Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Quod erat optandum maxime ad confirmandam omni ratione eruditionem linguarum Graecae, Latinae et Hebraicae in S. Hieronymo, id non humano consilio, sed prope divinitus datum atque oblatum hoc tempore nobis videtur. Inveteravit enim jam opinio Ecclesiae Dei perniciosa apud simplices quosdam catholicos ac linguarum Orientalium rudes imperitosque, Hieronymum ex sese non satis calluisse sermonem Graecum vel Hebraicum, sed semper Graecis et Judaeis usum esse familiarissime interpretibus, quorum ope ex parte didicerat ipsorum idiomata, et ea quae in commentariis suis, praesentibus amicis et posteris, nobis tradere curavit. Indoctam hujusmodi opinionem et iniquam suspicionem ex hominum animo evellere tentaveram annotationibus quamplurimis et commentario singulari in librum Hebraicorum Nominum; sed nunc Joannes 1578C Clericus, vir et oratione insuavis et minime moderatus, officium meum vehementius et studium etiam fregit quodammodo: spoliavit enim disputationem nostram suo decore, imbecillamque reddere speravit, quod praefracte negare ausus sit perfectam fuisse in Hieronymo linguarum peritiam. Adduco itaque hominem cum suis quaestionibus Hieronymianis, in quo reconciliare existimationem Hieronymi si forte amissam, redire in gratiam cum studiosis amicis, satisfacere possum aemulis atque benevolis. De quo si lectores prudentes severe, religioseque judicaverint, auctoritas eruditionis absolutae, quae in Hieronymo remanere debet, haerebit: imperitiae autem argumenta et indicia in Clerico nostro perpetuum defixa manebunt.
§ 1. De Graeca eruditione S. Hieronymi.
Sermonis Graecorum notitiam invidet Hieronymo Joannes Clericus, propter nonnulla verba Chronici, et libri Locorum Eusebiani, quae, quamvis minime obscura, evertit Hieronymus interpretatione sua, non Latine convertit; si hoc concedimus nauseanti stomacho clericorum, et Josepho Scaligero petulanter et praeter decorum insultanti caeteris omnibus scriptoribus. Sed pergamus ad 1578D argumenta quibus summi viri illi Hieronymum impugnant, et linguae Graecae peritiam in eo mediocrem, vel nullam fuisse contendunt.
I. «Ne inquirenda sint, inquit Clericus, neve ab iis qui non quaererent, incredibilia videantur quae sunt nobis dicenda, nonnulla hic subjiciemus exempla, nam omnia colligere longum esset; sed ea seligemus, ex quibus manifesto liquebit, non esse temere fidendum Hieronymo Graeca vertenti. Sane, inquit, Scaliger, si quis hodie ita, ut fecit Hieronymus, Graeca verteret, non dico ab alienis, sed ut Actaeon a suis canibus mordicus discerperetur. Nos particulatim proferemus aliquot periodos prooemii Eusebiani in Chronicum Canonem, subjecta versione Scaligeri, 1579A deinde Hieronymi, ut possint inter se conferri: Μωῦσέα γένος Ἑβραῖον προφητῶν ἁπάντων πρῶτον ἀμφὶ τοῦ Σωτῆρος ἡμῶν . . . ἀμφί τε τῆς τῶν ἐθνῶν δι᾽ αὐτοῦ θεοθεογνωσίας χρησμοὺς καὶ λόγια θεῖα γραφῇ παραδεδωκότα, etc. Hoc est, interprete Scaligero: Mosen genere Hebraeum, qui prophetarum omnium primus de Salvatore nostro, de Christo, inquam, et de ea quam gentes per eum adeptae sunt, Dei cognitione, vaticinia et oracula divino scripto tradidit, etc. Audiamus nunc Hieronymum: Moysem gentis Hebraeae, qui primus omnium prophetarum, ante adventum Domini Salvatoris, divinas leges sacris litteris explicavit. Temporibus Inachi fuisse, eruditissimi viri tradiderunt, etc. Nulla fuit ratio Hieronymo mutandi sensum verborum ἀμφὶ τοῦ, etc. παραδεδωκότα, nisi quod ea non satis intelligeret, nam non paulo melior est sensus Eusebii, et facile potuit eleganter Latine exprimi; ita ut nullus supersit locus excusationi Hieronymi, petitae ex dissimilitudine linguarum. Nec paraphrasin habet verborum Eusebii, sed alium sensum, eumque, ut dixi, cum Eusebiano minime conferendum.» Ita Joannes Clericus. Quaest. 3, pag. 52 et seqq.
