Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 14 seqq.) Maledixisti sceptris ejus, copiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exsultatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem 1327D in abscondito. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Audivi, et conturbatus est venter meus: ad vocem contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis meae ((Vulg. tacet meae)), ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Et nunc tantum Hebraicum disserimus (( Al. posuimus)), ut separatim de editione Septuaginta disseramus, multum enim ab omnium translatione discordat: Maledixisti, inquit, sceptris, id est, regnis ejus: haud dubium quin impii, de quo supra dixerat: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum usque ad collum. Intelligimus autem impium, vel Nabuchodonosor, vel omnem adversarium 658 1328A populi Dei. Et non solum sceptris ejus, sed etiam capiti bellatorum quos percusseras, qui venerunt ut turbo, ut dispergerent me, id est, ut everterent Israel, et in diversum captivum deducerent. Ita autem exsultabant devorantes pauperem, et subjectum sibi Israel, quasi hoc in abscondito facerent, et nos, ignorante te, devorarent. Venisti itaque ad praelium pro populo tuo, et quadrigas tuas immittens in aquas, hoc est, in gentes multas, fecisti eis viam in luto aquarum multarum, id est, ut conculces eos, et quasi lutum equorum tuorum et curruum ungula et rota conteras. Quod autem sequitur: Audivi, et conturbatus est venter meus: ad vocem (ut subaudiatur, tuam) contremuerunt labia mea, ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: 1328B ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum, hic est sensus: Nunc libenter omnes patimur angustias, et ad comminationem tuam totis visceribus contremiscimus. Nunc tremunt labia mea, et pavor mentis trepidae in ore signatur, et non solum istud, sed etiam aliud ultro appeto et ultro desidero: ingrediatur putredo in ossibus meis (( Al. ossa mea)), et subter me scateat; hoc est, libenter patior quod passus est Job, non solum carnes meas, sed medullas quoque ossium cupio tabefieri, et stratum meum putredine corporis et innumeris scatere vermibus, ut postquam hic pro peccatis meis haec sustinuero, requiescam in die amara, in die tribulationis, in die necessitatis et angustiae. Et ascendam ad populum accinctum nostrum, 1328C fortem videlicet, bellatorem atque pugnacem. Et pulchre, ascendam: ad accinctum enim populum semper ascenditur. Eleganterque nostrum: qui enim tribulatus est, et pressuras libenter sustinuit, et praesentibus malis futura praemia compensavit, nostrum audacter loquitur, ut juxta Abraham, Isaac et Jacob, et ipse dormiat in senectute bona plenus dierum, et apponatur ad patres suos. Quod si quis dixerit: Ecce in historiae expositione dum nescis, allegoriae clausus es retibus, et tropologiam historiae miscuisti. Audiat non semper metaphoram historiae, allegoriam consonare: quia frequenter historia ipsa metaphorice texitur, et sub imagine mulieris, vel unius viri de toto populo 659 praedicatur. Et nunc ergo possumus dicere ex persona populi: 1328D Libenter captivitatem subeo, aequo animo angustias sustineo, et gravissimo Babyloniorum premor jugo, et quidquid ultimae et durae necessitatis est, gaudens patiar ( Al. patior): tantum ut eo tempore requiescam quo maledices sceptris impii, et equi tui calcabunt lutum aquarum multarum, ut postea cum sanctis tuis Zorobabel et Jesu filio Josedec, et Esdra sacerdote, et Nehemia in terram repromissionis revertar. Hucusque ne omnino praetermittere historiam videremur, quodammodo vim fecimus intellectui, et in captivitatem traximus sententias non sequentes: nunc ad Septuaginta translatores, et ad expositionem tropologicam revertamur.
