Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
1603B Ne longiorem cum Clerico trahamus contentionis funem, neve imperitus ille Criticus eruditione mulctatus in prima Quaestione, in caeteris habeat impunitatem garriendi, celebriora aliquot loca libelli Quaestion. Hieronymianarum huc adducere necessarium duxi, ut perversa hujus scriptoris fides, imperitia ac supinitas magis magisque patefieret, et in probro esset apud omnes sapientes. Indice igitur potiusquam accurata disputatione Clericum hoc loco manifestum mendacii ac imperitiae faciemus.
A
Actum agere in sui adversarii contumeliam, improbi hominis est, ac imperiti scriptoris indicium. Quaest. Hier. pag. 362 et 377, ubi haec habet Clericus: «Igitur imperitum criticum hic se praestitit Martianaeus, qui emendationem Scholiastae verbis Hieronymi substituit; quae erunt omnino restituenda ab iis qui posthac Hieronymum edent, etc. Habent codices plerique omnes: Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini, quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, etc . . . . At editio Martianaei ita est, a nescio quo, reficta ad Hebraeum codicem: Stetit ibidem cum eo (id est, cum Mose, ut est in margine) et transiens Dominus coram eo ait. Quae mera est depravatio Hieronymianae versionis, ut antea jam diximus.»
Addenda et mutanda, quae ad calcem I tomi editionis nostrae posita leguntur, restitutionem hujusmodi faciendam monent his verbis: Col. 100, cap. XXXIV Exod., vers. 5 et 6, lectio isthaec Vulgatae reponenda nobis videtur: Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini. Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine, etc. Nam primum Memmianus Canon Hebraicae Veritatis hoc modo legit cum aliis omnibus mss. codicibus, excepto Canone San-Germanensi. Deinde notulae marginales criticae ita conceptae sunt in Canone San-Germanensi, ut facile intelligamus hic loci contextum versionis Hieronymi fuisse mutatum, vel ab ipso Scholiaste, vel ab alio scriptore, qui scholia apposuit marginalia. Ingenue tamen et hoc tribuendum honori scholiastis Hebraei, scilicet sensum Scripturae eum esse quem ipse reposuit: nam ex Numerorum cap. XIV, vers. 17 et 18, manifestum est Deum locutum fuisse verba Exodi jam dicta: Dominator Domine Deus, etc. Conferat qui voluerit, utrumque locum. Ex his improbus ac imperitus monitor deprehenditur Clericus noster criticus, qui post annos decem monet nos de restituenda lectione versionis Hieronymianae, quam tanto antea tempore restituendam nos ipsi monueramus.
1604 Amor acer calumniae est pag. 298 Qu. Hier. «In eodem prologo in Genesim, inquit Criticus, merito irridet Hieronymus eos qui LXX int. afflatos putabant; aliud est enim vatem, aliud est esse interpretem, ut recte habet. Sed fuit a Martianaeo aut castigandus, aut secum in concordiam redigendus, cum in praefatione in Paralipomena juxta LXX interpretes dicat, LXX interpretes Spiritu sancto plenos, quae vera fuerunt, transtulisse.»
Non legit calumniator iste admonitionem meam positam col. 1415 et 1416, in qua Hieronymum in concordiam sic redigo: Deinde illud attendendum; quod cum Hieronymus undique versum ex suis Praefatiunculis testimonia collegerit ad retundendam Rufini reprehensionem, qua sanctum Doctorem invidiae erga Septuaginta interpretes calumniator insimulabat; nihil tamen hujus Prologi (in lib. Paralip.) replicat in suae Apologiae posteriori libro, ad cujus finem recitatae reperiuntur omnes praefationes veteris Testamenti. Cur hoc acciderit necdum bene novimus: nisi conjectare utcumque liceat cum Erasmo, Hieronymum non ex sua sententia dixisse Septuaginta interpretes plenos fuisse Spiritu sancto, et in libris sacris multa addidisse ob auctoritatem Spiritus sancti: Sed id tribuisse animo Domnionis et Rogatiani familiarium suorum, apud quos tantum pondus habebant forte exemplaria LXX interpretum. Quidquid sit de Erasmi conjectura, certum exstat S. Hieronymum negare aliis sexcentis locis, Spiritu sancto movente, editam fuisse versionem Graecam LXX interpretum. Quia aliud est, inquit Prologo in Genesim, vatem, aliud est esse interpretem, etc. Haec adversus Rufinum afferens in suo Apologiae libro secundo, non potuit ibidem verba subsequentis praefationis in Paralipomena replicare ad suam defensionem, quin illico stultitiae argueretur in causa LXX interpretum, de quibus tam contraria et invicem sibi pugnantia scripsisset. Prudenter itaque reticet, quod olim animo ac salivae Domnionis tribuerat, apud quem summa forte fuit auctoritas editionis LXX, etc. Videat nunc imperitus artifex calumniae, an Hieronymi prologos in concordiam redegerim.