Quod in isthac objectione observat post Scaligerum Joannes Clericus, in se expletum imprudentes voluerunt ambo illi critici; ab eis enim, ut Actaeon a suis canibus, mordicus 1579B discerpitur Hieronymus, qui iniquos objurgatores vocat canes suos: Quapropter audiant, inquit, canes mei. Praef. in Job. Et praefatione in translationem suam Latinam Eusebii Chronicorum: Nec ignoro, multos fore qui, solita libidine detrahendi omnibus, quod vitare non potest nisi qui omnino nihil scripsit, huic volumini genuinum dentem infigant, etc. Calumniantur itaque Scaliger et Clericus Hieronymum interpretem prooemii Eusebiani in Chronicum Canonem, et ejus translationem arguunt; quia non attendunt hoc loco mutatum fuisse in meliorem sensum Eusebii contextum, et sublatam vel contradictionem, vel ambiguitatem verborum Graecorum, quae manifesta nobis esset et explorata, si Latina translatio pure fuisset litteralis. Mosem dicit Eusebius, primum prophetarum omnium, qui de Christo et gentium vocatione oracula divina tradiderit: quae sententia videtur profecto contraria iis quae de Abraham dicuntur et patriarcha Jacob cum in priore, tum in posteriore libro Chronicorum. Nam de Abrahamo scriptum legimus: Primo omnium prophetarum ei verbum Dei, cum in figura apparuisset humana, vocationem gentium pollicetur, quam in nostrum tempus sermo Christi deduxit ad finem per Evangelicam in omnes gentes praedicationem. 1579C De Jacob autem idem Eusebius dicit: Jacob centesimo quadragesimo septimo aetatis suae anno diem obiit, prophetans de Christo et de vocatione gentium. Si Abraham primus est omnium prophetarum, et Jacob ante Moysem prophetavit, sive divina edidit oracula de Christo Domino ac gentium per eum vocatione; quomodo sibi constans est Eusebius, docens Mosem primum esse prophetarum omnium, qui de Salvatore et Evangelica praedicatione oracula et vaticinia tradidit? Possumus equidem hac exceptione Eusebium, excusatum dimittere, quod dixerit haec a Mose scripto fuisse tradita; at simplex lector, nescius illius exceptionis faciendae, multa deprehendet in recitatis testimoniis sibi contraria nec satis cohaerentia. Commodius igitur locum mutavit Hieronymus, non interpretis, sed scriptoris functus officio, ut Mosem Judaeorum legislatorem suo proprio vocabulo nominaret, dicens: Moysen gentis Hebraeae, qui primus omnium prophetarum, ante adventum Domini Salvatoris, divinas leges sacris litteris explicavit, Inachi fuisse temporibus, eruditissimi viri tradiderunt. Haec sane ex judicio, non aemulationis studio, aut ex odii praesumptione expendere debuit Joannes Clericus, ne diceretur ei: Unde putabam bene mereri de Latinis meis, et nostrorum 1579D ad discendum animos concitare; inde in culpam vocor. Verum ut ad compendium responsionis veniam, pernecessaria fuit ratio Hieronymo mutandi sensum verborum ἀμφὶ τοῦ, etc., quae quia perfecte intelligebat, noluit in Latinum sermonem convertere. Unde nullus superest locus calumniae Clerici petitae ex dissimilitudine Graecorum verborum Eusebii, et Latinorum Hieronymi, cum prudenti lectori compertum sit Graeca fuisse mutata, ut sensus commodus et dilucidior inveniretur in Latina interpretatione, qui obscurus et ambiguus habebatur in origine Graeca.
II. «Sequuntur haec apud Eusebium, inquit Joan. Clericus: In praesenti quidem opere, temporibus in unum collatis, annorum uniuscujusque gentis numeris invicem ex adverso inter se oppositis Chronici Canonis opus confeci, Χρονικοῦ Κανόνος σύνταξιν ἐποιησάμην. Legamus nunc Hieronymum, qui multo obscurius, nec tam Latine, dum haec verba interpretatur, ne sensum quidem eorum reddidit: In praesenti 1580A autem stylo eadem tempora contra se invicem ponens, et singularum gentium annos dinumerans, ut quid cuique coaetaneum fuit ita curioso ordine coaptavi. Videtur credidisse σύνταξιν esse ordinem, cum sit idem ac σύνταγμα, et hoc opus significet; pro cujus titulo numquam maluisset dicere curiosum ordinem, si Graeca verba assecutus esset; at certe, ut habet Scaliger in hunc locum, non intellexit.»
Non potuit Criticus noster manifestius imperitiam suam prodere, quam cum illam Scaligerianae tamquam pedissequam adjunxit. Volunt illi Hieronymum non intellexisse Eusebium, quia ipsimet nec Graeca Eusebii, nec Latina Hieronymi intelligere studuerunt. Quid enim apud eruditos atque studiosos lectores aliud esse potest Canon Chronicus Eusebii, quam series temporum contra se positorum, et curiosus ordo regnorum ex adverso inter se oppositorum, ut quid cuique coaetaneum fuerit uno intuitu percipiatur? Perfectissime ergo intepretatur Hieronymus, et pura Latinitate donat verba Graeca Eusebii, dicens: In praesenti autem stylo, eadem tempora contra se invicem ponens . . . curioso ordine coaptavi. Stylum vocat Canonem Chronicum, quia per stylos, id est, columnas, liber hic est dispositus, et curioso ordine coagmentatus, sive apta dispositione 1580B temporum descriptus. Non igitur pro titulo Canonis Chronici voluit dicere curiosum ordinem, ut falso objicit calumniator Clericus: sed Chronici Canonis syntaxim, interpretatur seriem et ordinem curiosum temporum per columnas contra se invicem positorum. Pudeat proinde pedissequum Scaligeri et alienae et propriae imperitiae, qui sibi passus est persuaderi σύνταξιν et σύνταγμα non significare seriem rerum in unum collatarum, ordinem, compositionem, sive etiam in classes distributionem. Quod perinde est ac si dicerem Canonem, ut facile mihi concedent qui Graece sciunt atque Latine.
III. Ne quid praetermittam eorum quae objiciuntur a Clerico, meminisse juvat quaestionis hujusmodi positae numero 6, pag. 54. «Sed quare verba, Ego autem, qui nihil prius habeo veritate, rem accuratius investigare decrevi; quare, inquam, haec verba vertit: Quae cum ita se habeant, necessarium duxi veritatem diligentius persequi? Nam falsum est Eusebium concedere Porphyrio rem ita se habere, etc.»
