Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
«Nemo non laudavit industriam ac eruditionem monachorum Benedictinorum e congregatione S. Mauri, qui in Gallia egregias editiones Patrum aliquot Latinorum et Graecorum emiserunt; nemo non optavit eos, pulcherrimo instituto pergere Bibliothecas nostras ditare. Placuit praesertim bonis atque eruditis omnibus, Patres illos ab iis ita illustratos praefationibus et notis, ut ab omni contumelia erga recentiores abstinerent; donec Joan. Martianaeus sodalium suorum aequitatem et prudentiam minime imitatus coeperit Hieronymum edere, atque in prooemiis, notisque eruditissimorum virorum et Romanae Ecclesiae addictorum (ne exceptis quidem sodalibus Benedictinis) et eorum qui secessionem ab ea Ecclesia fecerunt, famam lacerare. Tum vero plerique omnes 1591A harum rerum periti atque imperiti, certatim conquesti sunt acerbitatem nimiam et loco quidem alieno, in viros doctos effusam; qua usque adeo delectatus est, ut convicia e primi voluminis prolegomenis resecta, jussu, ut videtur, praefectorum eruditi ordinis, aliquot post annis, ira minime placata, reposuerit initio secundi: quod audio vehementer etiam illis displicere. Ego autem, in quem nominatim invectus est, et quidem acerrime, nec uno loco, coepi expendere quid novi haec editio ferret, animadvertique hominem minime versasse quid ferre recusarent, quidve valerent humeri. Qua de re admonere volui hoc opusculo, et rempublicam litterariam et ordinem Benedictinorum, ut videat ne quid fama sua capiat detrimenti, si ejusmodi hominem patiatur diutius contaminare scripta Hieronymi, contumeliosis illis et parum doctis assumentis. Eadem opera multa de Hieronymo ipso dixi, ex quibus liquebit male facere eos, qui usque adeo despicantur prae eo recentiores criticos, ut quasi caecos illi collatos habeant. Si haec prosint ad confirmanda, augendaque bonarum sacrarumque adeo litterarum studia, erit quamobrem gaudeam. Eo certe animo a me scripta sunt. Sin minus, animi saltem hujus mei me numquam poenitebit. Vale.»
Noluit Clericus noster sine ulla praemunitione orationis 1591B invehi in suum Martianaeum, quem vehementer dolet editorem fuisse Hieronymi minime parcentem hereticis sanctissimo doctori semper infensissimis. Verum praetermissis omnibus quorum Clerici non interest, nec reipublicae litterariae (quorum non meminit malus dolus, nisi ad suscitandum pressuram vinculis meis) quid pro se conqueratur diligentius inspiciamus. Ego autem, inquit, in quem nominatim invectus est, et quidem acerrime, etc. Fateor, Clerice, consideratius tecum loqui nolebam, quam tu in Hieronymum non uno loco invectus es. Tua est acerbitas nimia verborum meorum, quando quidem eam accepi a Pentateucho tuo Mosaico, ut lectorem commonui in meis annotationibus, quas parum doctas vocare studes, quia te imperitum probant in omnibus. Revolve igitur Commentarium meum in librum de Nominibus Hebraicis, tom. II editionis nostrae, ubi haec eadem de te scripta leguntur. Ex his perspicue apparet, inquam, quam dispar fuerit Hieronymi diligentia, quam dispar ingenium et studium in rebus sacris, illi quod nunc ostentant Critici hujus temporis. Sed cum hoc dixero, invidiae statim me insimulant, aut amarulenti Scriptoris famam inurunt imperiti, quasi vitium cum persona mutetur; et quod Clerico impune liceat contra Hieronymum, mihi pro Hieronymo non liceat adversus Clericum, novorum sensuum et dogmatum assertorem. Huic accusationi, si quando evenerit, nihil habeo quod opponam 1591C in hac Apologia, praeter verba sancti Doctoris, cujus gratia eam suscepi: Veritas, inquit, amara est, rugosae frontis ac tristis, offenditque correctos . . . . Veritas in nobis sit et sinceritas, et amaritudo illico consequetur. Ita ille lib. I adversus Pelagianos.
Inde sunt notae et assumenta mea contumeliosa et parum docta, quibus contaminavi scripta Hieronymi; inde acerbitas nimia, quam conqueritur Clericus cum suis imperitis. At cum tanta sit apud correctos veritatis amaritudo, quanta nobis erit in mendaciis et contumeliis Joannis Clerici? Felle profecto amarior mihi semper fuit falsitas, et omni acerbitate intolerabilior. Haec tamen in Critico nostro saepius dominatur; nec alium scio Scriptorem qui tot ac tantis gaudeat mendaciis. Coepi, inquit, expendere quid novi haec editio ferret, animadvertique hominem minime versasse, quid ferre recusarent, quidve valerent humeri.
