(Cap. III.—Vers. 1 seqq.)
Vae provocatrix et redempta civitas: columba non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad
Dominum
((Vulg.
Deum)) suum non appropinquavit. Principes ejus in medio ejus, quasi 715
leones rugientes:
1372B
judices ejus lupi vesperae, non relinquebant in mane. Prophetae ejus vesani, viri infideles: Sacerdotes ejus polluerunt sanctum,
injuste egerunt contra legem. Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem. Mane mane judicium suum dabit in luce,
et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem: disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias
eorum, eo quod non
((Vulg.
dum non)) est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. Dixi, attamen timebis
me, suscipies disciplinam, et non peribit habitaculum ejus propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes
corruperunt omnes cogitationes suas.
LXX:
O illustris et redempta civitas, columba non audivit vocem, non suscepit disciplinam:
1372C
in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquabit. Principes ejus in ea veluti rugientes leones: judices ejus
sicut lupi Arabiae, non dimittebant in mane: prophetae ejus portantes spiritum, viri
contemptores: Sacerdotes ejus polluunt sancta, et impie agunt in legem: Dominus autem justus in medio ejus, et non faciet
iniquitatem. Mane mane judicium suum dabit in luce, et non est absconditus, et nescit iniquitatem in exactione, nec in sempiternum
injustitiam: detraxi superbos, dissipati sunt anguli eorum: destruxi vias eorum ut penitus non transeant: defecerunt civitates
eorum, eo quod nullus subsisteret, neque habitaret. Dixi, verumtamen timebitis me, et suscipietis disciplinam, et non peribitis
de oculis ejus in omnibus in quibus ultus sum super eam.
1371D Postremus iste versiculus,
Praeparare, etc., in Regin. ms. hic non habetur.
Praeparare,
1372D
consurge diluculo: disperierunt omnes racemi eorum. Multi putant propter consequentiam sermonis dici adversum Niniven, de qua supra:
Et perdet Assyrium, et ponet Niniven in solitudinem. Sed numquam Scriptura Niniven columbam vocaret: licet in Jeremia,
a facie gladii columbae de Nabuchodonosor quidam dictum putent (Jer. XV) . Sed sciendum quod alii econtrario asserant, pro
columba, ibi posse intelligi 716
1372D Idem ms.
elaam, qui et verba,
a facie gladii Jona, praetermittit. Proxime superiorem expositionem de Nabuchodonosor ipse probat Hieronymus in Comment. in Jerem. cap. XXV, in
fine:
Non mirabitur,
1373D inquit,
columbam Domini intelligi Nabuchodonosor, qui supra eum vocari servum Domini legerit.
Ἑλλάδα, id est,
Graeciam, ut sit sensus,
a facie gladii Jona, id est,
a facie gladii Graecia: Jona
1373A enim tam columbam quam Graeciam significat. Unde et usque hodie Graeci Jones, et mare appellatur Jonium, et apud Hebraeos
permanet eorum vetus vocabulum. Sed et principes Romani apud barbaras nationes antiquum vocabulum retinentes, Caesares appellantur.
Omnis itaque contra Jerusalem sermo est: Vae civitas quondam columba, semper peccans, et captivitatibus tradita, et rursum
redempta a Domino. Vae civitas provocatrix: quod significantius Hebraice dicitur Mara (), id est, παραπικραίνουσα: quod nos
possumus dicere, Deum amarum faciens, id est, tuo vitio dulcem Dominum atque clementem vertens in amaritudinem, ut qui misereri
vult, punire cogatur. Non audivit praeceptum Domini, et correpta noluit suscipere disciplinam; nec
1373B prementibus malis aliquando confisa est in Domino Deo suo; nec ambulavit post tergum ejus; nec dicente eo:
Ego Dominus appropinquans, et non de longe (Jer. XXIII, 23) , ipsa ei appropinquare voluit. Describuntur quoque principes ejus, et judices, et prophetae, et sacerdotes,
ut in civitate populum, et in his quae dixi, nominibus dignitatum, principes accipiamus. Principes igitur ejus quasi leones
semper versabantur in praedis, et ad effundendum sanguinem subjectorum: judices ejus rapaces, non dimittentes aliis quod possint
rapere. Prophetae ejus
insanientes, sive
stupentes, quod Hebraice dicitur
1373D Confictam lectionem Graecam hic nobis obtrudunt veteres editiones: Erasm. et Marian. legunt enim ἐνθουσιαζόμενοι, cujus
vocis nullum exstat vestigium in codicibus mss. qui distincte retinent Aquilae lectionem, nempe θαμταὶ, sive θαμπταὶ cum π
in medio, quod elementum omissum videtur ab antiquis exscriptoribus linguae Graecae prorsus imperitis. Θαμπταὶ porro
stupentes, id est
insanientes dicuntur propter furorem et insaniam pseudoprophetarum et similium falsorum doctorum. Mart.