Si hujus quaestionis exspectasset explicationem ab aliquo Hieronymi lectore studioso, numquam tam aperte ineptire potuisset Clericus noster, ut putaret Eusebium Latinum 1580C concedere Porphyrio, Semiramidem fuisse post Mosem; atque eumdem Mosem annis pene 850 Trojano bello seniorem habendum. Verba quae cum ita se habeant, non ad Porphyrii opinionem referenda sunt, sed ad dissonantes sententias Christianorum et ethnicorum de Mosis aetate et antiquitate, ut sit sensus: quae cum ita se habeant, et diversae sint eorum sententiae, necessarium duxi diligentius veritatem persequi, sive rem accuratius investigare decrevi. Hunc sensum habet Eusebius tum apud se, tum apud Hieronymum ejusdem intepretem; alienum vero atque absurdissimum apud Hieronymi criticos sycophantas Scaligerum et Clericum.
IV. Sequentia verba non minus depravata contendit Clericus: « Cum autem apud Hebraeos, diversas temporum observassem editiones, alteram quidem redundantem, alteram vero deficientem, hanc secutus sum. Nihilominus et sic quoque Hebraeorum progenitorem Israelem, a quo Judaicae gentis duodecim tribus Israelis nomine censentur, Inacho quem primum Argis regnasse Graeci prodiderunt, tempore aequalem fuisse reperi. Pro quibus haec habet Hieronymus a mente Eusebii aliena, nec perspicuitate, aut elegantia, aut etiam ipsa re laudanda: Neque me fugit in Hebraeis 1580D codicibus dissonantes aetatum annos inveniri, plusque vel minus, prout interpretibus visum est, lectitari; sequendumque illud potius, quod exemplariorum multitudo in fidem traxit. Verum utcumque quis volet, computet, et reperiet Inachi temporibus quem primum Argis regnasse aiunt, Patriarcham fuisse Israelem, a quo duodecim Judaeorum tribus Israelis vocabulum sortitae sunt. Recte animadvertit Scaliger, neque tale quidquam scriptum ab Eusebio, neque eam ejus fuisse mentem. Hoc nimirum volebat episcopus Caesariensis, in sacris Judaeorum libris, duplicem annorum rationem inveniri: alteram longiorem, quae est LXX interpretum; alteram breviorem, quae Codicum Hebraeorum ejus aevi fuit, et quam licuit Eusebio, praesertim ex Aquila, Symmacho, et Theodotione, cognoscere. Se vero hanc posteriorem secutum; nec tamen ex hoc calculo Inachum esse antiquiorem Israele. Est quidem hic paralogismus, ut animadvertit Scaliger, sed est deterior 1581A ratiocinatio Hieronymi, qui vult, quemcumque calculum sequamur, rem eamdem constare. Praeterea reliqua omnia sunt inania.»
In quo sit Eusebii paralogismus ego nullus video; in quo sit Hieronymi pejor ratiocinatio nec video, nec videre possum, si sapio. Volebat Eusebius in sacris Hebraeorum codicibus dissonantes aetatum inveniri numeros: longiorem apud LXX, breviorem in fonte Hebraico; se vero minorem hanc summam secutum; nec tamen ex hoc calculo breviori Inachum esse antiquiorem Israele, a quo duodecim Judaeorum tribus Israelis vocabulum sortitae sunt. Quid in verbis Latinis Hieronymi alienum ab hac mente Eusebii vel illi contrarium reperiri possit nequaquam intelligo. Quamvis enim Graeca ad verbum non fuerit interpretatus Hieronymus, et de suo nonnulla addiderit, nihil tamen scripsit contra mentem Eusebii; quia discrepantes fatetur in sacris Hebraeorum libris annorum summas et numeros; nec breviorem calculum respuit quem secutus est Eusebius: sed juxta ejusdem mentem Inacho aequalem facit Jacob patriarcham. Haec facile animadvertere potuisset Clericus noster, nisi pingui Minerva fuisset praepeditus, et calumnias calumniis cumulare voluisset.
V. Quod addunt ex eodem Prooemio redarguentes constanter 1581B Hieronymum, quia dixerit manifestum esse Semiramidem et Abrahamum contemporales fuisse, putant nobis approbare hoc argumento: «Male manifestum dicitur quod ad Eusebium usque nemo prodiderat, nemo crediderat, nondum probatum fuerat, nondum concessum.»
Quasi vero probatione indigeant quae a nemine negantur, et multa per se non manifesta sint in Historiae monumentis, quae ex sola lectione fidem obtinent. Manifestum erat igitur historica fide, et comparatione diversorum monumentorum historicorum, tum Hebraeorum, tum caeterarum gentium, Semiramidem et Abrahamum genere Chaldaeum eadem aetate vixisse, et celebres exstitisse.
VI. «Haec satis superque essent, inquit Clericus, si res nobis esset cum hominibus, qui tam severi essent censores dudum mortuorum, quam sunt iniqui judices viventium. Sed horum causa, subjiciemus adhuc unicum locum ex Chronico, ad Num. 1250, in quo versio Hieronymi est a duobus summis criticis merito castigata, ubi de Poeta, qui non amplius exstat: Arctinus, inquit, qui Aethiopidam composuit, et Ilii Persin. Est in Graeco Ἰλίου Πέρσιν, hoc est, Trojae excidium, ut ostendit Jos. Scaliger. Quare ita debuit verti; sed vocem rariorem Πέρσιν non intellexit Hieronymus. 1581C Vide et Claudium Salmasium, pag. 600. Exercit. Plinianarum Ed. Ultrajectinae.»