At quomodo dicis te expendisse editionem meam, qui prooemium tomo I praefixum necdum legisti? Aut si expendendo legisti, quare dissimulas versasse me, quid ferre recusarent, quidve valerent humeri? Attentius igitur expende ac perpende verba isthaec prooemii mei: Nobis vero S. Hieronymi divinam Bibliothecam, antehac ineditam, utilitati publicae procurandam suscipientibus, tot tantaque incumbunt 1591D maximarum rerum momenta, ut magnitudo operis impositi non solum cervices premat, sed ante sub fasce ruendum sit, quam levandum. Quis enim non pertimescat, etc. Vide nunc quanta sint mendacia in ipso limine Quaestionum tuarum Hieronymianarum, cum manifestum sit versasse me quid ferre possent humeri; te autem neque id animadvertisse, neque expendisse, quamvis idipsum Lectori mendax ingerere non pertimescas.
Sed jam non equidem de te, verum de prudente et aequo lectore quid dixerim, animadverte: Sed magna nos spes ista tenet apud aequum lectorem; veniam scilicet nobis facilius indulgendam, sicubi in rebus sponte sua obscurioribus, et a nemine adhuc tentatis, illius desiderio non usquequaque satisfecimus: vel certe si nonnihil aliquando scribentibus exciderit, quod oculatiores diligentioresque haud effugisset. Hac exspectatione in primis provocati quaedam emittimus 1592A Prolegomena, etc. Haec et similia praefatus in causa aequum et bonum habebam, ut peccatis meis indulgeres, si aliquid aequi bonive a Joanne Clerico impetrare potuissem. Nulla sane apud imperitum spes me tenebat impetrandi veniam, quia jamdiu audiveram te nimis iracundum in reprehensores, et in omnem adversarium saevire.
Pergamus tandem, ut ex posteriore prooemii nostri sermone doceamus, objurgatorem editionis novae mendacem esse ac imperitum: expendens enim quid novi ferret haec editio, praeter temeritatem meam et indocta assumenta, nihil notatu dignum invenit, de quo universam litteratorum hominum rempublicam ordinemque Benedictinorum admonere voluerit. At prius est nostrum prooemium admonitione Joan. Clerici, quia prius antidotum, postea venenum: novi namque quid ferat editio nostra, generatim his verbis commonemus tam litterariam rempublicam, quam ordinem Benedictinorum: Hac exspectatione in primis provocati quaedam emittimus Prolegomena in elucidationem divinae hujus S. Hieronymi Bibliothecae, quae ante nostram aetatem clausa et ignorata bene multa patefaciet; scriptorum ac librorum errores ab animis removebit; sacrisque Voluminibus in Latinum, cum e Graeco, tum ex Hebraeo conversis ab Eusebio Hieronymo, Ecclesiam Christi ditabit. Dona hujusmodi pro nihilo ducit Clericus noster, 1592B quia nihil aliud habet quod agitet in mente, praeter temeritatem meam, et acerbitatem in eum effusam. Verum inter multa maledicta quae in me passim emisit, veritate tandem superatus, isthaec scribere compulsus est Quaestione 9, pag. 291. «Non possum non laudare consilium Martianaei de edendis Hieronymi versionibus, quemadmodum exstant in antiquissimis libris sine mutationibus, quae postea in iis factae sunt, eoque ordine, quo inveniuntur iisdem in libris, non omissis antiquis distinctionibus, quae in iis cernuntur. Videmur enim nobis videre eas versiones, quales e manu Hieronymi prodierunt, aut certe quam minime fieri potuit, immutatas.» Habemus hic confitentem reum, quem peragere necesse est, ut exsulet tandem e republica sacra litteraria, et suis etiam sordeat cum imperito libro Quaestionum Hieronymianarum.
§ Unicus. De imperitia singulari I quaestionis Joannis Clerici.
Totam I quaestionem Hieronymianam absolvit Joan. Clericus in meae eruditionis vituperatione, ut probet peritiam linguae Latinae, Graecae et Hebraicae defuisse Martianaeo ad feliciter edendum Hieronymum. Quam longe vero aberraverit a proposito suo, sequentes responsiones docebunt: neque enim quod volebat argumentis comprobare potuit, 1592C sed imparem sese ostendit ad judicium ferendum de nova nostra editione, aptissimum autem ad prodendam propriam acerbitatem ac imperitiam; cum recte factis pro gratiarum actionibus convicia reponat, et quae Latine, Graece, atque Hebraice veritati congruenter a me explicata leguntur, eadem ipse traducat imperite in mei contemptum.
