Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
1321A (Vers. 11 seqq.) Viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit: sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies gentes: egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum. Semper. Solam nostram editionem posuimus, ut juxta eam, id est, juxta Hebraicum, texentes consequentiam loci, postea LXX commatice per capitula disseramus. Viderunt te, Deus, et doluerunt montes: excelsa scilicet regna, et sublimes hujus saeculi potestates, et quadrigae quatuor in Zacharia, quae egrediuntur de montibus 1321B aereis (Zacch. VI) : hae te viderunt et intremuerunt. Et gurges aquarum transiit: hoc est, omnis eorum impetus, et persecutio, qua vexabant populum tuum, postquam te viderunt, transiit. Tunc abyssus, hoc est, inferi laudaverunt te: tunc etiam superi, id est, angeli in plausum suis manibus concreparunt, ut victorem veluti gestu quodam et tripudio elevatarum manuum demonstrarent. Sol tuus et luna, et omnis splendor, quo prius illuxeras populo tuo, et malorum postea pondere, universa fuerant tenebrarum horrore cooperta, receperunt lumen suum, et pristinum habuere fulgorem. Sagittae tuae et fulgurans hasta tua, id est, plagae tuae, et eruditio tua, lumen tuo populo praebuerunt. Denique in luce sagittarum tuarum, et in splendore hastae tuae, quae eos ad hoc 1321C corripuit, ut emendaret, ambulavit populus tuus in fremitu tuo. Quando ergo populi tui vindicabis injuriam, terrena regna calcabis, et omnes gentes admirari facies, quia egressus es in salutem 650 populi tui, et venisti ad eos cum Christo tuo: licet in Hebraico scriptum sit: Egressus es in salutem populi tui cum Jesu Christo tuo: sive cum Salvatore Christo tuo: Jesus enim Salvator interpretatur. Veniente autem Jesu Christo Filio tuo, percussisti Antichristum de domo impii, hoc est, in hoc saeculo, quod in maligno positum est: sive ipsum diabolum percussisti, qui impietatis caput est, et denudasti fundamentum ejus usque ad collum, id est, abscondita ejus aperta fecisti, non ad breve tempus, sed in perpetuum: hoc enim significat Sela, id est, semper.
1321D LXX:
LXX:
LXX: Dedit abyssus vocem suam altitudinem phantasiae
LXX: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. Si simplicem interpretationem sequimur, ex praesentibus verbis profectus solis demonstratur et lunae: quod, juxta Isaiam, in futuro saeculo septuplum sol luceat, et luna solis fulgeat claritate (Isai. XXX, 26) . Quia enim creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei (Rom. VIII) , quae nunc vanitati subjecta est, propter eum qui subjecit eam in spem libertatis, cum in consummatione mundi omnis creatura fuerit liberata, liberabitur et sol et luna, et in suo stabunt ordine. Quod si voluerimus, solem justitiae Christum accipere, in 1323D cujus pennis sanitas est, et lunam, quae hujus solis splendore illuminantur, Ecclesiam: non difficile est dicere, quod lux vera, et lux hominum et splendor gloriae Dei, et splendor lucis aeternae eam illuminet: quae nunc in isto saeculo juxta prospera atque pressuras crescat atque decrescat. Cum autem sol fuerit elevatus, et juxta Apostolum, exaltaverit eum Deus, et donaverit ei nomen super omne nomen (Philipp. II) : tunc etiam Ecclesia, quae in praesenti saeculo tenere suum ordinem non potest, ad ordinem debitum revertetur, et nequaquam mutabitur; sed fixo 1324A stabit gradu, et audiet cum Moyse: Tu autem hic sta mecum (Exod. XXXIV, 2) .
LXX: In luce ((Al. lumine)) jacula tua ibunt, in splendore coruscationis armorum tuorum. 653 Jacula Dei, id est, sagittae euntes atque pergentes, non ad hoc mittuntur ut interimant, sed ut illuminent. Ad harum sagittarum jaculorumque distinctionem, Christus electum jaculum dicitur per Isaiam vociferans: Posuit me ut jaculum electum, et in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi: Magnum est tibi hoc, vocari te servum meum (Isai. XLIX, 2, 3) . Haec sagitta plures habebit (( Al. habet)) sagittas, quas mittat in universum orbem. Unde et sponsa electo jaculo vulnerata dicit: Vulnerata charitate ego (Cant. IV, 9) : juxta quod et nos possumus dicere: vulneratus 1324B
LXX: In comminatione imminues terram, et in furore detrahes gentes. Potest hoc in consummatione mundi accipi, quando, frequentibus bellis interfecta multitudine, rari homines reperientur, et hi qui noluerunt esse de populo Dei, sed gentes et ethnici permanserint, furore Domini deducantur ad tartarum. Sed melius est, ut imminutam comminatione terram, interpretemur opera terrena, et eos qui constituti in Ecclesia, peccatores non exspectant, ut furore 1324D Domini corripiantur; sed audientes in Scripturis, quae supplicia impendeant peccatoribus, agunt poenitentiam, et paulatim imminuunt terram suam, ad 654 coelumque proficiunt. Si quis nostrum comminationem Domini reformidat, huic terra imminuitur: qui autem perseverat in gentium numero, et non vult esse de his quorum terra decrescit, nec de populo Dei, de quo dicitur: Videbunt te, et parturient populi, iste cum gentibus detrahetur in poenam.
