Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12 seqq.) Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis: et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur: et ponet speciosam in solitudinem et in invium et quasi desertum. Et accubabunt in medio ejus greges: omnes bestiae gentium, et onocrotalus, et hericius in liminibus ejus morabuntur: vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari: quoniam attenuabo robur ejus. Haec est civitas gloriosa, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia 709 amplius: quomodo facta est in desertum cubile bestiae? omnis qui transit ((Al. transibit)) per eam, sibilabit, et movebit manum suam. LXX: Et vos, Aethiopes, vulnerati gladio meo eritis: et extendam 1367C manum meam super Aquilonem, et perdam Assyrium, et ponam Niniven in solitudinem, et inaquosam quasi desertum. Et pascentur in medio ejus greges, et omnes bestiae terrae: et chamaeleontes et hericii in praesepibus ejus cubabunt, et bestiae clamabunt in foveis suis ((Al. ejus)), et corvi in portis ejus: quia cedrus altitudo ejus: haec est civitas malis dedita, quae habitat in spe, quae dicit in corde suo: Ego sum, et non est post me amplius; quomodo facta est in solitudinem pascua bestiarum? omnis qui transit per eam, sibilabit, et movebit manus suas. Judaei totum hoc capitulum et duo superiora contra Philisthiim, et Moab, et filios Ammon ad adventum Christi referunt, quem putant in consummatione mundi esse venturum, qui exstruat Jerusalem, et populum suum 1367D liberet de manu gentium, qua tenentur: et hoc sonare quod dicitur: Et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium. Non solum autem superiores gentes, sed Aethiopes quoque et Assyrios et Niniven urbem Assyriorum eo tempore ponendam esse in solitudinem, et cubaturas (( Al. cubituras)) in 1368A ea omnes bestias terrae, sive ut in Hebraeo scriptum est, omnes bestias gentium: ex quo significari putant de cunctis nationibus, quae eversurae sunt Niniven. Et quia Ninive, speciosa interpretatur, in praesenti loco speciosam referunt ad Babylonem. Et omne quod sequitur: Onocrotalus et hericius in liminibus ejus morabuntur, et caetera, Babyloni potius convenire, cujus et in Isaia eadem solitudo praedicitur. Et econtrario alii affirmant, manifeste de Assyrio dici, de quo jam praecesserat: Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur, et ponet Niniven in solitudinem. Per (( Al. Post)) Assyrios enim magis Niniven intelligi, quam Babylonem, quae civitas Chaldaeorum est. Quod autem ait: Onocrotalum et hericium in cardinibus ejus, et corvum in superliminari, 1368B solitudinis esse indicia (( Al. judicia)), et onocrotalorum duo genera: aliud aquatile, 710 aliud solitudinis. Et quod ait, vox cantantis ((Al. cantici)) in fenestra, vel daemones intelligi, vel variarum voces volucrum, quae solent in desertis urbibus commorari. Praeterea quod et nos et LXX similiter transtulimus: Corvus in superliminari, in Hebraeo ponitur, Hareb (), quod secundum lectionis diversitatem (), vel siccitas, vel gladius, vel corvus accipitur. Unde et Aquila, gladium, alii siccitatem interpretati sunt. Et post eversionem quasi insultans ruinae ejus, sermo propheticus loquitur: Haec est civitas gloriosa, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et extra me non est alia amplius; quomodo facta est in desertum cubile bestiae? 1368C Omnis qui transit ((Al. transierit)) per eam, sibilabit, et movebit manum suam. Juxta hoc autem quod supra diximus, aut vere (( Al. verae)) in deserta urbe habitabunt bestiae, aut certe sub bestiarum figura multarum nationum varietas indicatur. Quod si quispiam quaesierit, quomodo juxta historiam ad tempora Nabuchodonosor haec prophetia referatur: Aethiopibus etiam nuncupatis et Assyriis, quibus Medi et Persae nihil fecerint, legat historias, et videbit Assyrios quoque et Aethiopes Medis fuisse subjectos, et Cambysis regnum, et Cyri potentiam, et omnia quae deinceps sint secuta. Haec Judaice dicta sint. Caeterum si notaverimus in omnibus Scripturis Aethiopes eos appellari, qui penitus in vitia sunt demersi, secundum illud quod in Jeremia legimus: Simutabit 1368D Aethiops pellem suam (Jer. XIII, 23) , Aethiopibus ad meliora conversis spes erit, nullum qui voluerit agere poenitentiam, a salute alienum fore. Unde et prius anima polluta, et delictorum sordibus inquinata, dicit: Nigra sum (Cant. I, 4) . Et postea in fine Cantici canticorum, de eadem jam