Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Idcirco Cum Aspiratione Haec Nomina Posuimus: Quia Et Apud Graecos Et Apud Hebraeos Per Diphthongum Scribuntur.
Annotatio nostra.
1586C
Quatuor nomina ab Hieronymo vel Philone hic recensita, apud Hebraeos per diphthongum scripta leguntur hoc modo Hiram, Histob, Hira, Hisboseth. Neque vero litterae aleph, heth et ain apud veteres Hebraeos pro consonantibus usurpatae erant, sed pro vocalibus, ut perspicue declarat Hieronymi praesens annotatio, qua statuit aleph, het et ain diphthongum constituere cum jod sequenti in quatuor jam dictis nominibus Hebraicis. Hinc evanescunt opinationes quorumdam hodiernorum grammaticorum, quibus visum est quamcumque diphthongum ex Hebraico exsulare idiomate; Hebraeasque voces a consonanti semper littera non a vocali initium ducere. Jam quod spectat Graecas diphthongos quatuor nominum supra positorum, non facile apparet ita hoc esse, ut Hieronymus testatur; nisi forte in voce Hiram, quae apud Graecos legitur Χειρὰμ: alia namque nomina Graece leguntur absque diphthongis, Ἰεβοσθὲ, Ἰστὼβ, Ἴρας. Verum inspectis diligenter LXX interpretibus, docemus nomen Hisboseth scriptum esse cum diphthongo in manuscripto Alexandrino II Reg. II, 10, Εἰεβοσθαὶ, Eiebosthai. Ex quo 1586D satis liquet caetera nomina Hebraica similiter per diphthongum εἰ fuisse scripta antiquitus apud Graecos; idque verius comprobatur ex voce Jabes, quae Ἰαβὶς passim scripta, in eodem M. A. legitur cum diphthongo Εἰαβεῖς. Denique notum est eruditis vocalem Ι, et diphthongum εἰ indifferenter fuisse usurpatas tam apud Graecos quam Latinos; illoque usu recepto Ἰστὼβ et Εἰστὼβ, Ἴρας et Εἴρας promiscue scripta fuisse.
Haec omnia ructaverunt oscitantes et dormitantes Hieronymus, et rauca ejus Echo Martianaeus, quorum ructatrix menta somnium habetur apud Clericum, quem concertavisse de Tripode cum Apolline vix dubitamus, si ei credimus qui se magnifice jactat atque ostentat. At enim somniantem deprebendo eum, cum ait, afferre me exemplum Arabum, ut figmentum meum quod vocat, tuear ex initiali vau. Relegat ipse annotationem meam in diphthongos Hebraeorum ab Hieronymo notatas, et si casu in mentionem vau incidi, somniatorem me profiteor; sin minus, falsis somniis et contumeliis animum pascere Clericum nostrum, pro comperto habeamus et explorato. Verum caute pedetentim omnia dicamus, et singillatim difficultate, critici alte repetamus, ut gravi somno stertentem attentius 1587A possimus inspicere. 1º Non quidam, inquit, sed omnes, si paucos excipias, grammatici Hebraei, veteres et recentiores censuerunt nullam vocem a vocali incipere. Certe in parvo numero, si paucos excipias, remanent quidam tantum, non multi, nec omnes. Atqui minor est grammaticorum numerus, non infinitus, ut stultorum et criticorum; bene itaque monui et apposite, quando quosdam appellavi. Deinde paucos legi grammaticos Hebraeos, et quos revolvi libros id genus, quosdam dicere debui, ne cum Clerico scire jactarem, quod nequaquam scio. 2º Non plerique omnes existimarunt dari diphthongos, siquidem Latini nostri Hebraicorum operum grammaticorum scriptores, diphthongos, minime nos docent. Vide Bellarminum, Mair, Thomam nostrum Dufour, Pagninum, etc. 3º Grammaticorum sententia de syllabis non inchoandis a vocali, tantum abest a vero, ut contraria sit manifestior et veracior apud omnes sanae mentis homines, nec oestro Rabbinico percitos. Sententiam nostram Hieronymianam demonstrant perquam evidenter nomina propria virorum, regionum et montium apud LXX Intt. quos secuti sunt Origenes et caeteri Graeci Scriptores in Lexicis Nominum Hebraicorum. 4º Primus index nominum pervetustus docebit ineptire Clericum, qui statuit vocalem Aleph, semper legendam 1587B per A, cum saepius legatur per I: per E, et per O, vel per U. Quomodo autem aleph, heth, et ain conflarent diphthongum apud Antiquos, satis dictum est in nostra annotatione, quam nemo impugnarit nisi dormitans et stertens Clericus criticus. Ex his liquido apparet Militem nostrum gloriosum omnium sermonibus posse vapulare, cum se Hieronymo in Hebraica re Grammatica audet praeferre.