Phoezim, et Aquila transtulit
1373D Hanc vocem, Θαμβευταὶ, codicis Reginae monitu, facem praeferente Montfauconio in Hexaplis, restituimus. Scriptum nempe ita
invenimus, ΘaΜbΙΥΤΜ, quam scripturam uno alterove loco, quod ductus
1374D ipse litterarum monebat, nullo negotio emendamus, ΕΥΤΑΙ in fine, pro ΙΥΤΜ substituentes. Porro hanc unam esse germanam lectionem,
sive interpretationem Aquilae, ex eo manifesto liquet, quod ipsum verbum alibi, sive Genes. XLIX, 3, θαμβεύειν reddiderit,
unde ex illo derivatum nomen , fuisse Θαμβευτὰς interpretatum, dubio vertetur nemini. Suffragatur et quam in ms. quodam noni
saeculi invenisse se ait laudatus Montfauconius, lectio
caalbrutai, quam commode satis, atque ingeniose ad Graecarum litterarum orthographiam in hanc Θαμβευταὶ exegit. Erat vero in hactenus
vulgatis libris Θαμταὶ, vel Θαμπταὶ, quae, ut ad veram lectionem proxime accederet, sponte se prodebat amanuensium corruptam
vitio.
θαμβευταὶ, loquebantur quasi ex ore Domini, et omnia contra Dominum praedicabant. Sacerdotes in loco sanctuarii commisere
sacrilegium,
1373C et cum contra legem facerent, ex lege victimas offerebant. Propterea quia illi egerunt injuste, Dominus justus non faciet
iniquitatem; sed restituet urbi pessimae quae meretur.
Mane, mane, id est, manifeste et absque 717 aliqua ambiguitate faciet de ea judicium, nec erit quod ab eo possit abscondi. Et hoc faciet
Dominus, ut correpta civitas convertatur ad melius. Sed iniquus Israel non cognovit confusionem suam, nec intellexit idcirco
sibi illatas plagas, ut ageret poenitentiam. Vindicavi te, inquit postea de gentibus, et destruxi imperia earum, ut qui per
plagas me non senseras, saltem per beneficia cognosceres. Vel certe sic intelligendum: Disperdidi omnes civitates tuas, o
Juda, et omnes subjectos tibi pagos et tribus, et diversa confinia, et tanta hominum vastitas
1373D fuit, ut non esset qui habitaret in urbibus tuis; et
1374A postquam hoc feci, misi prophetas meos consurgens diluculo, et ad poenitentiam provocans, dixique: Feci quidem tibi haec,
o Jerusalem, sed feci ut timeres me, et susciperes disciplinam, et non periret habitaculum tuum, hoc est, templum, propter
omnia scelera quae gesseras. At econtrario, habitatores Jerusalem, me eos ad poenitentiam provocante, quasi de industria et
ex contentione diluculo surrexerunt, ut festinatione qua ad me redire debuerant complerent omnes cogitationes suas, et opere
demonstrarent, quod mente conceperant. Hoc juxta Hebraicum. Caeterum illustris et redempta civitas Christi sanguine, juxta
superiora perspicue Ecclesia intelligitur, quae et vocatur columba, propter simplicitatem multitudinis in ea credentium. Haec
1374B non audivit vocem Domini, neque suscipere voluit disciplinam, nec confisa est in Domino, quia noluit appropinquare ad Dominum
Deum suum, ut mereretur veniam peccatorum. Frustra enim quis vocem Domini Dei sui audire se dicit, et confidere in Domino,
quando operibus fidem destruit, et magis mammonae jungitur quam Domino Deo suo, et duplici corde accedit ad eum, et duobus
Dominis, saeculo et Deo militare posse se credit. Hujus principes sunt sicut leones rugientes. Non ambigimus de rugitu leonum
et discursu: quando viderimus principes ejus ita in subjectos populos detonare, et voce tyrannica rabidisque conviciis plebem
conterere, ut non pastorem in grege, 718 sed leonem inter oviculas putes frendere. Judices quoque ejus
1374C quasi lupi Arabiae, occidentes vespere, et nil relinquentes in mane: non aspicientes ad ortum solis, sed morantes semper
in tenebris, et possessiunculas Ecclesiae, et ea quae in Dei donaria conferuntur, vertentes in lucrum suum, ut non habeant
pauperes quod mane comedant, qui quasi in nocte, et nullo vidente, omnia populantur; et cum luporum more cuncta diripiant,
ne parvos quidem cibos indigentibus derelinquunt. Prophetae etiam, id est magistri qui se putant docere populos, et de Scripturis
sermocinari, πνευματοφόροι, id est,
portantes spiritum, sive
spirituales (et hoc εἰρωνικῶς legendum) sunt viri contemptores: non enim docere, sed facere in Ecclesia convenit, non factis verba destruere.