Quid est, quaeso, calumniari et desipere, si hoc non est? Asserit Clericus versionem Hieronymi, scilicet Ilii Persin, a summo critico Jos. Scaligero merito castigatam ad Num. 1250. Jamvero locum recitatum revolvens, haec tantummodo lego apud Scaligerum: « Et Ilii Persin. Ἰλίου Πέρσις idem, quod Ἰλίου ἄλωσις.» In caeteris, quae numero 1250 dicuntur, altum de Hieronymo et ejus versione silentium. In manifestissimo itaque mendacio hic deprehendimus calumniatorem Clericum, et deinde in triplici imperitia, quae profecto veniam non meretur apud eos etiam, qui ei parcere maxime student. Somniavit ergo primum vocem Πέρσις, quae significat excidium et eversionem, esse vocem rariorem; cum ipsa haec vox reperiatur in Lexico Scapulae puerorum manibus trito, et usitata consuetudine recepto. Ignoravit secundo Clericus noster antiquorum Scriptorum morem, quo voces Graecas usurpabant saepius in opusculorum inscriptione, sicut Varro secundo Rerum rusticarum: Sed bono animo es, inquit, non minus satisfaciam tibi, quam qui Bugoniam scripsit. Sciebat haud dubie eruditissimus Varro Βουγόνους et Βουγενεῖς, apes dictas a poetis; Bugoniam 1581D tamen Latine non expressit, quia apud eruditos homines usitatiora erant in librorum epigraphis propria nomina Graeca, quam Latina translata. Hunc morem secutus Hieronymus in Graecorum opusculis propria inscribit nomina, Ilii Persin: περὶ Ἀρχῶν Origenis; De visione τετραπόδων, et sexcenta his similia quae nemo, praeter Clericum, ignorare et calumniari potuit. Tertium denique imperitiae Clericanae argumentum sumitur ex eodem Eusebii prooemio, e quo calumniandi sumpsit exordium ipse Joannes Clericus; nam manifestum nobis est et exploratum, intellexisse Hieronymum vocem Graecam Πέρσιν, eique congruam aptasse versionem Latinam, cum hoc modo sit interpretatus in prooemio Eusebiano in Chronicum Canonem: Post quos facta est Trojanae urbis eversio, quam Homerus longo sequitur intervallo. Hic igitur Ἰλίου, intelligit Trojae excidium, seu eversionem; uti supra Πέρσις μέχρι τῆς Ἰλίου ἁλώσεως, in linguam nostram verterat, usque ad Trojae captivitatem. Pudeat proinde amicum, et laudatorem quemcumque critici nostri Clerici, tantam in eo imperitiam non deprehendisse, 1582A nec Doctoris Hieronymi causam intrepide contra eumdem haereticum suscepisse defendendam.
Praeter jam recensita atque confutata, nihil aliud objicere potuit Clericus e duobus libris Chronicorum Eusebii, ut ostenderet Hieronymum linguae Graecae fuisse imperitum. Unde conjicere nobis licet summam hujus idiomatis peritiam adeptum esse sanctum Doctorem, quippe qui a reprehensoribus suis in nullo fuerit errato deprehensus. Caetera porro a pagina 59 usque ad paginam 63, cum sint merae calumniae Clerici verbis diffluentis, risu a nobis excipiuntur, quia nihil illo infantius dum ait pag. 62: «Sunt qui suspicari queant eum, callida excusatione, imperitiae peccata in festinationem voluisse conjici. Certe si verum dicere velimus, non abhorret ea ars ab ingenio Hieronymi, quod totum fuit ad jactantiam et dissimulationem compositum.» Quod cum sit stomachose ac proterve scriptum a Clerico, aliis illud indignum, aliis ridiculum videbitur. Ridiculum iis, qui istius Criticam in veri tuitione, in testimoniorum fide, in difficultatum probatione, non in perpetuitate calumniae positam arbitrabantur: indignum iis, qui altius perspiciunt, et Quaestiones Hieronymianas ad fidem Ecclesiae corrumpendam spectare non dubitant. Sed pergamus ad reliqua, quae proprio marte sic explere voluit Clericus.
1582B VII. «Quod si quis tamen putet lapsum fortasse esse festinatione, in eo libro convertendo, Hieronymum, suscipiat in se laborem conferendi cum Graecis versionem Latinam libri alterius ejusdem Eusebii, de Situ et Nominibus Locorum Hebraicorum, videbitque passim Bethlehemitam Solitarium majoris peritiae aut diligentiae in eo opere specimina non edidisse. 1º Ad primam vocem Ararat, dixerat Eusebius, ferri adhuc monstrari in montibus Armenia reliquias arcae, δείκνυσθαι λείψανα τῆς κιβωτοῦ, hoc est reliquias ligni, ut liquet manifesto ex mediis ac postremis paragraphi verbis. Quare ergo Hieronymus vertit vestigia, voce incommoda et obscura? Quare postea monumenta, ac tandem simpliciter ligna? Quae ratio fuit obscurius loquendi, cum clara vox suppeteret? 2º Ipse Martianaeus notavit συνευωχεῖσθαι male verti paulo post gaudere, cum sit epulari cum aliquo. Sed Hieronymus rationem habuit etymologiae ab εὖ et ἔχειν, bene habere, quae ratio interpretandi fallacissima est, nec hominis admodum periti. 3º Ibidem male ἀποβατήριον, exitus, vel egressus, vertitur, quasi esset ἀπόβασις. Est autem locus in quem fit exscensio, seu exscensorium, si ita loqui licet. Alioquin ἀποβατηρία est κλίμαξ νεὼς, ut docet Hesychius, hoc est, scala per quam e navi fit exscensio. 1582C 4º In verbis Nicolai Damasceni, ubi meminit montis Baridis, quare omittitur vox μέγα, quae antecedit ὄρος, et mons simpliciter dicitur, cum sit necessaria? Non imperitiae hoc est, sed negligentiae. 5º Postquam idem scriptor dixit famam esse in montem Barim multos, tempore diluvii, confugisse, addit: et quemdam vectum arca ad jugum appulisse, et reliquias lignorum diu servatas. Fuerit fortasse hic vir, de quo Moses Judaeorum legislator scripsit. Manifestum est respici ad Noachum, cujus, tametsi solus memoratur, tamen non excluditur familia. At haec minime intelligens Hieronymus, plurali numero loquentem inducit Nicolaum: alios vero in arcae alveo supernatantes, etc.»
