, tempus, et opere promissa compleveris, monstrabis, vera esse quae pollicitus es. Sive cum appropinquaverit consummatio, et in extrema hora ad destruenda peccata venerit Filius tuus, manifestius cognosceris. Sequitur:
Cum advenerit tempus, demonstraberis, cum turbata fuerit anima mea. Quod, exceptis Septuaginta, nec in Hebraico, nec apud quemquam aliorum habetur interpretum. Et est sensus: Cum venerit tempus, de quo dicitur: Tempore acceptabili exaudivi te, tempus adventus Domini Jesu Christi (II Cor. VI, 2) : tunc, o Deus Pater, cognoscetur nomen tuum, quod ante occultum fuit hominibus, de quo dicit Dominus in Evangelio: 1310B Pater, revelavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6) . Quod autem infertur: Cum turbata fuerit anima mea, apud LXX interpretum editionem cum posterioribus copulatur, ut possit legi: Cum turbata fuerit anima mea in ira, et hucusque distinctio: deinceps inferatur, misericordiae recordaberis; quod scilicet prophetae sufficiat pro poena sola conturbatio, et ad iram Dei anima illius conturbata, nequaquam inferatur supplicium, sed iram excludat misericordia. Habet autem et ira Dei mensuras: quantum, et quanto tempore, et ob quas causas, et quibus inseratur, juxta illud quod scriptum est: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos lacrymis in mensura (Ps. LXXIX, 6) . Quod si propheta turbatur ad iram Dei, et qui turbatus est, 636 impetrat misericordiam, quid nos sperare, 1310C immo timere debemus, quorum omnia opera Dei digna sunt ira? Quod autem sequitur juxta Hebraicum.
Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Non debemus putare, oblivisci Deum, et post iram suae misericordiae recordari; sed quod nos eum in poena positi putemus oblivisci, juxta illud: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem (Ps. XII, 1) ? Nam et si quando tentationibus, quasi fluctibus operimur, et rapida daemonum adversus nos procella desaevit, velut ad dormientem loquimur: Exsurge, quid dormitas, Domine? Simulque Dei cerne clementiam: non dixit, cum intuleris supplicia, misericordiae recordaberis; sed cum iratus fueris. Qui autem irascitur, interdum non percutit, sed tantummodo comminatur. Quod et apostolus sentiens ait: Revelatur 1310D enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniquitatem hominum (Rom. I, 18) . Ubi autem revelatur, non infertur, non percutit; sed revelatur ut terreat, et territis non inferatur.