purgata et 1369A lota per poenitentiam scribitur: Quae est ista, quae ascendit dealbata (Cant. VIII, 5) ; Moyses quoque, id est, Lex Domini spiritualis, Aethiopissam de gentibus duxit uxorem (Exod. II) : et Maria, id est, synagoga Judaeorum, et Aaron, id est, carnale sacerdotium, et non secundum ordinem Melchisedech, murmurant adversus Legem, sed frustra. Statim enim synagoga perfunditur 711 lepra, et extra castra projecta, completo tempore, ipso orante Moyse, in castra reducitur. Aethiopiae enim manus jam praevenerat Deum (Ps. LXVII) . Comminatur itaque nunc sermo divinus his qui peccatis inhaerentes, et obliti sordibus delictorum, nolunt ad meliora converti, et tenebrosum colorem eluere, et comminatur eis gladium, de quo puto scribi et in 1369B Genesi: Statuit Cherubim, et flammeum gladium, qui vertit ad custodiendam viam ligni vitae. Et in Isaia: Inducet gladium magnum et sanctum super draconem colubrum tortuosum, et interficiet illum in die illa (Isai. XXVII, 1, sec. LXX) . Et dicit eos vel vulnerandos vel interficiendos gladio, ut timentes poenas, imitentur Niniven, et agant poenitentiam (Jonae III) , et non sustineant quae Dominus comminatur. Quod quidem et Jeremiae prophetia sonat: Loquar, inquit, super gentem, et super regnum, et auferam et disperdam eos: et si poenitentiam egerint, et ego poenitentiam agam de omnibus malis quae locutus sum, ut facerem eis (Jer. XVIII, 7, 8) . Et ut sciatis propterea nunc Dominum comminari Aethiopibus gladium, ut eos ad meliora convertat, post paululum in hoc ipso libro de 1369C Aethiopibus infert: Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi (Infra III, 10) : sive, ut in LXX habetur: De finibus fluviorum Aethiopiae suscipiam dispersos meos, et offerent hostias mihi. Post haec non loquitur Dominus ut supra; sed propheticus spiritus de eo: Et extendet manum suam super Aquilonem, et perdet Assur (Jer. I, 14) . Aquilonem de quo Jeremias scripsit: Ab aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae. Et de quo Salomon commemorat: Aquilo durus ventus: nomine autem dexter vocatur (Prov. XXV, 23) . Propterea autem extendit inferentem supplicia Deus manum suam, ut et Aquilo sentiat poenas, et hi qui in terra ejus sunt, ad quam juxta Zachariam pergunt equi nigri, de quibus dicitur: Erant ((Al. 1369D In quo erant)) equi nigri, ibant in terram Aquilonis (Zach. VI, 6) . Et pulchre qui moverit pedes suos, et recesserit ab Oriente, de quo idem propheta ait: Ecce vir, Oriens nomen ejus (Ibid., 12) , et ad Occidentem respexerit, statim pergit ad Aquilonem, qui non est dexter, sed nomine dexter vocatur. Quod quidem et corporaliter intelligitur, 712 ut quicumque in Oriente steterit, et verterit se ad Occidentem respiciens, ad dexteram habeat Aquilonem, quem 1370A dextrum vocant qui flatu illius refrixerunt, qui tantum nomine dexter est, caeterum re et opere potius in sinistra est. Postquam autem extenderit manum suam super Aquilonem Dominus, perdet etiam Assur, qui interpretatur εὐθύνων, quem multi putant dirigentem dici, sed falsum est: εὐθύνων enim coarguens dicitur, atque convincens. Et quoniam diabolus ipse est inimicus et ultor, et ipse peccata suggerit, et postea in peccatis coarguit peccatores, idcirco εὐθύνων vocatur. Hunc ego esse reor principem Assyriorum, qui habitat ad Aquilonem, et metropolim habet Niniven, et dicit in Isaia: Fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam terminos gentium, et vires earum depascar (Isai. X, sec. LXX) . Porro quod sequitur de Ninive vastata: Et pascentur in ea greges, 1370B et omnes bestiae terrae, et chamaeleontes, et hericii in praesepibus ejus accubabunt, et bestiae requiescent in cardinibus ejus, et corvi in fenestris ejus, et caetera: videtur mihi juxta illud intelligi debere, quod vel in Jona, vel in Naum propheta scriptum est. Et in Jona quidem Niniven, id est, speciosam, quae ad praedicationem Jonae, id est, columbae, egerit poenitentiam, Ecclesiam interpretati sumus de gentibus congregatam. In Naum vero super mundo intelligentiam temperavimus: et de mundo quidem non difficile est interpretari et dicere, quod quando Aethiopes vulnerati gladio Domini fuerint, et extenderit manum suam super Aquilonem, et perdiderit Assyrium principem mundi, etiam ipse mundus cum principe suo pereat, et ad maximam solitudinem redigatur, 1370C et nulli miserabilis sit, sed omnes ad ruinam ejus sibilent, et moveant manus suas. De Ecclesia autem videtur prima fronte