II. «Nunc veniamus, ait idem Criticus, ad constructionem nominum, cujus hae duae sunt potissimum regulae, oportere cum substantivo adjectivum convenire genere; et adjectivum quidem postponi. Constat etiam perpetuo usu nomina numeralia, quae ordinalia dicuntur, formare femininum in ith, excepto prima. Sic a hhamesch, quinque, formatur hhamischi, quintus, et hhamischith, quinta. Quod si ignoret Martianaeus, legat Joannis Buxtorfii Thesaurum lib. II, cap. 1, et Gram. Th. Erpenii lib. III, cap. 7. Res enim usque adeo nota est, ut tempore abutatur, qui eam post grammaticos probare aggrediatur. Attamen Hieronymus, si credimus mss. codicibus Martianaei, existimavit quintam generationem dici posse Hebraice hhamischa dor, cum vos sit generis generis masculini, et necesse sit dici 1587C dor hhamischi, ut Concordantiae docebunt, si iis consultis, in re clara opus sit. Sic enim habet Hieronymus in epistola ad Damasum; Si esset quinta generatio, sermone legeretur illorum Amesa Dor. In margine ascripsit Editor hhamischa dor. Quod idem est ac si dicerem Latine quinta annus, aut aliquid deterius. Amerbachii fratres qui editionibus Erasmianis addiderant voces Hebraicis characteribus scriptas, ediderant hunc locum ad normam grammaticae Hebraicae. Sed eos ita castigat Martianaeus: Vitiatus omnino hic locus in editis antea libris; nam pro amesa dor, ut posuit Hieronymus, genus mutarunt et ordinem verborum, legentes dor amisi genere masculino, contra fidem omnium codicum mss. epistolae ad Damasum. Illi nimirum existimationi Hieronymi consultum volebant, quam hic imprudens prodit Martianaeus; qui, si probe inspexit mss. codices, nos docet hic triplex, quod diximus, peccatum ab Hieronymo admissum esse; quod si in ludo litterario Latine committeretur a pueris, non effugerent ferulam.
Attamen existimo mss. codices hic habere quod scriptum voluit Hieronymus, et bona fide citatos ad testimonium a Martianaeo. Persuadet hoc ejusdem generis peccatum quod proxime antecedit. Agens enim de voce hhamuschim, 1587D quae occurrit Exodi XIII, 8, ita loquitur: In reliqua parte interpretationes non discordant, omnis pugna de verbo est Amusim, quod his litteris scribitur, heth, men, sin, jod, mem, utrumnam quinque, an munitos sonet. Et quidem quinque hoc sermone dici negare non possumus non quinta, ut illi interpretati sunt, singulari. At nos pernegamus , quibuscumque punctis afficiatur, significare quinque: et omnes, quibus non ignota sunt elementa linguae Hebraicae, norunt hhamesch quidem esse quinque: , hhamischim vero aut quintos, aut quinquaginta.»