C
Corruptor librorum est pag. 320, hic enim depravat quidquid vult corrigere, legens in Praefatione Hieronymi in Danielis prophetae translationem Latinam: Denique et ego adolescentulus . . . . cum me in hujus linguae pistrinum inclusissem, et multo, etc. Cum legere debuisset secundum fidem omnium editionum et codicum mss., cum me in hujus linguae pistrinum reclusissem, et multo, etc.
1605 Corruptionis absurdissimus est patronus, pag. 297. «Miratus sum saepius in editionibus Erasmi et Victorii, prologum hunc emendatius legi in 2 Apologia contra Rufinum, cui insertus est, quam initio tomi III, ubi seorsim exstat. Debuit sibi cavere Martianaeus, ne quid simile admitteret. Quod quoniam non fecit, monebo ex memorata Apologia, alterum praeterea mendum, in verbis a me allatis, deprehendi ubi pro illucescere legendum illustria, ut est in illa Apologia, utque sequentia verba ostendunt illustria facit quae minus ante fuerant.»
Delirationem hanc Clerici redarguunt ipsa verba prologi in Genesim. Quod ut auderem Origenis me studium provocavit, qui Editioni antiquae translationem Theodotionis miscuit, asterisco +, et obelo ÷, id est, stella et veru opus omne distinguens: dum aut illucescere facit quae minus ante fuerant; aut superflua quaeque jugulat et confodit. Dic nobis, illustris Clerice, quid hic conferunt tua illustria. Num negabis stellas lucere in coelo, et illuminare terram? Si hoc potes negare, pernega similiter asteriscos, sive stellas, non illuxisse in opere Origenis, qui illud asterisco et obelo distinxit, illuscere faciens quae LXX omiserant, et ipse de Theodotionis editione suppleverat. Nisi me taederet cum deliramentis conflictari, multa ad imperiti Clerici admonitionem reponerem hoc loco, qui quoniam index est, breviter indicat omnes reprehensiones critici nostri.
Criticus impius est, nec Christianus, qui sacramentum Redemptoris Christi Dei tollere nititur de Scriptura sacra. Pag. 365 et 366. «Ejusdem capitis vers. 15, pro ipsa conteret, ut habent ferme omnes mss. codices Latini, sicut fatetur monachus noster, et sicut multi patres legerunt, atque inter alios Augustinus, edidit ipse, ex uno Codice, quem memorat. Cur non et alios, in Lovaniensi Collectione memoratos laudat? Sed forte locum ex plurimorum Codicum lectione edi oportuit, potius quam mutari ex paucis Codicibus. Nam quod habet Hieronymus in Quaestionibus Hebraicis ad rem nihil facit, cum in Versione saepe sequatur non suam ipsius opinionem, sed Ecclesiasticam consuetudinem, praesertim in insignioribus locis (Vid. Gen. IV, 8) . LXX Intt. hoc in loco habent . . . Ipse servabit caput tuum. Quibus in verbis αὐτὸς videtur positum, quod LXX Interpretes, quamvis usi essent voce neutra σπέρμα, in animo haberent nomen masculinum γόνος, quod idem sonat. Sic et vetus Interpres Latinus, quamvis usus esset voce semen, subjecit tamen ipsa; quia cogitavit de prole, seu sobole. Ejusmodi constructionis facile esset ex optimis quibusque scriptoribus multa exempla proferre. Scio postea pronomen ipsa relatum ad Ecclesiam, quasi mulieris nomine describatur, aut etiam ad Virginem Mariam. Sed hae pravae interpretationes non obstarent quominus antiquam lectionem repraesentarem, cujus non inepta ratio reddi potest.»