Si ad rogata Clerici minutatim interrogantis respondeamus, longiorem trahimus funem contentionis: rem itaque ac quaestiones paucis absolvam. 1º Quaerit ille cur Hieronymus vocem Graecam λείψανα Latine verterit vestigia et monumenta, et non reliquias arcae? Quam dubitationem afferre illi non potuit nisi propria imperitia. Adeat igitur Marium Nizolium in notis ad Ciceronem col. 1652, a quo perdiscet vestigia, et monumenta, et reliquias apud Latinos ejusdem esse significationis. Vestigium, gii, reliquiae, signum, nota, monumentum. 2º Duplex mendacium confingit 1582D Clericus, ego enim nequaquam cogitavi, συνευωχεῖτο τοῖς οἰκείοις, male verti, gaudebat cum liberis; nec Hieronymus rationem habuit etymologiae ab εὖ et ἔχειν, sed sensum verborum eleganter expressit, gaudensque cum liberis; quia Noe cum sua prole egressus ex arca, et immolans Deo victimas, non poterat sancte epulari, nisi gaudens cum liberis, domesticis suis. 3º Hic dicendum est imperito Clerico: Quid te tantopere supinat? Vult enim ἀποβατήριον significare locum in quo fit exscensio, sive descensio; et simul negat Hieronymum eleganter vertisse exitum vel egressum, quasi idem esset ἀποβατήριον, quod ἀπόβασις. Ergo apud Criticum nostrum longe diversa sunt, descendere de navi, et exire, sive egredi ex navi; exscensio et egressus. Sed doceamus eum quid sit ἀπόβασις, ut discat non calumniari versionem, quam non intelligit: Ἀπόβασις, inquiunt eruditissimi linguae Graecae, est exitus, egressus, descensio, Plin., desultura; Plaut., eventus; Thucyd., ἀπόβασις τῆς γῆς, egressus in terram (Livius, exscensu e navibus in terram facto). Vocabant igitur Armenii locum ἀπόβασις Noe, exitum 1583A vel egressum; quem nos Gallico sermone diceremus la descente, le débarquement. 4º Superflue Hieronymum nomen Graecum μέγα in Latinum transtulisset, cum de Baride monte postea subjiciat: ad quem multos in diluvio confugisse autumant, ibique esse salvatos. Non enim nisi ad montem altissimum confugere potuerunt, qui tempore diluvii salvi facti sunt in monte, ut refert Nicolaus Damascenus. 5º Ineptit Clericus vituperator Hieronymianae versionis, nolens in plurali numero dictum, Alios vero in arcae alveo supernatantes, etc. Cum tamen concesserit ab ipso Noacho (cujus solius Eusebius meminit) non excludi familiam ejus. Melius itaque plures in plurali interpretatur Hieronymus, quam si κακόζηλος solum Noe nominasset.
VIII. «In voce Astaroth Carnaim, ὑπὲρ τὴν Σοδομῖτιν, hoc est Supra Sodomiticum tractum, vertitur, in supercilio Sodomorum; quod ferri non potest, nisi Sodomi esset mons, in cujus supercilio ea urbs fuisset condita, quod falsum esse omnes norunt.»
Nonne miraris, prudens lector, animadversionem tam doctam et acumen ingenii Clerici nostri? Ferri non potest, inquit, in supercilio Sodomorum, nisi Sodomi esset mons, etc., ferret utique, si sciret supercilium idem esse quod locus superior et eminentior; et id significare hoc loco in supercilio 1583B Sodomorum, quod significat in voce, Save, super regionem Sodomae. Intelligamus ergo utrumque locum, in superioribus et eminentioribus partibus quae possessionis erant Sodomorum; et nugas meras Clerici ridebimus.
IX. «In Arbo aut potius Arbee, dicitur Chebron fuisse βασίλειον Davidis, hoc est, οἴκημα, sedes regia Davidis, quod male vertitur regnum. Perinde est ac si quis diceret Graece, de Versalia, ubi regia Ludovici XIV, Βερσαλίαν βασίλειον εἶναι Βασιλέως Κελτῶν, verteretque alius, Versaliam regnum esse Celtarum regis.»
Hem tibi hominem Graece ac Latine scribentem. Sed quid reponis, si dixero imperitum et insipientem? Imperitus sane qui nescivit βασίλειον in Scripturis sacris significare regnum, ut Prov. XVIII, 19, ἰσχύει δὲ ὥσπερ τεθεμελιωμένον βασίλειον, invalescit autem tamquam fundatum regnum. Quam significationem agnoscit Epitome Thesauri linguae Graecae Henrici Stephani, ut mirum valde nobis sit Criticum hominem ignorasse quod legitur etiam apud Grammaticos. Caeterum stulti Scriptoris indicium est, Ludovicum Maximum vocare Regem Celtarum, quasi solis Celtis imperet, et non Franciae hominibus, sive toti genti Francorum. Plura dixi de hac inerudita difficultate ad calcem libri de Canone sacrorum 1583C Voluminum Gallico sermone scripti: quare difficultati jam supersedeo.