LXX: Egressus es in salutem populi tui, ut salvares christos tuos. Primum videamus quot sunt genera 1325A christorum, et postea tractabimus, quomodo egressus sit Dominus in salutem christorum suorum. Christi in veteri Testamento dicebantur et patriarchae, de quibus scriptum est in Psalmis: Corripuit reges pro eis: nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari (Ps. CIV, 14, 15) . Et in primo Paralipomenon libro, omnes qui de Aegypto egressi sunt christi vocantur. Chrisma quoque in Exodo (Cap. XXX) sacerdotale conficitur, quo postea sacerdotes in Levitico (Cap. VIII) referuntur uncti. Est et aliud unguentum quo reges unguntur in regno, quod in duo scinditur. Si enim David est et Salomon, id est, fortis manu, et pacificus (I Reg. XVI) , cornu ungitur. Si vero Jehu et Azael sunt, perfunduntur lenticula (IV Reg. IX et XIX) : vas autem 1325B fictile sic vocatur, id est, φακός. Sed et Cyrus, Persarum rex atque Medorum, qui de captivitate populum relaxavit (licet multi errent, et de Domino Salvatore scriptum putent), audit per Isaiam: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus tenui dexteram, ut audirent coram eo gentes (Isai. XLV, 1) , etc. Et ad extremum dicitur: Tu autem non cognovisti me, quod de Salvatore nefas est intelligere. Est unguentum propheticum, quo praecipitur Eliae, ut Elisaeum ungat in prophetam (III Reg. XIX) . Et super omnia unguentorum genera, est unguentum spirituale quod vocatur oleum exsultationis, quo ungitur Salvator, et dicitur ad eum: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis ((Al. suis)) (Ps. XLIV, 8) . Participes autem eos puto, ad quos 1325C loquitur et Joannes: Et vos unguentum habetis a sancto (I Joan. II, 20) . Et post modicum: Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos: et chrisma quod accepistis ab eo, maneat in vobis: et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed ipsum chrisma docebit vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et sicut vos docuit, manete in eo (Ibid., 26, 27) . Ac ne forte qui 655 chrisma baptismi perdiderunt, desperent de chrismate reparando, scriptum est in Levitico: Quod leprosus extra castra projectus cum ad sacerdotem venerit, et lepra ipsius fuerit emundata, mittat sibi sacerdos oleum in manu sinistra, et intincto digito septies aspergat oleum coram Domino, et tangat eodem oleo auriculam ejus qui leprosus fuerat, et dextram manum, et dextrum pedem, et quod 1325D remanserit de unguento totum mittat in caput ejus (Levit. XIV) . Cumque omnia haec rite compleverit: tunc immolet holocaustum pro eo, et ipse christus vocetur Dei. Volo aliquid dicere; sed timeo ne negligentibus occasionem ruinae tribuam: quod in Scripturis sanctis idem homo frequenter unctus inveniatur. Denique David tertio unctus est (II Reg. VI et XIX) : quod nos non intelligamus super eo qui peccaverit; et iterum ungitur (sufficit enim leproso ut post primum unguentum perditum, ungatur secundo), sed super eo qui per dies singulos proficit, 1326A et semper ejus augetur unctio (( Al. unguentum)), et de leprosi oleo migrat ad oleum populi atque sanctorum, et de oleo populi ad oleum pervenit sacerdotum, et a sacerdotibus transcendit ad chrisma pontificis, a pontifice quoque ad regem, a rege
LXX: Misisti in caput impiorum mortem. Non putemus de hac dici morte communi qua omnes morimur, et mortuus est Abraham, et appositus est ad patres suos (Genes. XXV) ; et prophetae, et ipse Christus est mortuus (Joan. XIX) , sed mors missa 1327A est in iniquos (I Reg. II, 6) ; ut qui prius vivebant iniquitati, mortui peccato, viverent justitiae (I Pet. II) . Quod quidem et Anna in oratione sua significat: Dominus occidit et vivificat. Occidit enim peccatores, mittens in capita impiorum mortem, ut vivificet justitiae. Dicam aliquid audacius: Christus ad hoc venit in mundum, ut in capita iniquorum mitteret mortem. Et sicut ipse peccato mortuus est semel (I Pet. III) : sic et illi morerentur iniquitati; et qui facti fuerant participes mortis hujus, vitae quoque participes fierent. Juxta Hebraicum autem ubi scriptum est: Percussisti caput de domo impii, caput, ut dixi, principem hujus mundi accipiamus: 657 et domum ipsius, mundum, omnemque animam peccatoris, in qua diabolus habebat hospitium. Idcirco 1327B autem percutitur caput in domo impii, ut, illo percusso atque ejecto, fiat domus Dei, et habitet ibi justitia, et inambulet in ea. Et hoc dignum est sentire de Deo, qui egressus est in salutem populi sui cum Christo suo, ut, percusso hujuscemodi capite, ille fiat in nobis caput, qui est omnis viri caput et Ecclesiae suae. Si quis ergo impii se adhuc sentit domum, Filii Dei deprecetur adventum, ut conteratur in se impii caput.
LXX: Suscitasti vincula usque ad collum in finem. Suscitavit Dominus vincula charitatis, ut priori onere deposito, et gravissimo jugo quo premebamur abjecto, leve Christi susciperemus jugum; et in curru illius positi, aurigam optimum portaremus. Quod quidem et Theodotio in bonam partem accipiens 1327C ait: Ornasti fundamentum usque ad collum. Quinta editio: Denudasti, sive, evacuasti fundamentum usque ad collum, sela, id est, semper. Quia enim fundamentum Christi, quod erat in anima singulorum, allophyli terra obruerant, egeritur congesta humus, et nudatur optimum fundamentum, et ornatur, ut quod latebat, appareat et suam recipiat claritatem, et hoc fit in sempiternum, quod Hebraice dicitur Sela. Simulque considera quod ipsi LXX, rerum necessitate compulsi, qui semper sela interpretabantur diapsalma, nunc transtulerunt, in finem.