Nolo enumerare imperitiae somnia in hac Clerici Quaestione, quia nimis longum esset. Id tantum caveat lector studiosus quod alibi animadverti, impietatem scilicet Sociniani nostri critici, qui patrum etiam suorum terminos praetergressus negat, legendum, Ipse conteret caput tuum, ne cogatur credere Christum Dominum sua virtute contrivisse caput antiqui serpentis, ac genus humanum ab ejus potestate liberasse. Quanta sit porro mendaciorum ejus impudentia, dum asserit ad nostram restitutionem ipse conteret caput tuum, nihil facere quod habet Hieronymus in Quaestionibus Hebraicis, liquido apparebit ex Hieronymi ipsius lectione. Itaque haec est sententia Quaestionum Hebraicarum sancti Doctoris: « Ipse servabit caput tuum, et tu servabis ejus calcaneum. Melius habet, inquit, in Hebraeo: Ipse conteret caput tuum, et tu conteres ejus calcaneum; quia et nostri gressus praepediuntur a colubro; et Dominus conteret Satanam sub pedibus nostris velociter.» Habes hic, christiane lector, sacramentum tuae redemptionis in Christo; habes quoque testem idoneum restitutionis meae, Ipse conteret, quam non impugnaret Joannes Clericus, si fide Christi Dei et patrimonio religionis non esset naufragus .
F
Fides nulla est in critico qui editorem Hieronymi sollicitat ad depravationem litterae F, quae posita est in libris Nominum et Locorum Hebraicorum; sollicitat vero contra fidem omnium editionum et mss. codicum, pag. 397 et 398. «Hoc quoque, inquit Clericus post Richardum Simonium, in hisce etymologiis, ferri nequit, quod nomina, quae inchoata sunt a littera Hebraica Phe, scribantur per F Latinum, quasi unum idemque essent, cum caeteroquin Hieronymus soleat semper eam exprimere per Ph et in versione, et in Commentariis. Ridiculum est omissam P, 1606 aut Pii, positamque F, quae in lingua Hebraica nulla est; et forte ut quod suspicer aperiam, hic liber a monacho quopiam refictus, qui inchoata a Ph retulit ad litteram F. Idem tamen factum in libro de Situ et Nominibus Locorum.»
Quis non miretur criticos stolide feroces, qui necdum noverunt litteram Hebraeorum exprimendam per Φ Graecorum, et utramque sonare F litteram Latinorum? Recordentur itaque alphabeti Latini, cujus ordinem, seriemque litterarum secutus est Hieronymus in utroque libro Nominum et Locorum Hebraicorum; quod si non sufficiant prima haec artis Grammaticae rudimenta, discant saltem me absque ingenti temeritate et audacia non potuisse in libris Hieronymi permutare, quod omnes libri cum editi, tum manuscripti, retinent in toto terrarum orbe. Denique quid prodesset id genus depravationis litterae F in libris Hieronymi laudatis, cum scelus deprehensum foret ex ipsomet Hieronymo? Ipse enim de littera F posita in libro Nominum Hebraicorum lectorem monet in hunc modum: Sed sciendum, inquit, quod apud Hebraeos P littera non habeatur, nec ullum nomen est quod hoc elementum resonet. Abusive igitur accipienda, quasi per F litteram scripta sit. Haec Simonius, haec Clericus animadvertere debuisset, antequam me imperitiae insimularet propter F suis locis retentam litteram. Quam profecto si ausus essem immutare, non dubito quin illi ambo critici illico me falsarium vociferarentur, talis enim est in illis simultas, quam in Martianaeum exercent.