esse blasphemum, quod ea futura sit invia et deserta, et bestiae habitent in ea, et postea ei cum insultatione dicatur: Haec est civitas malis dedita, quae habitabat in spe, quae dicebat in corde suo: Ego sum, et non est praeter me amplius, quomodo facta est in solitudinem, pascua bestiarum? Sed qui 713 consideraverit illud Apostolicum in quo dicitur: In novissimis temporibus instabunt tempora pessima, et erunt homines sui amatores, avari, arrogantes, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, accusatores, intemperantes, crudeles, odio habentes bonum, proditores, temerarii, inflati, voluptatum amatores magis 1370D quam Dei: habentes formam pietatis, virtutem autem ejus denegantes (II Tim. III, 1, seqq.) . Necnon et hoc quod in Evangelio scriptum est, quod multiplicata iniquitate, refrigescat charitas multorum, intantum ut in illo tempore compleatur: Verumtamen veniens Filius hominis putas inveniet fidem super terram (Matth. XXIV, 12) ? non mirabitur de extrema Ecclesiae vastitate, quod, regnante Antichristo, redigenda sit in solitudinem, et tradenda bestiis, et passura quaecumque 1371A nunc propheta describit. Si enim Deus propter infidelitatem ramis naturalibus non pepercit, sed fregit eos, et posuit flumina in desertum, et fontes aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, propter malitiam habitatorum ejus: cur non econtrario eos de quibus dixerat: Posuit desertum in paludes aquarum, et terram sine aqua in fontes aquarum, et habitare fecit ibi esurientes, et caetera, et quos inseruit de oleastro in radicem bonae olivae, si immemores beneficii recesserint a conditore suo, et adoraverint Assyrium, evertat et ad eamdem sitim reducat, in qua prius fuerant? Quod cum generaliter in adventu Antichristi, sive in fine mundi possit intelligi: tamen quotidie in his qui simulant se esse de Ecclesia Dei, et operibus negant, auditoresque 1371B legis sunt, et non factores, accipi potest, qui frustra speciosos se esse jactent, cum habitent in eis greges, vitiorum scilicet multitudo, et bruta animalia corpori servientia, et omnes bestiae terrae, quae corda eorum comedunt, et chamaeleontes qui non habent unum colorem; sed diversis peccatis, nunc avaritia, nunc luxuria, nunc crudelitate, nunc libidine, nunc tristitia, nunc exsultatione per momenta mutantur. Et hericii in praesepibus eorum, animal spinosum et plenum sentibus, et vulnerans quidquid contigerit. Sed et bestiae cubabunt in foraminibus, id est, in cordibus eorum, et corvi immundae 714 aves in portis eorum, vel in ore, vel in auribus, quo aut loquantur semper, aut audiant mala. Post quae infertur et dicitur: ideo Ecclesiam haec 1371C passuram fore, vel esse perpessam, quod in superbiam se elevaverit, et quasi cedrus suum cacumen erexerit, malis operibus dedita, et nihilominus futuram sibi beatitudinem repromittens, et in corde suo caeteros despiciens, nec putans quemquam esse praeter se, et dicens: Ego sum, et non est alia praeter me ultra: quomodo ergo facta est in solitudinem pascua bestiarum? Ubi enim prius habitabat Pater, et Filius et Spiritus sanctus, et angeli ejus ministeriis praesidebant, tunc habitabunt bestiae, de quibus et propheta complorat dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi (Ps. LXXIII, 19) . Omnis qui transibit per eam, sibilabit et movebit manus suas. Quod si de angelis intellexerimus, ita interpretabimur: cum transierint per eam angeli, et non manserint in ea, 1371D ut prius facere consueverant, stupebunt et mirabuntur: et non eam fulcient, et sustentabunt ruentem manu sua, sed levabunt manus et pertransient. Vel certe cum sibilo attollent manus, et quasi plangentes in morem lugentium concrepabunt. Si autem hoc de diabolo et angelis ejus voluerimus accipere, qui vineam quoque, quae de Aegypto translata fuerat, vastaverunt: dicemus, per animam de qua Christus recesserit, et quae prius templum Dei fuerat, et esse desivit, transire serpentem, et sibilare in ea, et venena 1372A suae malitiae evomere: et non solum hoc facere, sed opera quoque sua quae τροπικῶς manus vocantur, movere. Ac ne putes quia colubrum nominavimus, violenter nos manus colubri, pro opere intelligere, accipe testimonium Salomonis: Mors, et vita in manibus linguae (Prov. XVIII, 21) . Haec diximus, ut potuimus interpretationi allegoricae servientes. Si quis autem magis verisimilia, et habentia rationem quam a nobis sunt disserta repererit, illius magis lector auctoritate ducatur.