X. Postquam sic imperite redarguit Hieronymum Joan. Clericus: mox conversus ad reprehensionem Bonfrerii et Martianaei haec subjungit: «Exempla ejus rei insignia habemus, in libro hoc de Locis Hebraicis. Cum enim nec Jac. Bonfrerius, nec Joan. Martianaeus, memores essent in mss. Graecis Η et Ι passim misceri . . . . reliquerunt in voce Astaroth, Σοδομίτην, pro Σοδομῖτιν. Quare, inquies, rem pueris notam probas? Quia in ea peccaverunt Bonfrerius et Martianaeus, immo, si eorum editionibus stamus, ipse Hieronymus, deceptus prava Scriptura Graeca. Sic enim loquitur Eusebius, de Amalecitide: Ἀμαλεκῖτις, χώρα ἐν τῇ ἐρήμῳ. At editum est Ἀμαληκίτης, qui merus est soloecismus, et in Hieronymo pariter: Amalecites, regio in deserto, etc.»
Fidei plenum putabunt Clericum in hoc paragrapho, qui Bonfrerium et Martianaeum numquam legerunt, sed qui amborum editiones libri Locorum studiose perscrutati fuerint, critici perversam fidem, imperitiam et inconstantiam vix ferre poterunt. Observavit doctus Bonfrerius in voce Astaroth Carnaim, et in Lasan, pro Σοδομίτην, legendum 1583D Σοδομὰν, vel Σοδόμην. In voce quoque Save et Seboim, puram Eusebii edidit lectionem, Σοδομῖτιν scilicet, et non Σοδομίτην. Deinde habet ad vocem Amalecites, pro Amalecitis: «Amalecites, potius patronymicum nomen a regione, quam ipsum regionis nomen est: Regio et populus Amalec dicitur.» Ita Jac. Bonfrerius. At improbe in illum insultat Clericus, quasi nihil horum scripserit Editor Eusebii peritissimus. Quod nunc ad me attinet, exemplum capere de Bonfrerio docto atque prudente haudquaquam dubitavi, unde lectorem commonere de ejusdem viri observationibus studebam, dicens ad vocem Lasan: Bonfrerius legendum credit τὴν Σοδομὰν; et rectius esse quam quod de Sidone apud Hieronymum legitur. Antea ad vocem Bethsaida in contextu Graeco legebam Γενησαρίτιδι; in Notis autem cum Bonfrerio Γενησαρίτῃ, addens ex tempore: Hujusmodi lectiones permittimus Eruditorum judicio. Praeterea ut calumniam Clerici manifestam faciamus, meminerint lectores libri 1584A Nominum Hebraicorum scripsisse me in Notis ad tertium Fragmentum Graecum, col. 560, verba consequentia: Non desunt in manuscripto Graeco scriptoris errores, nec corruptelae nominum: manifesta et confessa vitia plerumque sine notis emendo; caetera describo diligenter, prout scripta leguntur in codice Graeco: v. g. Σὶθ, pro Σὴθ, etc. Quis crederet post expressam conceptis verbis hujusmodi annotationem, mihi imputandum a Clerico Critico, quod memor non fuerim in mss. Graecis Η et Ι passim misceri? Nisi res ageretur cum imprudenti negotii hujus et lectionis manuscriptorum cum Graecorum, tum Latinorum, provocarem eum ad collationem et contentionem codicis Graeci manuscripti, quo ego usus sum, ut ipse testis invitus accederet, centies mea diligentia mutatum fuisse in Editione nova I in H, quia sciebam ab imperitis exscriptoribus iota, pro eta scriptum fuisse in exemplaribus pervetustis. Sed credo in te impune abiturum, o Clerice, qui merum soloecismum in voce, Amalecites invenisse gaudebas? Relege quae ex Cassiodoro docere voluisti Quaestionum Hieronymianarum pagina 66, et deinde pag. 378 et seqq. Vide quantum tibi parum constes coarguens lectionem Amalecites, pro Amalecitis; et simul monens veteres scripsisse saepius omnis pro omnes, et omnes pro omnis, id est, accusativos plurales promiscue 1584B terminatos in Es, Eis, et Is. Disce proinde Amalecites et Amalecitis promiscue scriptum ab Antiquis, ut Joannis, pro Joannes, in casu nominativo. Quae cum ita sint, te ipsum testem adhibeo propriae imperitiae et inconstantiae, quam dissimulare debuisses si licuisset per consuetam detrahendi libidinem, et artem illam tuam criticam qua caeteris omnibus scriptoribus praeferre te non erubescis.
XI. «Contra Graecam eruditionem Hieronymi objicit ultimo loco Clericus noster: addam hic rem leviculam quidem, sed quae ostendet nihil esse verius quam quod dixi. Scripsit Eusebius: Ἰτουραία ἢ καὶ Τραχωυῖτις, Ituraea, quae et Trachonitis. Quare vertit Hieronymus: Ituraea et Trachonitis regio? etc. Potest enim lector suspicari esse nomina duorum tractuum regionis; quae fuit Tetrarchia Philippi. Morosus es, inquies, qui talia ad vivum resecas? Immo vero morosa negligentia est ejus, qui non commodius vertit: nec scio annon existimavit delendam particulam ἢ quae, quod putaret esse ἢ sive. Ratio suspicandi, haec est, quod in voce, Τραχωνῖτις, similiter offenderit, Τραχωνῖτις χώρα, ἣ καὶ Ἰτουραία, hoc est, Trachonitis regio, quae et Ituraea, nempe dicitur. Vertit tamen ille: Trachonitis regio, sive Ituraea. Si ego ita vertissem, numquam mihi ignovisset 1584C Martianaeus, quamvis dicerem me esse novi Operis conditorem. Vociferaretur esse hanc artem, qua conarer occultare meam imperitiam, ne malae translationis arguerer, etc.»