S
Sycophanta, non criticus peritus is est, qui non docet quae vera sunt, sed vulgus imperitorum concitat in adversarios suos; ita Clericus noster, Quaest. 13, pag. 449 et 450. «Hebraei quod sequitur, Et nescivit cum dormisset cum eo, et cum surrexisset ab eo, appungunt desuper quasi incredibile, et quod rerum natura non capiat, etc. Hieronymi haec verba sunt ad vers. 33, cap. XIX Genes. in nota vero paginae subjecta, Plures, inquit Editor Benedictinus, Mss. codices curiosius inspexi, sed nihil in eis reperire potui, quo juvaretur intelligentia hujus loci. Deinde profert notulam Erasmi, queriturque hic siluisse Marianum Victorium, et postquam observavit alios codices pro appungunt, habere aut adjungunt, aut opponunt, addit: sive igitur intelligamus puncta fuisse superposita verbis hisce Scripturae; sive ipsa verba fuisse addita in superiore parte contextus sacri extra seriem reliquorum verborum, quocumque modo id factum credatur, rem incredibilem Hebraei significare voluerunt, tam ex punctis, quam ex situ verborum. Quis non rideat aestum nostri monachi tanto supercilio doctiorum existimationem invadentis, in re quam tirunculi omnes norunt? Antequam consuleret mss. codices Hebraeos, inspicere eum oportuit editiones punctis instructas, quae omnes habent punctum inusitatum impositum litterae in voce bkoumah, cum ea surgeret; monente Massora, quae in margine habet nakoud hal vau, punctatum est supra vau. Qua de re innumeri Interpretes egerunt, ut et Joannes Buxtorfius in Comment. Massorethici, cap. XVII, ubi Talmudicos hujus rei mentionem fecisse ostendit. Auctor sim nostro ut studiosius Biblia edita, Commentariosque criticos virorum doctorum legat, antequam libros manu exaratos adeat; quibus uti nesciunt, qui editorum lectioni diligentem operam numquam dederunt. Putidum profecto est jactare codices mss. Bibliorum, cum editos minime legeris.»
Nemo negarit Haereticum nostrum hic bacchari in caede mea, et palmaris statuae tropaeum in universa republica litteraria sese consecuturum ex imperitia mea sperasse. Sed pone supercilium tuum, Critice sycophanta, ut editorum librorum lectioni diligentem operam dedisse me non dubites. Dicis omnes editiones punctis instructas habere punctum inusitatum impositum litterae vau in voce bkoumah; ergo non legisti Biblia Hebraea Munsteri, et Eliae Huteri; non legisti Polyglotta Complutensium, nec Parisina D. le Jay, in quibus nullum punctum impositum est litterae . Non legisti Biblia Hebraea Xanctis Pagnini, et Ariae Montani, quae in Edit. Genev. nullum retinent punctum impositum litterae vau, in editione autem Antuerp. duo, non unum, habent puncta imposita eidem litterae. Vide nunc, inique calumniator, an editos legerim libros antequam jactarem mss. codices. At non te pudet tantae calumniae et tanti supercilii, qui simplicem et candidam observationem, sine alicujus nominis injuria, vocas supercilium et aestum, quo doctiorum existimationem invado. Auctor sim tibi, ut hostium tuorum verba simplicia veneno 1607 tuo non inficias deinceps, ne semper de te critico Clerico dicamus: Perierat innocentia, si semper nequitiae juncta esset potentia; et totum quidquid cupit calumnia, praevaleret. Hieron. lib. III Apolog. adv. Rufinum.
Si omnia, in hoc Indice imperitiae Clericanae expendere vellemus, atque ad accuratissimam Responsionis et Defensionis normam severe exigere, hic nobis esset non finis huic opusculo imponendus, sed alterum inchoandum volumen 1608 apologeticum. Verum nec hoc necessarium est, et taediosum esset; cum animadversa a nobis possint esse speciminis loco, ex quo satis liquet verissimum esse quod de imperitia Quaestionum Clerici jam diximus, et dicendum praetermittimus. Profecto libertas nostra in redarguendo imperito et parum modesto Critico, sine summa aut imperitia, aut iniquitate, non potest nobis negari.