Caeterum tu cum alium doceas, et ipse non facias, non tam
1374D doctor quam contemptor vocandus es, de quo et in
1375A Habacuc scribitur:
Videte contemptores et respicite, et admiramini mirabilia, et disperdimini (Abac. I, 5) . Sacerdotes quoque qui Eucharistiae serviunt et sanguinem Domini populis ejus dividunt, impie agunt in legem
Christi, putantes εὐχαριστίαν imprecantis facere
1375D Confer. lib. contra Luciferianos n. 5 et seqq. Cave enim haec ita accipias, quasi necessariam putaverit S. Doctor in sacerdotibus
rectam vitam, ut valide eucharistiamconficiant: cum id ille unum caveat, ne dum de sola sibi sacerdotes potestate oblandiuntur,
rectam vivendi deserant normam, et
1376D quod potestate construunt, exemplo destruant.
verba, non vitam, et necessariam esse tantum solemnem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur:
Et sacerdos in
1376D Ms. Reginae,
in quacumque fuerit macula.
quo fuerit macula, non accedet offerre oblationes Domino (Levit. XXI, juxta LXX) . Cum haec faciant principes, judices, prophetae, sacerdotes Jerusalem, nihilominus clemens et justus
est Dominus. Clemens, in eo quod a sua Ecclesia non recedit: justus, in eo quod reddit unicuique quod meretur. Postquam enim
advenerit mane, et nox hujus saeculi pertransierit, dabit in luce judicium
1375B suum, et non abscondetur vel ipse, vel judicium ejus. Et cum coeperit a singulis exigere pecuniam quam eis commiserat, non
erit injustus, nec faciet in perpetuum valere injustitiam; sed superbos principes, quibus resistit Deus, detrahet de cathedris
suis, et de culmine quod tenebant, et dissipabuntur anguli eorum, id est pravae voluntates, et a recto itinere declinantes,
in quibus semper et Pharisaei orare consueverant, angulari 719 lapide contempto. Puto autem quod et superbis prosit detrahi
eos de arrogantia sua, et dissipari angiportus et angulos eorum, ut postea recto itinere gradiantur. Denique sequitur:
Et desertas faciam vias eorum, eo quod non sit qui pertranseat: secundum illud quod in primo psalmo scriptum est:
Et iter impiorum peribit
1375C (Ps. I, 6) . Necnon et in Osee, ubi de Jerusalem dicitur fornicante:
Ecce ego claudam vias ejus spinis, et obstruam itinera ejus, et
semitam suam non inveniet, et persequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet; et dicet:
Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quoniam bene mihi erat tunc magis quam nunc
(Osee, II, 6, 7) . Animadverte quod nisi clausae fuissent viae, et obsepta itinera, et nisi destruxisset Dominus vias ejus,
numquam dicere potuisset anima fornicans:
Vadam, et revertar
1376D Interserit hic Regin. ms.
in domum meam, Graeco ut et supra textu renuente.
ad virum meum priorem. Dissipantur ergo itinera superborum et anguli eorum, ne ambulent in superbia et in pravitate, et urbes eorum quae male aedificatae
fuerant in arrogantia et superbia, destruuntur, ne subsistant et habeant habitatores
1375D pessimos. Ac ne quis putet nos vim facere Scripturae, discat ex consequentibus: Haec autem, inquit, feci, ut dicerem eis:
Ecce destructa sunt itinera malitiae, de caetero timete me, et discite ((
Al. suscipite)) disciplinam, ne et disciplina mea pereat, fructum in vobis conversionis non inveniens; et omnia irrita sint,
per quae vos volui corripere, et lle vobis sermo qui in Jeremia scriptus est, possit
1376A aptari:
Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis (Jer. II, 30) . Vel certe: timete me, et recipite disciplinam, ut non pereant omnia de conspectu Jerusalem, nec penitus
ad solitudinem deducatur super his malis, in quibus ((
Al. qua)) comminatus sum ei. Nec moveat aliquem (ut saepe jam dixi) quod haec adversum Ecclesiam dicta interpreter, cum sciat
Jerusalem in Scripturis sanctis semper typum habere Ecclesiae: de qua qui peccaverit, vel in Babylonem abducitur, vel si sponte
descendere voluerit, in Jericho a latronibus vulneratur. Quae est enim ita illustris ut Ecclesia, quae in toto orbe fundata
est: 720 ita redempta Christi sanguine et columba propter gratiam Spiritus sancti, ut Ecclesia de gentibus congregata? in
qua plurimi qui se dicunt in Christum
1376B credere, nec audierunt vocem ejus; nec receperunt disciplinam, nec juxta eum esse voluerunt. Quod autem dicitur:
Principes ejus in ea sicut leones rugientes, scio offensurum me esse plurimos, quod super episcopis et presbyteris haec interpreter, cum et presbyteri mali, qui Susannam
violare cupierunt, caeteros presbyteros qui bene vixerint, non condemnent. Et mali principes, quos describit sermo propheticus,
non sint bonis principibus contumeliae:
Stulto enim flagellato, insipiens sapientior erit (Prov. XIX, 15) : si autem insipiens sapientior fit, quanto magis ille qui sapiens est? Sed judices ejus ac principes capientes
munera, vendentesque justitiam, nonne recte appellantur
lupi Arabiae, vel
vespertini, sicut Symmachus transtulit? Non enim merentur lupi dici Benjamin,
1376C qui mane rapiunt, et ad vesperam dant escam (Gen. XLIX) ; sed lupi vespertini, qui noctibus comedunt, et in mane nihil
relinquunt. Quod autem sequitur:
Prophetae ejus πνευματοφόροι, id est,
portantes spiritum, viri contemptores, nullum moveat quod super doctoribus interpretantes, eosdem et prophetas dicamus et contemptores, cum et Apostolus praecipiat:
Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30) . Et David loquatur in quinquagesimo psalmo:
Spiritum sanctum tuum ne auferas a me (Ps. L, 13) . Nisi enim Spiritus sanctus contristatus fugere consuevisset prius hospitium, et dimittere habitaculum suum,
numquam et Paulus praecepisset quod supra dixi; et David post adulterium formidaret, ne perderet quod
1376D acceperat, de quo et ad Hebraeos scribitur:
Quanto arbitramini deteriora mereri supplicia eum, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti immundum duxerit,
in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit
(Heb. X, 29) ? Sed et in tertio Regnorum
libro scriptum est: hominem Dei, haud dubium quin prophetam, qui ad altare
1376D Olim erat,
ad altare destructum, postquam dixerat. etc., pro quo retinuit Victorius,
exstructum, postquam.
1377D Mox quoque pro
filius nascetur David, reposuit
filius nascetur domui Jacob. In nostris mss. et Martian. editione nihil simile invenire est, duaeque illae voces,
exstructum postquam, contextui incommodae praeterea videbantur.
dixerat in Samaria:
Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur
1377A 721
David (III Reg. XIII, 2) , et caetera; quia contempserit verba Domini, et comederit apud pseudoprophetam (sic enim locum istum
exponens Josephus interpretatus est), interfectum esse a leone. Et ne putaretur casus et non judicium Domini, et pseudopropheta
qui eum deceperat, hoc futurum esse praedixit, et ipse leo contemptorem puniens, asinum reservavit. Non ergo mirum si doctores
qui sancto Spiritu pleni fuerant, possint fieri contemptores, cum apud negligentes et non omni custodia conservantes cor suum,
haec ipsa causa frequenter soleat superbiae in Dominum et contemptus existere, quod habeant scientiam Dei, et noverint multam
bonitatem ejus, quam abscondit timentibus se, et contemnant divitias bonitatis ejus thesaurizantes sibi iram in die irae
1377B et revelationis. Sacerdotes quoque (qui dant baptismum et ad Eucharistiam Domini imprecantur adventum: faciunt oleum chrismatis:
manus imponunt; catechumenos erudiunt: Levitas et alios constituunt sacerdotes) non tam indignentur nobis haec exponentibus
et prophetis vaticinantibus, quam Dominum deprecentur, et studiose agant ne de sacerdotibus qui violant sancta Domini, esse
mereantur, Non enim dignitas et nomina dignitatum, sed opus dignitatis, et principes, et judices, et prophetas, et sacerdotes
salvare consuevit:
Qui episcopatum, inquit,
desiderat, bonum opus desiderat (I Tim. III) . Videte quid dixerit:
bonum opus desiderat,
1377D Vocem,
opus, ἐμφατικωτέρως, duo nostri mss. supplent.
Opus non dignitatem. Si autem, despecto opere, solam aspexerit dignitatem, cito corruit turris in Siloa, et excelsa
1377C cedri fulmine feriuntur, et erecta cervix frangitur, et cygnus, extento collo, et in sublime se tendens, inter immundas
volucres computatur. Porro quod exposuimus juxta Hebraicum:
Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas, pro quo in Septuaginta scribitur:
praeparare, consurge diluculo, dissipata est omnis frondositas eorum, quia multum ab Hebraico discrepat, et magis videtur juxta LXX cum posterioribus concordare, in sequentibus exponemus.