Primam itaque quaestionem proponit in hujusmodi inscriptione et epigraphe: Quid postuletur in eo, qui Hieronymum edere atque illustrare aggrediatur? Cui consequenter subjungit: «Ut quaestioni huic satisfaciamus, ante omnia duplex auxilii distinguendum est genus; quo instructum eum esse oportet, qui Hieronymum edere atque illustrare cum laude velit. Prius liceat externum vocare, quod situm sit in copia manuscriptorum codicum, cum quibus editiones antiquiores comparentur, atque expendantur. Hoc se pulcherrime instructum fuisse dictitat passim Joannes Martianaeus, qui coepit edere Lutetiae Opera Hieronymi, quorum primum volumen publicam lucem vidit anno 1693. Qua in re, fidem ei derogare nolim. Verum de eo auxilii genere hic agere non constitui, cum non possim Bibliothecas visere, in quibus manuscripti illi codices Hieronymi asservantur. Posterius auxilium internum dici queat, atque ad sex potissimum capita revocari; quorum primum est, ut non tam Hieronymi, quam veri amans 1592D sit ejus operum editor; secundum, ut sat eruditus Latine sit, satisque exercitatus in lectione veterum, ut eum scriptorem probe intelligere possit; tertium, ut sit Graece doctus, ita ut facile assequatur Graeca admista operibus Hieronymi, et quae ex ea lingua transtulit cum Graecis exemplaribus, si necesse sit, contendat: quartum, ut Hebraicam linguam teneat, sine cujus cognitione judicium nullum ferre potest de iis, quae de eadem lingua passim habet Hieronymus: quintum, ut ejus translationem, et Septuagintaviralem, Graecarumque aliarum recentiorum Fragmenta, cum Hebraico codice non oscitanter contulerit: sextum denique, ut tractandis manuscriptis sit assuetus, exercendisque omnibus periti critici muneribus longo usu tritus. Si sex hisce dotibus instructus sit editor Hieronymi Benedictinus monachus, iisque, ut par est, utatur, erit cur ei omnes, qui eum Scriptorem posthac legent, 1593A gratias habeant atque agant, quod ei recudendo operam dare voluerit. At si ei desint, ne universus quidem ordo Benedictinorum, quamquam in eo sunt nunc multi docti viri, impedire poterit quominus eruditi dicant dolendum tot manuscriptos codices esse in manibus hominis, qui iis recte uti nesciat, ac male facere ordinis praefectos, qui curam edendi Hieronymi non transferant ad alium peritiorem.»
De sex hisce dotibus pernecessariis editori operum S. Hieronymi, Clerico assentiuntur ad unum omnes. Sed iis criticus editionis novae debet esse instructus aeque ac editor ipse: et si hujusmodi auxilia in objurgatore nostro desiderari possunt, planum erit atque manifestum omnibus studiosis, non Martianaeum editorem, sed Clericum imperitissimum fuisse criticum editionis ejus. Haec non longam desiderant orationem, cum in singulis capitibus nonnulla sufficiant nobis rerum exempla.
I. Implicatus adeo est ac rudis Clericus in exercendo munere periti critici, ut ignoret in re praesenti quodnam sit auxilium externum, quodnam autem internum et insitum. Vocat enim auxilium externum, quod vocare debuerat in editione operum S. Hieronymi, praecipuum et internum, copiam videlicet manuscriptorum 1593B codicum, quos editor peritus comparare debet atque conferre cum libris editis, seu antiquioribus editionibus. Nam quis nesciat ad restitutionem librorum et instrumentorum antiquorum, auxilium praecipuum et quasi interius petendum esse ab auctoritate ac fide vetustiorum manuscriptorum codicum: peritiam vero editoris adjumentum esse requisitum quidem, sed tamquam externum minusque praecipuum? Quod hac ratione velim persuasum Clerico nostro; veram nempe procurari posse saepius librorum veterum restitutionem ex sola manuscriptorum codicum contentione cum editis libris; quam indubitabilem, absque tali primo auxilio, totus criticorum chorus procudere non posset, nec consequi conjectura. Discat proinde ab editore Hieronymi criticus Clericus, quodnam sit vel internum, vel externum auxilium ad restitutionem pervetustissimi Scriptoris.
II. «Vitium est solemne eorum (inquit Criticus) qui antiquos scriptores edere aggrediuntur, mirum in modum scriptores quos edunt extollere, ut eadem opera persuadeant lectori se utilissimum laborem subiisse, ac esse cur sibi propterea gratiae agantur.» Fatetur postea, non modo homines e trivio, sed et virum summum Des. Erasmum praeivisse monacho Benedictino, atque immodicas laudes 1593C in Hieronymum contulisse.
Si vitium est solemne apud editores non amantes veri rectique extollere quos edunt, scriptores, certe vitium est solemnius apud aemulos et calumniatores detrahere de laudibus scriptorum quorum sapientiae fama nequaquam eos delectat. Verum errans est ac vaga disputatio isthaec Clerici, quem alibi docui immodica convicia contulisse in Hieronymum; me vero nec pares adhuc ejus virtutibus laudes addidisse. Sed ad capita singularia redeamus, et audiamus quid de Martianaeo loquatur Joannes Clericus.