Quamdiu erit in Clerico nostro inexhausta aviditas loquendi et carpendi Hieronymum, tamdiu ineptum et imprudentem se prodet: nam qui aut tempus quid postulet, non videt; aut plura loquitur; aut se ostentat; aut eorum quibuscum disputat; aut rerum ipsarum dignitatis rationem non habet: aut denique in aliquo genere; aut inconcinnus; aut multus est, is ineptus dicitur. Vociferaretur, inquit, Martianaeus, si cum Hieronymo vertissem: Trachonitis regio, sive Ituraea. Immo laudaret te magna voce Martianaeus, si artis criticae peritus fuisses, et tam aperte imperitiam tuam non ostentares. Quis jam non miretur puerilis jactantiae observationes, quas in summum virum, etiamsi ipsae verae essent, nullus prudens dignaretur scribere? Sed cum sint imperitissimae ac falsissimae, nihil in eis existit quo veniam Clerico tribuere possimus. 1º Inepte reprehendit Hieronymum Clericus, nesciens sanctum Doctorem imitari stylum Lucae evangelistae, qui 1584D capite tertio, versu primo, Philippum dicebat tetrarcham esse τῆς Ἰτουραίας καὶ Τραχωνίτιδος, id est, Ituraeae et Trachonitidis. Arguatur itaque sanctus evangelista, et non Hieronymus, quod omissa particula ἣ, quae, locum suspicandi praebuerit lectoribus, Ituraeam et Trachonitin esse nomina duorum tractuum regionis, quae fuit tetrarchia Philippi. Non est igitur imperitiae aut negligentiae quod omissa fuerit particula Graeca in versione Hieronymi, qui potius evangelistae vestigiis insistere voluit, quam putida interpretatione torquere semetipsum. 2º Ituraeam et Trachonitin diversas esse regiones eruditissimi viri suspicantur, Strabo, Andrichomius et Bonfrerius, nec opiniones eorum penitus ignorare debuit criticus scriptor loquens de re Geographica. 3º Pueris rem notam ignorat Clericus, nempe eamdem rem significare interpretationem Hieronymi Ituraea, sive Trachonitis, et interpretationem ejusdem Clerici, Ituraea, quae et Trachonitis: in utraque enim phrasi intelligimus 1585A unam regionem, quae vel Ituraea, vel Trachonitis dicitur, 4º Nulla fides est in critico nostro qui dissimulavit Hieronymum centies particulam Graecam ἣ, optime per relativum pronomen quae, expressisse in libro Locorum, v. g. col. 141: Ἀμᾶν, ἣ νῦν Φιλαδελφία, Aman, quae nunc Philadelphia; col. 163: Βαβὲλ, ἣ Βαβυλὼν, Babel, quae et Babylon; col. 185: Καριαθιαρεὶμ, ἣ καὶ Καριαθβὰδ, Cariathiarim, quae et Cariatbaal; col. 203: Ἐγλὼμ, ἣ καὶ Ὀδολλὰμ, Eglom, quae et Odollam. Ibidem: Ἐσὼρ, ἣ καὶ Ἀσὼρ, Esor, quae et Asor. Similiter col. 268 et 275: Σοφειρὰ, ἣ καὶ Σουφὴρ, Sophera, quae et Sophir. Videant nunc lectores eruditi et prudentes, quanti facienda sit critica Joannis Clerici, in qua nullum est judicium, nulla fides, eruditio nulla: quae tamen in hoc genere scriptionis officia sunt et Auctorum munera.
§ 2. De eruditione Hebraica S. Hieronymi.
Explosis jam difficultatibus Joannis Clerici Graecanicis, quibus ipse viam sibi muniendam speraverat ad judicium paulo audacius et liberius ferendum de eruditione Hebraica Hieronymi, nunc aliquot insignioribus Quaestionum Hieronymianarum exemplis demonstrabimus illarum auctorem Hebraicae linguae imperitissimum, et ineptissimum esse criticum in reprehensione sancti Doctoris, cujus virtus et 1585B scientia splendet in Ecclesia Dei tamquam clarissimum lumen, quo, sicut nummus in Croesi divitiis, obscuratur omnis eruditio Clericana, et judicium audacius ad calumniam. Consilio autem amicorum meorum (praesertim clarissimi viri domini de Camgrand, archidiaconi ecclesiae Sanctorum; et domini Bellet, canonici studiosissimi ac eruditi), mitto nugas et ineptias aniles Quaestionum Hieronymianarum Clerici, quia risu et cachinno, non responsione mea, dignas censent. Praeterea jubent sapientissimi praefecti Congregationis nostrae, et sodales amantissimi mei haud pauci, ut tempus et laborem impendam in edendis operibus sancti Hieronymi non in confutando haeretico, qui nec loquendi, nec libros edendi finem novit facere. Pauciora itaque proponam exempla, e quibus doctus et intelligens existimator de praetermissarum Quaestionum imperitia poterit habere judicium.