Ut frangamus breviter tantos spiritus Clerici nostri, monemus praesentes et aevi futuri studiosos omnes, imperitum adeo fuisse hunc Hieronymi hostem, ut jam senex ignoraret quae pueri et infantes docere eum potuissent. Reprehendit enim et acriter castigat Hieronymum, quasi nescivisset constructionem nominum et genus vocis Hebraeae dor; quia ipsemet necdum scivit nomen Hebraeum Amesa, esse generis masculini, et non feminini, 1588A ut hoc loco scribit conceptis verbis, et docere satagit contra Hieronymum et nostram editionem, in qua posui , Amesa Dor, quod idem est apud doctorem Clericum, ac si dicerem Latine quinta annus, aut aliquid deterius. Prima igitur barbarismi haec ac soloecismi foeditas absit ab Hieronymo, totaque haereat in Clerico constructionis inscio et generis nominum Hebraicorum. Secundum ejusdem scriptoris peccatum minime condonandum, si Latine a pueris committeretur in ludo litterario, inscitia est ingens, qua constare putat perpetuo usu nomina numeralia, quae ordinalia dicuntur, formare femininum in ith, excepto rischona, id est, prima. Nam alia omnia nomina ordinalia feminina a primo usque ad decimum duplicem habent formam in fine, ith, scilicet et iia sive ija: v. g. scheni, id est, secundus, habet schenith, et schenijach. Quod si adhuc ignoret Clericus, legat Pagnini Thesaurum ad vocem scheni; et opus Grammaticum Th. nostri Dufour, pag. 191. Aut in re Grammatica, si necesse est ut eum Prophetarum auctoritate revincamus, legat eloquentissimum Isaiam cap. XV, 5, et XIX, 24, qui utitur voce feminina, schelischia, hoc est, tertia vel triennis, tertiana. Idem 1588B usus apud Jeremiae cap. XLVIII, 34. Et valde mihi mirum est criticum scriptorem in tanta librorum suorum farragine ignorare regulas grammaticae; novumque Bibliorum sacrorum interpretem, prophetalem stylum, soloecismum existimare. Tertium imperitiae Clericanae argumentum sumimus ex ordine verborum Amesa dor, sive, ut ipse legit, hhamischa dor; quam constructionem praeposteram voluit, nesciens in libris sacris nomen ames et amesa, sive hhamesch, et hhamischa, non postponi, sed praecedere substantivum: v. g. Gen. V, 6, Et vixit Seth Ames Schanim, quinque annos, et XLVII 2, Accepit Hhamischa Anaschin, quinque viros. Discat itaque ordinalia nomina formae masculinae in I, suo substantivo postponi, ut jom hhamischi, id est, dies quintus; alia vero numeralia generis quidem masculini, sed terminationis femininae, praecedere suum substantivum, v. g. Lev. XXIII, 6, ubahhamischa asarjom, id est, et in quinta decima die. Vide etiam Num. librum, cap. XXVIII, 17, et cap. XXIX, 12.
Sunt ea quidem manifesta imperitiae peccata, quae non patiuntur doctorem Clericum ferulae manum subducere: sed quid dicam de eodem improbo laudatore et patrono falsorum editorum Hieronymi? Laudat enim Amerbachios 1588C quod ad normam Grammaticae Hebraicae posuerint dor hhamischi, et sustulerint Hieronymiana verba Amesa dor; ut consultum esset hac depravatione existimationi sancti Doctoris: imprudentem vero vocat Martianaeum, qui bona fide genuina verba restituit in contextu epistolae ad Damasum. At cum sint falsi praemia nulla, et parum virium falsitas habeat; quid est quod falsarios laudibus exornet, et tantum valeat iniqua depravatio apud ipsum; sincerum vero editorem non amet singulariter? Vis scire causam? Non laudat sinceram scriptorum fidem, quia ipsemet non est integer animi; sed pectus gerit totum compositum ad dissimulationem et falsitatem. Falsus est Christianus, falsus interpres Bibliorum sacrorum, falsus artis criticae scriptor, falsus libertatis animorum vindex, falsus quamplurium voluminum editor: merus autem criticus sycophanta et clericus imperitissimus.
Utrumque probare possum ex ejusdem verbis consequentibus: Attamen existimo, etc., pernegat namque oro perfricato Amusim significare quinque, quia sententiam Hieronymi mutilatam ac depravatam recitat hoc modo: Et quidem quinque hoc sermone dici negare non possumus, non quinta, ut illi interpretati sunt, singulari. Hoc non dixit Hieronymus; nec tale quid a nobis editum legitur. 1588D Vera sententia Hieronymi haec est: Et quidem quinque hoc sermone dici, negare non possumus: verum quinque plurali numero, non quinta, ut illi interpretati sunt singulari: Amusim ergo () quibuscumque afficiatur punctis, significat quinque plucali numero, id est, quintatos, quinos, quintos et quinquaginta, ut ipse Clericus imprudens fatetur, affirmans quod antea pernegaverat, docensque quod a se depravatum oppugnaverat.
III. Postquam propria imperitiae tela contorsit Clericus noster, aliena adversus Hieronymum quaerit auxilia cum hac praefatione: «Ne autem videar solus ita sentire de eruditione Grammatica Hieronymi, proferam nonnulla huc facientia ex Biblicis Exercitationibus Joannis Morini; quae ille quidem alio consilio scripsit, sed non minus confirmant nostram sententiam; quamvis omnia quae habet non probemus.»
Septem vero, vel octo profert consequenter Morini observationes, quarum duas abjicit tamquam falsas; et quidem priorem abjectam hunc in modum illustrat: «Quod 1589A pluribus explicat Morinus, sed fallitur; quia pro voce , hic ab Amerbachiis perperam addita, fuisset addenda , quam Hieronymus legebat Eloe; ut recte post Joannem Drusium observavit Joan. Martianaeus.»
Denique ad calcem omnium observationum Morini haec addit Joann. Clericus: «Haec vir doctissimus, quibus nihil verius esse sciunt qui Hieronymi opera legerunt, aut ejus translationem cum Hebraico codice studiose contulerunt; quae tamen, ut et alia similia, ne tentavit quidem confutare Martianaeus.»
Verum est, Clerice, vir materia risus benignissima, nolui commovere cachinnos eruditorum, tentans Morini observationes confutare. Quis enim sapiens risum tenebit, cum audierit a Morino fuisse redargutum Hieronymum propter casum absolutum, non distinctum a casu regiminis, sive quia non distinxit inter formam absolutam et constructam in nasiche adam, Mich. V, 4, transtulit enim Hieronymus primates homines, non primates hominum. Verum quomodo legere potuit sanctus Doctor, nasiche adam, seu nesiche adam, si non distinxit inter formam absolutam et constructam? Dicat nunc Clericus an putet nesiche esse formam absolutam? Si constructam dixerit; ergo formam regiminis distinxit Hieronymus a forma absoluta 1589B , nesichim. Quod si Latina translatio non servat formam regiminis, primates hominum, non Hieronymo interpreti succenseant Morinus et Clericus, si euphonia linguae Latinae, in quam transferebat, integra conservetur. Deinde arguant Aquilam et Grammaticae Hebraeae imperitum pronuntient, quod cum Hieronymo non distinxerit inter formam absolutam et constructam; posuit enim constitutos homines, non constitutos hominum.
Futiles hujusmodi observationes, nec doctissimo viro sat dignas, praetermisisset mecum Clericus, nisi invidia et odio premeretur, atque opuscula Hieronymiana premere tentaret in omnibus. Sed si eum non pudet propriae imperitiae propter tricas Grammaticales Morini eruditioni Hieronymi nonnihil detrahentis, pudeat saltem audire doctissimos quosque scriptorum suorum, id est, heterodoxorum laudibus efferentes eruditionem Hieronymianam. Habebant illi Lexica hodierna, multasque grammaticas Hebraicas, at non adeo ineptire voluerunt cum Clerico nostro, ut propterea Hieronymo se praeferrent in Hebraicis. Noverant docti illi Protestantium magistri nullam posteritatem non accipere a majoribus, et quidquid in lexica vel Grammaticas derivatum est, ab antiquis Judaeis et interpretibus acceptum fuisse ac mutuatum, non a neotericis scriptoribus confictum atque pervulgatum. Sed 1589C nunc audiamus ipsos interpretem Hieronymum laudibus prosequentes.
Ex Notis criticis Ludovici Capelli in librum Estherae, pag. 570, nov. Edit. «Cum ergo constet titulos esse Hieronymi, quo fine, aut consilio illis subjicerentur segmenta ex alterius translatione? Tertio, si horum segmentorum translatio Latina cum Graeca conferatur, deprehendetur in ea Hieronymi judicium, ingenium, eruditio, docta et ingenua libertas in transferendo, adeoque styli, seu sermonis puritas, elegantia, dicendique character idem, qui in reliquo libri corpore. Neque enim barbare, aut sordide de verbo ad verbum ex Graeco translata sunt illa segmenta, sed docte et eleganter sensum Graeci contextus (quantum id commode fieri potuit servata phrasi et Latinae linguae elegantia, atque puritate) expressit bona fide Hieronymus.»