«Secundam dotem, inquit, editoris operum Hieronymi, si quis quaerat in Martianaei stylo, hoc est, peritiam linguae Latinae, facile animadvertet bonum virum parum versatum esse in veterum scriptorum lectione; cum ejus oratio, barbarismis scatens, nullum plane melioris sermonis Latini gustum homini inesse ostendat. Ne Hieronymum quidem ipsum imitatur, nisi in iis quae vitanda potius sunt: quemadmodum facere solent discipuli, qui vitia praeceptorum, potius quam virtutes, imitantur. Haec adeo manifesta sunt, ut Prolegomena, Commentarios ac Notas Martianaei obiter legentibus illico sese ingerant omnibus, qui non sunt linguae Latinae prorsus imperiti. At forte dixerit aliquis, in 1593D hujusmodi scriptis minime postulari sermonis elegantiam, aut puritatem ad normam aevi Augusti exactam. Quod nec ipse diffiteor, at postulari tamen barbariem, aut gratam esse nemo dixerit, praesertim ubi ea non aguntur, quae nonnisi verbis ecclesiasticis exprimi queant . . . . . . Nec dicas bonum virum stylum elegantiorem esse aspernatum, nec quicquam praeter perspicuitatem sectatum; lecta enim quavis pagella, intelliges hominem omni ope niti ut, si non Ciceronem, at certe Hieronymum imitetur, sed frustra. Legis tantum Breviarii stylum, locutionibus Hieronymianis vi in orationem intrusis, subinde incrustatum; sed ita tamen, ut in eo aedificio multo plus sit luti, quam marmoris. Deinde infelicem Criticum passim animadvertis, quod est Latini sermonis non satis intellectui necessarium consectarium.»
Totum disputationis criticae caput absque ulla argumentatione aut exemplis absolvere, non est periti critici; sed garruli et inepti conviciatoris: generalis enim ac vaga disputatio de mea imperitia linguae Latinae, urbanus est malevolorum sermunculus; non demonstratio sermonis barbari aut Breviarii styli. Potuissem ergo jure meo uti, et 1594A animi perduellis criminationem magna solum voce, nec alia re probabilem prorsus contemnere: sed reddamus Clericum inter imperitos linguae Latinae; et orationem ejus scatentem barbarismis aliquot notemus exemplis.
Ridet nos quaest. 10, pag. 350 et 351, insulsus Criticus, et in Latinitatem meam his verbis insultare voluit: «Quis non incipiat bene velle eximio illi Scholiastae, qui ejusmodi hominibus os occludit? nam linguam quidem occludere quid sit nescio, nisi forte Benedictinus noster, cum loquitur, soleat linguam ore emittere, quam retrahat claudatque intra labia, cum taceat. Sed misso joco, qui Tragoediae non convenit, audiamus reliqua:»
Scurrilis ille lepos militis nostri gloriosi magnam prae se fert imperitiam linguae Latinae. Nescit quid sit occludere linguam; et dum tragoedias agit in nugis, profitetur se non legisse Plautum, cujus haec sunt verba in Milite Glorioso, act. tert., 10:
Quippe si rescivere inimici consilium tuum, tibi,
Tuopte consilio occludunt linguam, et constringunt manus,
Atque eadem quae illis voluisti facere, faciunt tibi.
1594B Hic est sermo meus barbarismis scatens, hic stylus Breviarii mei Plautini, o Clerice, qui jocularium in malum penitus incidisti, dum occasionem praebes notandi in perpetuum imperitiam tuam, ac Latinitatis meae excultam diligentiam; nam si Musae Latine loquerentur, Plautino sermone loquerentur. Ergo, velis, nolis, constat nunc Martianaeum, tuum bonum virum, magis esse versatum in veterum Scriptorum lectione, quam sit Clericus ejusdem Martianaei hostis ac Criticus calumniator.
Aliud imperitiae suae subministrat argumentum ejusdem quaestionis 10 pagina 380, dum ait: «Cap. XI, 28, Numerorum, ita Latinus Interpres, narrato afflatu Eldadi et Medadi, inducit Josuam loquentem: Domine mi, Moyses, prohibe eos. Scholiastes Anonymus habet ad marginem: h. Reclude eos. De qua annotatiuncula ita Martianaeus: Hebraice chelaem, quod Chaldaeus vertit, esarinun, etc. Nihil igitur obstat, quin Scholion illud vere sit Hieronymianum. Sola vox recludere, sensu claudendi, debuit docere Monachum nostrum Scholion non esse Hieronymi, qui non ita barbare loquebatur, noveratque recludere purius loquentibus esse aperire. Attamen in versione Scripturae ea voce sic usus est, quia barbariem vetustioris versionis 1594C ubique non emendavit. Sed in scholio ita non esset locutus, praesertim cum frequentius significet prohibere, quam claudere.»