I. Peritiam grammaticae nullam fuisse in Hieronymo hujusmodi argumentis docere voluit Criticus noster: «Haec cum sint, inquit, meridiano sole clariora, monachus noster Benedictinus, quem vel hinc discere par fuisset, frustra ab Hieronymo exspectari posse quidquam eximium, in Hebraica grammatica, hunc locum et similia 1585C nobis oggerit, ut ab Hieronymo accipiamus, scilicet, quod nescimus. Operae pretium est hominem audire grande arcanum, et, quod fugit hactenus omnes grammaticos Hebraeos, aperturum: Quatuor, inquit, nomina ab Hieronymo vel Philone hic recensita, apud Hebraeos per diphthongum scripta leguntur, hoc modo: , Hiram; , Histob; Hira; Hisboseth. Neque vero litterae aleph, heth, et ain, apud veteres Hebraeos pro consonantibus usurpata erant, sed pro vocalibus, ut perspicue declarat Hieronymi praesens annotatio, quae statuit, aleph, heth, et ain diphthongum constituere, cum jod sequenti, in quatuor jam dictis nominibus. Hinc evanescunt opinationes quorumdam hodiernorum grammaticorum, quibus visum est quamcumque diphthongum Hebraico exsulare idiomate, Hebraeasque voces a consonanti semper littera, non a vocali, initium ducere. 1º Non quidam, sed omnes omnino grammatici Hebraei veteres et recentiores censuerunt nullam vocem a vocali incipere; si paucos excipias, quos nomine appellare nihil attinet. 2º Plerique omnes etiam existimarunt dari diphthongos, exceptis potissimum Judaeis Germanis; qua de re vide Joan. Buxtorfii Thesaurum capp. 3 1585D et 4, aliosque grammaticos. 3º Grammaticorum sententia, qua negant syllabam Hebraicam inchoari a vocali, non est opinatio, sed certissima veritas; quam nemo oppugnarit, nisi dormitans, ut hic Hieronymus, et rauca ejus echo Martianaeus. Tribus verbis res demonstratur. Vocalis omnis certum habet sonum, ut A, E, I, O, U, non promiscue quinque illis sonis effertur, quemadmodum aleph, heth, et ain, quod ex nominibus propriis, in quibus occurrunt, manifesto liquet; cum ab antiquis Interpretibus ita pronuntientur, ne quis nos solorum Massoretharum auctoritate niti putet. 4º Primus index nominum, qui in manus incidet, rem demonstrabit, sed vel ex quatuor allatis nominibus manifesta fiet. Quaero, si alpha sit vocalis, quaenam quinque vocalium sit? Sine dubio A. Itaque legendum esset Aistob, et Aisboseth, non Histob, et Hisboseth, sine diphthongo, aut Eistob, et Eisboseth. Deinde quae vocales erant Hheth et Hain? An prius Graecorum ἦτα et posterius O? Quomodo hic nobis conflant Diphthongum, si Hieronymo credimus, qualis est Graeca ΕΙ? Scribendum fuisset Ηἰρὰμ, et Οἰρὰ, quod tamen non fecerunt LXX Intt. quibus prolatio eorum nominum probe nota erat, et ne ipse quidem Hieronymus. An tres vocales conjunctae cum 1586A Jod facient unam eamdemque diphthongum? Nemo crediderit. Quid igitur hinc colligemus? Nec Bethlehemitam, nec Parisiensem Monachum, quos tamen minime aequarim, ne quid fallatur Martianaeus, satis attendisse quid dicerent. Si attentiore animo scripsissent, non magis dicturi fuissent Aleph, Heth, et Hain, esse vocales, et constituere apud Hebraeos diphthongos, quam H Latinum, in Latina lingua. Pene omiseram Martianaeum, ut figmentum hoc de vocibus apud Hebraeos a vocali inchoatis tueatur, afferre exemplum Arabum, qui Vau, quo multa vocabula inchoantur, pronuntiant ut W, quod Galli exprimunt per ou, ut ouaheb, quod Waheb efferunt Arabes, Grammatici vero hodierni Hebraicae linguae scribunt vaheb. At eum scire oportuit neminem Arabem habere Vau pro consonante, non magis quam gentes Europaeas, quae littera W utuntur; quod ea littera per se nullum sonum habeat, sed debeat necessario cum vocali conjungi, cum in linguis Europaeis, tum etiam in Arabica. Quod si malit adhuc Martianaeus temere ab oscitante Hieronymo prolata praeferre manifesto usui, certaeque Analogiae linguae Hebraicae, per me licet. Suis animum pascat somniis, et quae indulgentia nostra summopere indigent, ea maxime pergat in Hieronymo mirari. Numquam nos pudebit hujusmodi homini 1586B non placuisse.» Quaest. 4, pag. 85 et seqq.
Quod tot ineptias et tritas grammaticales vitilitigatoris nostri descripserim, veniam precor ab omnibus studiosis; necessitate enim compulsus id peregi, ut interim stulto responderem juxta stultitiam suam, ne sapiens sibi videretur, neque, dormitantes nos, oscitantes, somniantes, raucisonos rideret Joannes Clericus, Apollinis filius, Musarum parens, vindex libertatis litterariae. Sed age porro totum Hieronymi locum et incorruptam nostrae annotationis integritatem hic replicemus; ut inde meridiano sole clarior sit imperitia, improbitas, ac perversitas opinionum Clerici, qui vas sincerum incrustare cupit in omnibus. Contextus itaque Hieronymianus iste nobis est:
Hiram, vivens excelse.
Histob, vir bonus.
Hiras, vigilans.
Hisboseth, vir confusionis.