LXX: Divisisti in stupore capita potentium. Sicut 1329A Ecclesiae et omnis viri Christus est caput (I Cor. XI) , ita cunctorum daemonum qui in hoc saeculo debacchantur, caput est Beelzebub princeps daemoniorum, et singulae eorum turmae habent capita et principes suos. Verbi gratia, spiritus fornicationum habent praepositum suum, spiritus avaritiae habent ἄρχοντα suum, spiritus vanae gloriae, spiritus mendacii, spiritus infidelitatis habent praesides malitiae suae. Deus itaque clementissimus qui miserat in capita iniquorum mortem, qui suscitaverat vincula usque ad collum, in finem dividit etiam capita potentium in stupore, ut primum principes separet a subjectis, et quasi corpus decollet a capite, et ubi caput pessimum fuerat, ibi caput optimum reponatur. Ponamus exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat: si 1329B quando tyrannus obtruncatur, imagines quoque ejus deponuntur, et statuae; et vultu tantummodo commutato, ablatoque capite, ejus qui vicerit, facies superponitur, ut manente corpore, capitibusquepraecisis, caput aliud commutetur. Hoc mihi intelligere libet de haereticorum conciliabulis, quod capitibus hereseωn a caeteris populis separatis, in loco eorum caput esse Christus incipiat. Simulque considera Scripturae sanctae significantiam, 660 quod non dixerit, praecidisti, vel succidisti capita potentium, sed divisisti: quod enim dividitur, non tam amputatur et perditur, quam separatur in partes. Ut quomodo in fabricatione turris (Genes. XI) , lingua quae male unita fuerat, separata est, et pessimum foedus utili divisione conscissum: sic et capita haec quae 1329C cum corporibus suis ( Al. sive) inter se videbantur habere consensum (plura enim haereticorum capita sunt, quae cum diversos oculos habeant, tamen in una, ut ita dicam, lingua blasphemiae adversum Ecclesiam latrant), dividerentur in partes, et a deceptis corporibus separata, bono capiti locum facerent. Possumus hoc versiculo uti, si quando reges et duces eorum Christianum viderimus sanguinem fundere, et postea ultionem Domini consecutam. Quod dudum in Juliano, et ante eum in Maximiano, et supra in Valeriano, Decio, Domitiano, Nerone perspeximus; et dicere ad Dominum cum exsultatione et oratione in Cantico: Divisisti in stupore capita potentium, hoc est, in stupore credentium, vel in stupore cunctarum nationum, quae eos non putabant 1329D tam cito posse concidere. Dum adhuc essem puer, et in grammaticae ludo exercerer, omnesque urbes victimarum sanguine polluerentur, ac subito in ipso persecutionis ardore Juliani nuntiatus esset interitus, eleganter unus de ethnicis: «Quomodo, inquit, Christiani dicunt, Deum suum esse patientem, et ἀνεξίκακον? nihil iracundius, nihil hoc furore praesentius: ne modico quidem spatio indignationem 1330A suam differre potuit.» Hoc ille ludens dixerit. Caeterum Ecclesia Christi cum exsultatione cantavit: Divisisti in stupore capita potentium. Loquar et ego aliquid huic simile: Divide, Domine, in stupore omnium, Achab, et Jezabel (III Reg. XXI et XVIII) . Non quidem ego Elias; sed tamen illi Achab et Jezabel interfecerunt Naboth, et tulerunt vineam ejus, et hortum suae fecerunt luxuriae (IV Reg. IX et X) . Inveniatur aliquis servus tuus Abdias, qui pascat pauperem tuum atque mendicum, 661 fornicariae sanguis detur canibus; Achab impius et avarus jaculo Domini trucidetur.
LXX: Commovebuntur in ea ((Al. eo)), aperient frenos suos sicut comedens pauper in absconso ((Al. abscondito)). Capita cum divisa fuerint a corporibus 1330B suis, et divisa non aliter nisi in stupore, quod Graece dicitur ἐν ἐκστάσει: unde secundum eam declinatur et dicitur, ἐν αὐτῇ, hoc est, in ea, aperient etiam frenos suos, sive eorum (utrumque enim intelligi potest) ut illud imperium quo prius dominabantur in subjectis sibi corporibus, relaxantes dent locum meliori equiti, et meliori aurigae. Et hoc faciant quasi comedentes pauperes (( Al. comedens pauper)) in abscondito, non habentes libertatem, nec ciborum aliquam abundantiam, sed escas modicas, quibus vescentes abscondite nullum vellent videre quod faciunt. Potest et aliter interpretari: Capita cum divisa fuerint in stupore, quasi a caetero corpore decollata, aperient os suum, quod quasi chamo condemnationis fuerat infrenatum, et in similitudinem 1330C vescentium illisis in se dentibus concrepabunt, volentia rursum comedere, sed vim devorandi non habentia. Intellige quomodo post adventum Christi capita daemonum a nationibus, quae sibi prius subjectae fuerant separata, velint rursum antiquam exercere potentiam. Sed quia amputata sunt a corporibus, plenam vescendi non habeant libertatem: comedunt quasi pauperes, et non solum pauperes sunt, sed pauperes in abscondito. Pauperes sunt, quia pristinas divitias perdiderunt: comedunt abscondite, quia semper sedent in insidiis, ut in occultis interficiant innocentem. Haec capita eosdem habent dentes quos et sagittas. Et quamvis ante dixerit, Super sidera coeli ascendam, ponam in excelsum nidum meum, et universum orbem 1330D quasi ova continebo in manu mea, tamen detrahentur de sublimibus, et perdentia supellectilem pristinam, omnemque substantiam domus suae, vix quasi pauperes clam comedere et mordere tentabunt. Scio multum Hebraicum ab his quae dicta sunt, discrepare; sed facere quid possum, cui semel propositum est et ipsum Hebraicum, et vulgatas in toto orbe scripturas interpretari?
1331A LXX: Et superduxisti in mari equos tuos conturbantes aquas multas. Postquam 662 miserat Deus in capita iniquorum mortem, et conciderat capita potentium in stupore, et confregerat ea in mari (scriptum est enim in Psalmis: Tu confregisti capita draconis ((Psal. LXXIII, 4)) ) principibus interfectis, sive confractis, et victo forti venitur ad domum ejus, et universa illius vasa diripiuntur (Marc. XIII) . Vasa autem et domum fortis et supellectilem principis, quid aliud possumus interpretari, nisi mare hujus saeculi, in quo habitat draco? Superinducit ergo Deus, egregius eques et auriga praecipuus, equos suos, angelos videlicet, sublimesque virtutes super mare hujus saeculi, ut turbent aquas multas, daemonia et contrarias potestates. Quod si voluerimus 1331B de adventu Christi interpretari, juxta illud quod in Apocalypsi (Cap. 19) scribitur, quod sermo Dei sedeat in equo albo et omnis exercitus in equis albis sequatur eum, videbimus quomodo Christus ascenderit in apostolis suis, dicens eis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi; et: Euntes, ite, baptizate omnes gentes, et reliqua (Matth. XXVIII) . Et postea conscenderit in uno equo candido, quem alium non puto esse, nisi apostolum Paulum, super quem equitans, omnem orbem circuierit. Ascendit autem sermo Dei in equis suis, ut turbarentur aquae multae, hoc est, vel populi multi, qui ante in mari erant, et draconi tenebantur obnoxii ( Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13) , et turbarentur, 1331C primum errorem pristinum deserentes: deinde conturbati venientem equitem susciperent). Vel certe de quibus supra diximus, daemonum catervae nequaquam ita dominarentur in mari; sed turbatae cederent, et equitis praeliantis vulnera formidarent. Atque utinam et in me ascendat verbum Dei, et per lanceam oris mei interficiat eum qui regnat in aquis multis, ut ad regis interitum, aquae quae illis subjectae fuerant conturbatae, praebeant colla equiti meo, et redacti in unam quadrigam, efficiamur Domini Cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo. Numquam enim auriga, sic compositus, et sic fertur ornatus, ut in his qui scientiae multitudine et habenis inter se sapientiae copulantur.
LXX: Custodivi, et extimuit venter meus a voce 1331D orationis labiorum meorum: et ingressus est tremor in ossa mea, et 663 subter me conturbata est fortitudo mea. Sive ut alibi scriptum reperimus ἡ ἕξις μου, quod nos possumus dicere, habitudo mea: diversa quippe exemplaria reperiuntur. Possunt autem haec et ex persona prophetae dici superioribus cohaerentia: Quia misisti, o Domine, in capita iniquorum mortem, et suscitasti vincula usque ad collum, et divisisti in stupore capita potentium, et induxisti in mare equos tuos conturbantes aquas multas: propterea ego omni custodia servavi cor meum, et contremuerunt viscera mea, et tota mea, vel fortitudo, 1332A vel habitudo turbata est, ne similia sustinerem. Potest quoque et quasi suum habere principium, narrante propheta timorem suum, et quomodo formidarit ne peccaverit (( Al. peccaret)) in aliquo, et ad vocem orationis labiorum suorum commonitus, tantum timuerit Deum, ut ingressus sit tremor in ossa ejus: et sub excelsa manu Domini positus, omni animae suae fortitudine, vel habitu (( Al. habitudine)) conturbatus sit. Quod autem ait: Ingressus est tremor in ossa mea, ἐμφατικώτερον accipiendum, ut videamus magnitudinem timoris Dei penetrantis universitatem animae, et totum hominem commoventis, ne quidquam faceret quod displiceret Deo. Et quia allegorice juxta membra corporis, animae quoque membra Scriptura commemorat, ventrem 1332B paventem, eam virtutem accipiamus animae, quae spirituales cibos recipiat, et labia, quibus secum mens loquitur, et ossa robusta et solida dogmata, quibus tota animae compago solidatur. Haec a me breviter dicta sunt. Si quis autem his sagaciora et veriora repererit, illius magis explanationi praebete consensum.
LXX: Requiescam in die tribulationis meae: ut ascendam ad populum peregrinationis meae. Quia omni custodia servavi cor meum, et extimuit venter meus a voce orationis labiorum meorum, et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo vel habitudo mea, et propter tantam custodiam a peccatis alienus effectus sum: idcirco nunc confidenter dico: Requiescam in die 1332C tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae, id est, qui aeque ut ego in 664 hoc mundo peregrinatus est. Ascendam autem deorsum positus, et quasi de valle ad sublimiora nitens tota aviditate contendam, ut tempore quo caeteri in tribulatione sunt et angustia, mihi cura sit de ascensu, quomodo cum populo peregrinationis meae requiescam in altioribus locis. Diem autem tribulationis puto consummationem esse mundi, de quo et Isaias ait: Dies Domini insanabilis, furoris et irae, ponere orbem terrae universum in desertum, et peccatores perdere (Isai. XIV) .