Dixi aliud subministrari nobis in hoc capitulo argumentum imperitiae Clericanae; sed intelligo argumentum genera multa imperitiae et indicia complexum: etenim imperitia singularis est in qualibet periodo hujusce difficultatis. 1º Manifesta est ex eo quod ait, solam vocem recludere, sensu claudendi, debuisse monachum suum docere, Scholion non esse Hieronymi: quia verbum illud recludere, sensu claudendi, vere est Hieronymianum et ipsi maxime proprium. 2º Probari potest de vetustioris Latinae versionis exemplaribus, aliisque translationibus. 3º Evidentissime demonstrat nullum esse in critico nostro judicium, dum asserit Hieronymus purius locuturum in scholio quodam et annotatiuncula, quam in divinarum Scripturarum translatione Latina. Tria haec mendaciorum et imperitiae genera, rebus ipsis manifesta nunc facio
Apud Hieronymum usurpatam esse vocem recludere, sensu claudendi, non solum in translatione Scripturae, sed in praefationibus suis et Commentariis, consequentia probant testimonia. Praefatione in Danielis prophetae versionem 1594D ex Hebraeo, haec habet Hieronymus: Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem et flores rhetoricos, cum me in linguae hujus pistrinum reclusissem, et multo sudore, etc. Commentariorum libro VI, in cap. XXIX Jeremiae: Cujus officium est discernendi inter prophetas, qui Spiritu sancto loquantur, qui contrario: et recludi jubeatur in carcerem, ut mendacii sui poenas luat; et populum ultra supplantare desistat. Et iterum post pauca: Cur ausus sit propheta scribere veritatem, et cupit eum recludi carcere, ne loquatur. Deinde in cap. XXXII: Quod nequaquam eum in carcere, sed in vestibulo recludi jusserit carceris. Libro quoque I Commentariorum in Abacuc prophetae caput I: Et gentes multae lassatae sunt eo tempore quo Vespasiani et Titi circumdata est exercitibus, et ad diem solemnem Paschae venientes, urbe quasi carcere sunt reclusi: et fame et penuria defecerunt. Videat nunc Clericus noster, an vox recludere docere me debuerit scholion supra positum non esse Hieronymi; et si in re litteraria potest erubescere, pudeat ipsum propriae imperitiae, quod rudis adeo fuerit in veterum scriptorum lectione, ut nescierit verbum recludere usurpatum etiam esse apud Justinum lib. I: 1595A Orthanes, inquit, per internuntios quaerit a filia, quae inter regias peltices erat, an Cyri regis filius rex esset. At illa nec se scire, nec ex alia posse cognoscere, quia singulae separatim recludantur.
Secundum imperitiae magnum et imprudens mendacium existit in verbis Clerici affirmantis Hieronymum in sua versione Scripturae usurpasse vocem recludere, sensu claudendi, quia barbariem vetustioris versionis ubique non emendavit. Sed quomodo audet affirmare Criticus noster barbariem illi praejudicatam vocis, recludere, non emendatam remansisse in antiqua Latina versione, ex altera vetustiori translatione, cum nullum exemplar hujusmodi vetustioris versionis nec penes se habuerit, nec uspiam videre potuerit et considerare? Parum est quod dixi; adeo mendax, adeo imperitus fuit, ut locutiones Hieronymianae versionis ex Hebraeo non contenderit neque compararit cum vetustiori Latina e LXX Interpretibus prognata.
Quisquis enim unicum libri Levitici decimum tertium perlegerit capitulum (quae res non est operosa, nec hominis perdiligentis), persuasum ipsi erit illico vocem recludere non esse Interpretis Anonymi Latini et vetustioris, sed S. Hieronymi vertentis ex Hebraeo. Ubi enim versio nostra retinet verbum recludet: ibidem LXX translatio 1595B retinet vocem Graecam ἀφοριεῖ, id est, segregabit. Sic versu 4 mox recitati capituli, et consequenter versu 5, 11, 21, 26, 31, 50 et 54. Vocem itaque Graecam ἀφοριεῖ cum nequeat Latine reddi recludet, etiam apud imperitissimos hominum clericos, consectarium est numquam lectam fuisse in vetustiori versione Latina e Graecis verbis expressa, et ab Hieronymo emendata, si ita placet imperitis.
Deinde multi interpretes Latini utuntur cum Hieronymo voce recludere, sensu claudendi. Ita Pagninus et Arias Montanus, Latinus interpres Chaldaeus, et nonnumquam Syrus quoque Latinus. Quos omnes si voluerit Clericus Latinae linguae imperitos dicere, non mirum mihi fuerit, quod Scholiasten Canonis Hebraei putidum et barbarum saepius appellarit. Haec interim de voce recludere barbara apud Clericum, usitata tamen et usurpata apud Justinum historiographum, Hieronymum et alios Interpretes pure loquentes.