Ex Prolegomeno X. Briani Waltoni: «Concludimus itaque Vulg. auctoritatem haud aliam esse quam versionum aliarum quae fideliter originales textus reddunt, cum quae de illa scripserint celebriores Eccles. Roman. doctores ejusque auctoritate, aliis versionibus adaptari possint. Licet vero divinam non agnoscamus, magni tamen faciendam, 1589D et non temere proscindendam, tum propter ejus antiquitatem et usum generalem per Occidentem per mille annos, tum propter interpretis, quem Hieronymum ex parte majore agnoscimus, doctrinam et fidelitatem, quem de Ecclesia bene meruisse gratis animis praedicant Protestantium doctissimi. Numquam dubitavi, ait vir doctus, quin auctori ejus Ecclesia Christiana eo nomine multum debeat, quod Latinis auribus, tam peregrina lingua scripta mysteria regni coelorum fecerit intelligibilia. Certe Theodorus Beza Praef. in N. Test. anno 1559, omnibus caeteris Latinis versionibus praeferendam affirmat, Erasmumque reprehendit, quod veterem interpretem rejiciat, quia a Graecis hodiernis codicibus dissentiebat, cum emendatius exemplar secutus esse videatur. Unde Vulgatam contra Erasmum defendit Beza, sic eumdem contra Bezae censuras, saepe injustas, justo volumine tuetur vir doctissimus Jo. Boys . . . Paulus Fagius in cap. 4 versionis suae Latinae Paraphr. Chald. contra eos, qui, cum Vulgata non ad verbum 1590A Heb. textui per omnia respondeat, eam exsibilant, damnant, rejiciunt, haec habet: Non attendunt quid vel quem secutus fuerit Vulgatus auctor, cum enim a veritate Hebraica dissentire videtur, vel Sept. vel paraphrastem Chaldaeum, vel aliquem ex Rabbinis secutum fuisse fere semper deprehendo: non est ergo temere nata Vulgata editio, ut quidam scioli stulte et imprudenter clamitant. Ludovicus de Dieu, vir linguarum cognitione insignis, in notis ad Evangelia, ubi versionem Syriacam, Arabicam, etc., cum Vulgata et Erasmi, maxime vero cum Bezae versionibus confert, praefat. ita de Vulgatae Auctore scribit: Si Vulgatum interpretem, quisquis is tandem fuerit, doctum immo doctissimum virum fuisse asseram, non me peccasse judicavero; suos habet naevos fateor, habet et suos barbarismos, sed quin passim ejus fidem judiciumque admirer, etiam ubi barbarus videtur, negare non possum. Hinc saepe inter varias lectiones Vulgatam reliquis praefert, et contra Bezam defendit, etc. Tandem illustriss. Grotius praefatione annotationum suarum in Vet. Test. rationem reddens, cur ad Vulgatum, quasi textum, notas suas referat, dicit se Vulgatum interpretem semper plurimi fecisse, non modo quod nulla dogmata insalubria continet, sed etiam quod multum habet in se eruditionis, quamquam in dicendi genere satis horridus. Ex his testimoniis satis clare constat Protestantium doctissimos, licet Vulgatam in thronum 1590B authentias non ponant, nec fontibus aequent, nec ab omni errore immunem statuant, haud tamen eam contemnere, sed ei honorem debitum deferre, ob causas quas jam declaravimus.» Hactenus Brianus Waltonus, quem scimus eruditum fuisse ac prudentem virum. Clamitet ergo Clericus cum imperitis et sciolis Vulgatum interpretem, hoc est, Hieronymum, ejusque translationem stulte et imprudenter reprehendat abjiciatque; mihi sufficit cum doctissimis omnium aetatum Scriptoribus judicium, fidem, ingenium et eruditionem Hieronymi admirari, laudare atque defendere.