Tertium imperitiae ejusdem conviciatoris argumentum sumimus ab ultima parte praecedentis difficultatis, ubi docere nos gestit, Hieronymum in versione quidem sua usum fuisse voce recludere, qua non uteretur tamen in aliquo scholio, seu annotatiuncula marginali. Ex quo intelligimus 1595C quantum sit et exquisitum judicium critici nostri, qui desideret eloquentiam Latini sermonis in scholiis marginalibus, in opere autem versionis perfecto eamdem eloquentiam non requirat. Quod quam sit absonum a consuetudine virorum doctorum, et abhorreat ab officio Interpretis optimi, Hieronymus ipse docere poterat Clericum, si ejus opuscula attentius legisset.
Audiant igitur studiosi omnes, non criticum nullius judicii, sed sanctum doctorem hunc in modum praecepta tradentem Latinae versionis, epist. ad Sunn. et Fretell. In eodem, inquit, in Valle Lacrymarum. Pro quo dicitis in Graeco scriptum esse κλαυθμῶνος, id est, plorationis. Sed sive ploratum, sive planctum, sive fletum, sive lacrymas dixerimus, unus est sensus. Et nos hoc sequimur, ut ubi nulla est de sensu mutatio, Latini sermonis elegantiam conservemus. Et infra in eadem epistola. Eadem igitur interpretandi sequenda est regula, quam saepe diximus, ut ubi non sit damnum in sensu, linguae in quam transferimus εὐφωνία et proprietas conservetur. Si ei praecepto paruisset Clericus noster criticus, non absurde peccasset et pueriliter, monens Hieronymum barbarismis scatere in versione Scripturae: in scholiis autem et annotationibus, Latini sermonis elegantiam 1595D conservasse.
Frigidum alterum adversus Latinitatem meam procudit argumentum, quod ego praepostero ordine hic replico, cum scriptum legatur pag. 379 et 380 ante praecedens jam confutatum: sed barbarismos styli mei malui diluere, antequam tricarum Grammaticalium disceptationibus implicarer. Objicit itaque Clericus monitum Cassiodori de Orthographia Antiquorum libros describentium, et monita monitis copulat effuse in nos exsultans his verbis: «Si ei praecepto paruisset monachus noster Benedictinus, aut putidus ille scholiastes, quem quasi Hieronymum nobis obtrudere initio conatus est, uterque non peccasset pueriliter ad cap. VI, 8, Numerorum. Scripserat Hieronymus: Omnis dies separationis suae sanctus erit Domino. Scholiastes quidem barbarus, qui nescivit omnis esse accusativi casus, aeque ac dies, ad marginem notavit, esse in Hebraeo omnibus diebus, quasi aliud significaretur vocibus omnis dies! Politissimus vero monachus simile eruditionis suae specimen hic edit, cum in ima pagina haec habeat; Manuscripti libri hunc versiculum duobus vel tribus modis legunt. Plures sic habent. Omnes dies separationis suae, etc. Alii vero: Omnis 1596A dies separationis, etc. Regius denique legit cum vulgata Latina: Omnibus diebus separationis, etc. Variantes autem hujusmodi lectiones complectitur Canon Hebraicae veritatis. Quasi vero essent hae variae lectiones, cum ultima sit mera depravatio, secunda vero et prima prorsus eadem. Adeat hac de re Editor Hieronymi virum, quo a multis annis Romana purpura doctiorem non induit, Henricum intelligo Norisium, Dissert. 4, ad Cenotaphia Pisana, cap. 3, unde discet accusativos plurales tertiae declinationis, quorum genitivus pluralis in Ium desinit, promiscue terminatos in Es, Eis et Is.»
Scriptoris effuse petulantis verba sunt isthaec, in quibus multa imperitiae suae specimina nobis edidit. Putidos nos et barbaros habet, quia variantes lectiones, quae vere variae sunt ac diversae in versiculo octavo capitis sexti Numerorum annotavimus. Sed ut ordine suo decurrat nostra confutatio ad fidem librorum, meminerit lector studiosus annotationum mearum in divinam Bibliothecam sancti Hieronymi, hujus maxime cap. I Josue, 14: Vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, etc. Monebam enim ante annos plurimos prudentem et curiosum lectorem, de varietate hujusmodi lectionis, et dicebam: Septuaginta legunt in singulari, omnis fortis manu: quod 1596B Canon Hebraicae veritatis; ms. Bibliorum codex Regius, et unus Corbeiensis, imitantur: etsi in mss. omnis, et fortis, facile scribi potuit, pro omnes et fortes, quia Veteres I pro E scribebant saepius.
Id a me scriptum legebatur septem annis ante editum librum Qq. Hieronym. Unde isthaec commemoratio quasi exprobatio est Clerici immemoris beneficii. Docueram enim eum et variantes Scripturae lectiones et Orthographiam Antiquorum, quam ego non ex monito Cassiodori, sed e quotidiana lectione et usu perpetuo mss. codicum vetustissimorum apprime fueram edoctus. Imperite igitur et pueriliter adire nos jubet magistrum purpuratum Grammaticae, cum ante monitum ejus magistri in hac parte fuerimus omnium sapientium et insipientium.
De varietate autem lectionis versiculi Numerorum quid dicam? Condoctior sum quam noster in republica litteraria comicus, qui concentum ignorat omnium editorum Scripturae sacrae. Adeat igitur hac de re criticus Clericus Biblia Polyglotta Briani Waltoni; adeat Thomae James Bellum Papale, unde discet omnes dies, omnis dies, omnibus diebus, varias esse lectiones; et quidem majoris momenti, quam sint permultae a docto Waltonio collectae de manuscripto 1596C Alexandrino codice. Neque vero necesse est, ut varia sit aliqua lectio, sensum variari semper; modo diversis verbis fuerit concepta et explicata. Sic in Polyglotiis ad versum 14 capituli I Gen. notatur haec varia lectio Graeca, εἰς φαῦσιν ἑπὶ τῆς γῆς; et in ms. Alex., εἰς φαῦσιν τῆς γῆς, ad illuminationem super terram; et, ad illuminationem terrae. Capite quoque tertio, v. 9, ἐν μέσῳ τοῦ παραδείσου; ms. Alex., ἐν μέσῳ τῷ παραδείσῳ, id est, in medio paradisi; et in medio paradiso. Vociferetur nunc Clericus putidum esse scholiasten et Criticum infelicem, qui hujusmodi lectiones varias annotavit in Graecis; aut si aliquando resipiscere voluerit, veniam precetur insignis temeritatis, propriae imperitiae, et insitae cupiditatis carpendi caeteros omnes scriptores.
At quis non miretur aestum critici nostri affirmantis, Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino, meram esse depravationem versiculi 7 cap. VI libri Numerorum? Nusquam tuta fuit in Joanne Clerico fides; sed nunc fidei perfidum se probat omnibus; cum audeat nimia confidentia asserere lectionem omnium purissimam et integerrimam, meram esse depravationem. Consulat itaque lector prudens ac religiosus hunc Scripturae versiculum in libris authenticis, et mirabilem inveniet concentum in contextu 1596D sacro, et in cunctis sacris Interpretibus. Hebraeus enim legit hoc modo: Omnibus diebus Nazaraeatus sui sanctus ipse Domino. LXX Interpretes: Omnibus diebus voti sui sanctus erit Domino. Chaldaeus: Cunctis diebus quibus fuerit Nazaraeus, etc. Textus et versio Samaritanorum: Omnibus diebus Nazaraeatus sui, etc. Syrus interpres: Omnibus diebus abstinentiae suae sanctus est Domino: similiter et Arabs. Vulgata denique cum caeteris, Omnibus diebus separationis suae, etc. Hunc Scripturae et interpretum omnium concentum vocat Joann. Clericus meram depravationem. Judicium ergo hujus rei penes sit oculos virorum doctorum et Christianorum.
Jam si talione vellem remordere Latinitatem Joannis Clerici, quantam hujus linguae imperitiam ex ejus opusculis merito redigerem? Sed quas partes mihi sumpsissem, eas praeoccupavit responsio Critica Scriptoris eruditi, qui multam segetem barbarismorum et soloecismorum, id est, peccata et vitia critici nostri collegit de pulvere Harmoniae ejusdem Evangelicae. Ad Patrem igitur Lepineul ire jubeo Joan. Clericum, ut sermonis Latini gustum hauriat potius ab optimo Grammatico, quam stylum barbariei plenum 1597A more solito consectetur, veniamque petens in praeteritum, unum illud praecipue roget: num pure loquenti excidere possit haec Latina phrasis, Legis tantum Breviarii stylum? ex qua locutione laudem sibi parere, Martianaeo autem imperitiae famam inurere voluit.
III. Postquam Latinitatis meae diligentiam expugnare tentavit criticus imperitus, Graecanicam similiter peritiam, qualiscumque sit in me, nullam esse sibi persuasit, cunctisque suadere conatur consequenti verborum serie: «Tertium, in edendo Hieronymo, subsidium petendum ex Graeca lingua, ex qua multa passim aspersit, et multa etiam transtulit. Haec vero neque satis intelligi possunt, neque virgula censoria ubi opus est notari, nisi ab homine ita ejus linguae perito, ut subinde Lexici auxilio non indigeat. Quam linguae peritiam minime profecto assecuti ii videntur, qui verterunt ἀντὶ φοινίκων τὰ βαΐα σύρουσι, coram palmis ramos palmae trahunt, ut obiter monuimus Artis Criticae, part. III, sect. 1, cap. 13, n. 25. Sed et alia multa posthac clariora rei indicia in lucem proferemus.
«Ipse quidem Hieronymus, ut demonstrabimus, ubi ad eam quaestionem deventum fuerit, Graecae linguae peritus non fuit; at ejus lapsus deprehendi nequeunt, nisi a peritiore; quod tamen ab ejus Interprete fieri necesse est, et 1597B interdum in apertioribus nonnullis peccatis, ne quid dissimulem, factum est a Martianaeo, sed multo frequentius factum oportuit.
«Ex peritia autem cum Latinae, tum Graecae linguae lectioneque optimorum Scriptorum, quas postulari contendimus ab editore ac illustratore Hieronymi, constat eruditio illa philologica, quam Erasmus ei prorsus necessariam esse judicavit. Quare merito existimavit sibi excusandum esse, quod ab humanioribus litteris nondum satis paratus primum aggressus esset Hieronymianas epistolas illustrare . . . Haec diligenter Martianaeo expendenda fuerunt; quamvis enim studio Erasmi, ne de Mariano Victorio loquar expurgatum acceperit Hieronymum innumeris vitiis, quoniam tamen utriusque laborem ad priscos codices exigere aggressus est, et de utroque judex sedere, non multo minus eruditione critica instructum prius esse eum oportuit, quam Erasmum. Quod, ut opinor, perpauci sibi persuadebunt, qui praefationes, commentarios et notas hominis legerint.»
Nullum hoc loco exemplum imperitiae meae objicit Clericus, praeter verba Graeca ἀντὶ φοινίκων, etc., quae satis docte interpretata ei nequaquam videntur. De qua iterum indocta 1597C interpretatione monet nos Quaest. 9, pag. 318. «Paulo post, inquit, observat Martianaeus inserta fuisse verbis Hieronymi haec Graeca, ἀντὶ φοινίκων τὰ βαΐα σύρουσι, quae perabsurde vertit, coram palmis ramos palmae trahunt, cum debuerint verti pro dactylis ramos palmae trahentibus, ut ostendimus dudum Artis Criticae part. III, sect. I, cap. 13.»
Scire vix potuissem, quae sit illa Ars Critica acerbi Recitatoris Clerici, nisi Parisinum Litteratorum Diarium ante paucos menses perlegissem, et in eo dissertationem Domini Carel, qui verba Graeca mss. nostrorum tertius restituere conatur; sed conjecturis suis tantummodo, non veterum librorum fide auctoritateque. De versione igitur perabsurda Graecorum verborum in Arte Critica Clerici, haec habet D. Carel in Diario Gallico: «On convient avec M. le Clerc, que le mot grec φοίνιξ signifie également le palmier et les dattes qui en sont le fruit; mais il n'en est pas de même du verbe σύρειν, qui ne signifie jamais vellere ou decerpere, comme M. le Clerc le traduit, mais toujours trahere. De plus, la suite du discours de S. Jérôme ne permet pas de donner à ces paroles le sens que M. le Clerc leur donne. S. Jérôme veut détourner son ami Sophronius de traduire en Grec, et pour les Grecs, la 1597D version latine des Psaumes qu'il venait de faire sur l'Hébreu, parce que ce serait faire une chose inutile; ce serait porter du bois à la forêt, in silvam ligna ferre; ce serait donner une version grecque aux Grecs qui en avaient déjà plusieurs autres qu'ils estimaient avec raison: en un mot, ce serait, dit S. Jérôme, faire connaître mon ignorance aux savants de cette nation, en leur donnant moyen de comparer ma version avec celles qu'ils ont déjà, Et doctissimos quoque viros testes imperitiae meae facere volueris. S. Jérôme ne peut donc pas en cet endroit, comparer sa version aux fruits, et celles des Grecs à des branches stériles; ce serait dire tout le contraire de ce qu'il prétend, et tomber dans une contradiction manifeste.»
Ita de Arte Critica Joannis Clerici si ego scripsissem, non illico assensum verbis meis praebuissent eruditi omnes, saltem aemuli mei: verum quis fidem non habebit viro 1598A erudito, qui verba Graeca et verborum Clericanam versionem inspexit ac expendit? Liquet itaque ex ejus observatione, Joan. Clericum imperitum esse linguae Graecae, cum verbum σύρειν sit interpretatus vellere et decerpere. Deinde exploratum nobis est atque manifestum ex eadem observatione Domini Carel, tantam esse in Clerico mentis caecitatem, ut non modo absurde interpretetur verba inserta Hieronymianis; sed ipsum etiam Hieronymum absurdissimum faciat ac parum sibi constantem virum.
Nunc veniamus ad objectationem critici nostri, qui propriae imperitiae ac stultitiae famam mihi inurere voluit in eorumdem verborum Graecorum interpretatione. Sed hujus rei judicium habendum est ex meae annotationis verbis, non ab imperito scriptore qui simultatem exercet. Hic igitur est contextus praefationis Hieronymi ad Sophronium suum, tom. I, col. 837 et 838: