Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Volumine Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Sexto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Ezechielem Prophetam Libri Quatuordecim.
(Vers. 8.) Et irritaverunt me. LXX: Et recesserunt a me. Non acquieverunt mihi.
(Vers. 25.) Et repleta es, et glorificata (sive aggravata) nimis in corde maris.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Danielem Prophetam Ad Pammachium Et Marcellam, Liber Unus.
(Vers. 2.) Et tradidit Dominus in manu ejus Joacim regem Juda.
(Vers. 4.) Responderunt Chaldaei regi Syriace.
(Vers. 21.) Et ipse mutat tempora et aetates, et transfert regna atque constituit.
(Vers. 26.) Putasne vere potes indicare mihi somnium quod vidi, etc. Servat ordinem quaestionis, ut
(Vers. 28.) Sed est Deus in coelo revelans mysteria. Frustra igitur ab hominibus quaeris (( Al.
(Vers. 31.) Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis. imaginem
(Vers. 39.) Et post te consurget regnum aliud, minus te, argenteum
(Vers. 2.) Somnium vidi quod perterruit me: et cogitationes meae in stratu meo, etc. Respondeant
(Vers. 31.) Ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levari: et sensus meus redditus est mihi.
(Vers. 32.) Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli, quam in habitatoribus terrae,
(Vers. 6.) Tunc principes, et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei. surripuerunt:
(Vers. 21.) Rex, in aeternum vive. Honorat honorantem se: et ei vitam imprecatur aeternam.
(Vers. 25.) Et sermones contra excelsum loquetur ((Al. loquitur Sermones quasi Deus loquitur,
(Vers. 15.) Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam. Videbat
(Vers. 5.) Peccavimus, inique egimus, impie egimus, et recessimus,
(Vers. 7.) Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei,
(Vers. 5.) Et confortabitur rex Austri. Ptolemaeum indicat filium Lagi, qui primus regnavit in Al.
(Vers. 22.) Si enim hoc egero, mors mihi est: si autem, non,
(Vers. 44.) Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus Spiritum sanctum pueri junioris.
(Vers. 63.) Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna, etc. Digne (( Al.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Translatio Homiliarum Origenis In Jeremiam Et Ezechielem, Ad Vincentium Presbyterum.
Incipiunt Homiliae XIV In Jeremiam.
Homilia Prima. Verbum Dei quod factum est ad Jeremiam filium Chelciae, etc. (Jerem. I, 1).
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Fugite de medio Babylonis (Jerem. LI, 6).
Homilia Tertia. De eo quod scriptum est: Et contritus malleus universae terrae (Jerem. L, 23).
Homilia Quinta. De eo quod scriptum est: Qui fecit terram in fortitudine sua. (Jerem. X, 12.)
Homilia Decima Quis parcet super te, Jerusalem? etc. (Jerem. XV, 5 et seq.).
Incipiunt Homiliae XIV In Ezechielem.
Homilia Prima. De prima visione Ezechielis (Cap. I).
Appendix.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
Admonitio In Tractatum Sequentem.
In Lamentationes Jeremiae.
Heth. Heth interpretatur vita: Ipsa autem gemens, et conversa retrorsum.
Ioth. Ioth sonat principium misit hostis, manum suam, et tulit omnia desiderabilia ejus,
Caph. Caph interpretatur manus. Omnis populus ejus gemens et quaerens panem.
Samech. Samech interpretatur adjutorium. abstulit Dominus omnes magnificos ejus de medio ejus.
Ain. Ain interpretatur fons, oculus.
Fe. Fe interpretatur oris, demonstratio. Expandit Sion manus suas. non fuit qui consolaretur eam.
Sade. Sade sonat justitiam: Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi.
Coph. Coph interpretatur vocatio. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me,
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum Quae In Quinto Operum Hieronymi Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Joelem Prophetam Liber Unus. Ad Pammachium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Amos Prophetam Libri Tres.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Abdiam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Jonam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Michaeam Prophetam Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Naum Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Abacuc Prophetam Libri Duo Ad Chromatium.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Sophoniam Prophetam Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi, Stridonensis Presbyteri, Commentariorum In Aggaeum Prophetam Ad Paulam Et Eustochium Liber Unus.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Zachariam Prophetam Ad Exsuperium Tolosanum Episcopum Libri Duo.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Malachiam Prophetam Ad Minervium Et Alexandrum Liber Unus.
Eruditionis Hieronymianae Defensio Adversus J. Clericum, A Domno Joanne Martianaeo Elucubrata, Et Commentariis In Prophetas Subjuncta.
Caput Primum. De absoluta Hieronymi eruditione, deque imperitia singulari Joannis Clerici.
Lectori S. P. D. Joannes Clericus.
Index Aliquot Insigniorum Mendaciorum Et Fallacium Conclusiuncularum Joannis Clerici.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Index Verborum, Sententiarum Et Rerum Memorabiliorum.
Ordo Rerum Quae In Hoc Volumine Continentur.
1217D (Vers. 5-7.) Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum: nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui; quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, inimici hominis domestici ejus. Ego autem ad Dominum aspiciam: exspectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus. LXX: Vae, vae, ultiones tuae venerunt, nunc erunt fletus eorum: nolite credere in amicis, neque speretis in ducibus. Ab ea quae tecum cubat, cave ne credas ei, quia filius contumeliam facit patri, et filia surgit adversum matrem suam, nurus contra socrum suam: inimici hominis, viri domestici ejus. Ego autem in Domino contemplabor, exspectabo Deum 1218A salvatorem meum: exaudiet me Deus meus. Excepto principio capituli, in reliquis partibus editio utraque concordat, et interim juxta historiam diem speculationis Samariae, sive Jerusalem, quam saepe exspectaverat et timuerat esse venturam, et visitationem ejus, captivitatem significat, dicens: Vastatio tua venit: nunc erit vastitas eorum, id est, habitatorum, sive obsidio: Mabucha () enim magis πολιορκίαν et φρούρησιν, id est, obsidionem et custodiam, quam vastitatem in Hebraeo sonat. Nullis ergo credatis vocibus prophetarum, nec accommodetis aurem decipienti blanditiae divinorum; quia si inter cara nomina et consanguinitatis affectum rara est fides, quanto magis in his qui adulantes vobis, mentiuntur pro praeda sua, et quasi aegrotantibus, non quid utile 1218B sit, sed quid delectabile, et placens imperant! Nolite credere amico; et Achitophel quippe consurrexit adversum David (II Reg. XV) , et verus Achitophel Judas adversus Christum (Matth. XXVI) . Et, nolite confidere in duce, ut viri Sichem in Abimelech (Judith. IX) . Ipsi enim eum fecerunt regem, et ab eo oppressi sunt. Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui (Ibid., XVI) : ne patiaris quod Samson a Dalila perpessus est (II Reg. XVI) . Quia filius contumeliam facit patri; Absalon videlicet David: non solum regnum, sed et concubinas patris incesto coitu maculavit. Filia consurgit contra matrem suam: cujus rei cum 516 interim de Scripturis sanctis testimonium non reperiamus, tanta exempla sunt quotidianae vitae, ut magis lugere quod tanta sint, quam quaerere 1218C debeamus. Nurus contra socrum suam: ut uxor Esau consurrexit contra Rebeccam (Gen. XXVI) . Inimici hominis, viri domestici ejus. Hic exempla non quaero, cum plura sint, quam ut testimoniis indigeamus. Cum ergo haec ita se habeant, nolite credere, Samaria (( Al. Samariae)) et Jerusalem, pseudoprophetis. Ego autem, inquit propheta, ad Dominum aspiciam, exsultabo in Deum Salvatorem meum, sive Jesum meum, et audiet me Deus meus. Sequitur Septuaginta expositio, qui dixerunt, Vae, vae, ultiones tuae venerunt, id est, supplicia quae pro sceleribus inferenda sunt. Mihi, inquit, vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19; Deut. XXXII, 35) . Et in alio loco: Venerunt dies retributionis tuae (Osee IX, 7) . Facit enim Dominus ultionem vociferantium ad se die 1218D ac nocte atque dicentium: Usquequo, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum, de his qui habitant in terra (Apoc. VI, 10) ? Venerunt ergo ultiones, et nunc erunt fletus earum, id est, ultionum, ut plangant qui ante riserunt, et statim exeuntes de saeculo, tormenta sustineant, quae dives ille quondam purpuratus, et deliciis affluens, sustinet in inferno, ubi est fletus et stridor dentium (Luc. XVI; Matt. VIII, XIII) . Quod autem sequitur, Nunc erunt; vel in fine uniuscujusque vitae intellige, vel in consummatione rerum omnium, et in die judicii, quando generales super universos venient ultiones. Nolite ergo credere amicis, quia omnis amicus supplantatione supplantat, et qui propter aliquid est 1219A amicus, non tam amicus ejus est quem amare se simulat (ab amore quippe amicus dicitur) quam ejus rei quam diligit. Interrogatus quidam quid esset amicus, respondit: Alter ego. Quod si Pythagoraeorum nobis opponitur exemplum, qui se vades invicem tyranno dederunt, dicimus, non generaliter adversum omnes amicos et charitatis affectus, sententiam a Deo esse prolatam, nec contra omne tempus, sed de eo super quo Apostolus ait: In novissimis diebus advenient tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, fastidiosi, 517 superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, pactum non custodientes, delatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, inflati, voluptatum amatores 1219B magis quam Dei (II Tim. III, 1, 2) , et caetera. Tunc enim tradet fratrer fratrem, et pater filium, et mater filiam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 35, 36) . Sed et nunc rara fides est: cum aliud in labiis, aliud in corde versatur: venenum animi, linguae mella tegunt. Amici divitum multi, a pauperibus autem etiam qui videntur esse, discedunt. Unde dicitur: Si habes amicum, in tentatione posside eum (Eccl. VI, 7) . Legi in cujusdam Controversia: «Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur.» Scripsit Theophrastus tria de amicitia volumina, omni eam praeferens charitati, et tamen raram in rebus humanis esse contestatus est. Est et Ciceronis de amicitia liber, quem Laelium inscripsit: in quo illud quod apud nostros praecipitur: Ut sit nobis 1219C amicus, quasi vinum vetus, et in suavitate bibamus illud, pene eisdem verbis positum est. Amicitia pares aut accipit, aut facit: ubi inaequalitas est, et alterius eminentia, alterius subjectio, ibi non tam amicitia, quam adulatio est. Unde et alibi legimus: Sit amicus eadem anima. Et Lyricus pro amico precans: Serves, inquit, animae dimidium meae (Horat.). Nolite ergo credere in amicis, id est, his hominibus, qui de amicitiis sectantur lucra. Si vis vera amicitia delectari, esto amicus Dei, sicut Moyses qui loquebatur Deo, quasi amicus ad amicum (Exod. XXXIII, 11) . Esto amicus, ut Apostoli, ad quos Salvator ait: Jam non dicam vos servos: quoniam servus nescit quid velit dominus suus; sed dicam vos amicos, quoniam perseverastis mecum in omnibus tentationibus meis 1219D (Joan. XV, 15) . Delicata est amicitia, quae amicorum felicitates et divitias sequitur. Istiusmodi homines non mihi videntur amicos, sed seipsos diligere. Consideremus attentius verba Domini: Sed dicam vos, inquit, amicos. Redditque causas quare illos amicos vocet: Quia perseverastis mecum in tentatione, et non hucusque stetit: sed in omnibus, inquit, tentationibus meis. Evenit quippe interdum, ut qui nobiscum perseveravit in una tentatione, aliis victus recedat. Secundo praecipitur: Neque 518 speretis in ducibus: Maledictus enim est homo qui spem habet in homine 1220A (Jer. XVII, 5) . In homine spes vana, et vera in Deo est. Unde et Paulus loquitur: Et ex vobis ipsi consurgent viri loquentes perversa (Act. XX, 30) . Et ipse Dominus per prophetam: Duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non intelligentes: sapientes sunt, ut faciant mala: bene autem facere nescierunt (Jer. IV, 22) . Duces quidem, ait, mei vocabantur, et duces populi mei; sed quia nescierunt me, et opere vocabulum destruxerunt, propterea filii stulti sunt et non intelligentes: prudentiam ob hoc tantum habent, ut subjiciant sibi simplicem gregem, et proterant pedibus suis; bene autem facere, et regere populum nescierunt. Nolite credere in ducibus (( Al. judicibus)), non in episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. 1220B Nec hoc dico, quod istiusmodi gradibus in Ecclesia non debeatis esse subjecti: Quicumque enim maledixerit patri, aut matri, morte morietur (Levit. XX, 9) . et Apostolus docet praepositis in Ecclesia obediendum; sed quod aliud sit honorare duces, aliud spem habere in ducibus (I Pet. II) . Honoremus episcopum, presbytero deferamus, assurgamus diacono: et tamen non speremus in eis: quia hominis vana, et certa spes est in Domino (I Thess. IV) . Tertium mandatum: Ab ea quae tecum cubat, custodite, ne credas ei. Unde et Apostolus mulieres vas infirmum vocat, et eis a maritis suis exhiberi honorem jubet. Non enim creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum (Ephes. V) . Et: Uxor, inquit, ut timeat virum (I Cor. XI) . Uxoris timere est, et cum 1220C timore virum diligere: Viri tantum diligere; quia dilectio perfectorum est: Viri, ait, diligite uxores vestras et nolite amari esse ad eas (Ephes. V, 25) ; licet illae ad iracundiam provocent, et talia faciant per quae mereantur amaritudinem sustinere. Hoc enim significat παραπικραίνεσθαι: tamen vos nolite eis in amaritudine vicem reddere. Sed et Salomon in Ecclesiaste: Et hominem, inquit, unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni (Eccle. VII, 29) : forsitan suo doctus exemplo, mulieribus non credendum, per quas offenderat Deum (III Reg. XI) . Sed et Poeta sublimis (non Homerus alter, ut Lucillus (( Al. Lucilius)) de Ennio suspicatur; sed primus Homerus apud Latinos):
.. . . . . . Varium et mutabile semper
1220D Femina. . . . . . . . . . . . . . . . . .
519 Plenae sunt historiae Graecae et Latinae, quanti viri ab uxoribus suis decepti sint eorumque vita sit prodita. De Scripturis
autem et Dalilae, cujus supra fecimus mentionem, et alterius ante Dalilam testantur exempla, quae arcanum Samson septem dierum
expressit lacrymis, et amore simulato, quod latebat, invenit. Unde Samson postea loquitur:
Nisi domuissetis vitulam meam, non invenissetis propositionem meam (Jud. XIII, 19) . Hactenus praecipitur, ne amicis, ne ducibus, ne uxoribus facile credamus.
1221A Causaque redditur non satis respondens ad propositionem; ait enim:
Quia filius inhonorat patrem, filia surgit adversus matrem, nurus contra socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. Nam quid pertinet ad amicum, ad ducem, ad uxorem, si filius et filia et nurus, contra patrem ac matrem socrumque consurgant?
Videtur ergo mihi sic cum superioribus posse conjungi: Nolite credere amicis, et ducibus, et uxoribus, quae mutari possunt,
et esse pro tempore: cum filius quoque et filia obliti educationis et infantiae, adversum auctores vitae suae corporumque
consurgant, et illis faciunt contumeliam, quos vultu quoque laedere scelus est. Sed haec expositio nequaquam convenit nurui
adversus socrum consurgenti, et homini, cui inimici domestici ejus. Terentius in
1221B Hecyra:
Quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus:
quod quamquam ambiguum sit, tamen propemodum naturale est: ut nurus socrum, et socrus oderit nurum. Haec de consummatione
et fine mundi, qualis adventum Antichristi generatio praecessura sit, propheticus sermo descripserit. Nunc disputandum secundum
superiorem interpretationem, in qua de haereticis diximus: Audi, tribus, et quis ornavit civitatem? numquid ignis et domus
impii? Et rursum, de Ecclesia: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Et iterum: Vae mihi, anima:
periit reverens ((
Al. revertens)) a terra; et qui corrigat, inter homines non est. Et deinceps: Princeps postulat, et judex verba pacifica locutus
1221C est, desiderium animae suae. 520 Unde duplex maledictio sequitur:
Vae, vae, ultiones tuae venerunt: nunc erunt ploratus earum, et dicamus scriptum de haereticis:
Nolite credere in amicis, o populi simplices, et in ducibus pravis qui se amicos et principes haereseon esse promittunt: non enim vestram salutem,
sed sua quaerunt lucra, et deceptum gregem pedibus suis conterunt: et ei quae tecum dormit, cave ne quidquam credideris, quam
non possum aliam intelligere nisi carnem, ut non facile credamus carnis blanditiis, ne animi duritia virilisque constantia
illius edomita mollescat illecebris. Filius enim qui natus a Deo est, neglecto Creatore suo, blasphemat eum a quo conditus,
dicente Scriptura:
Nonne Deus unus creavit vos? nonne pater
unus omnium vestrum (Mal. II, 10) ?
1221D et anima coelestem despicit Jerusalem, matremque contemnit Ecclesiam, quam qui contempserit, morte morietur. Et nurus consurgit
adversus socrum suam: quod juxta tropologiam intellectu videtur difficile; sed qui legerit Canticum canticorum, et sponsum
animae, Dei sermonem intellexerit, credideritque Evangelio, quod secundum Hebraeos editum nuper transtulimus (in quo ex persona
Salvatoris dicitur:
Modo tulit me mater mea, sanctus Spiritus in uno capillorum meorum (Mat. X) . non dubitabit dicere, sermonem Dei ortum esse de spiritu, et animam, quae sponsa sermonis est, habere socrum
sanctum
1222A Spiritum, qui apud Hebraeos genere dicitur feminino Rua (). Haeretici ergo cum ante crediderint in Scripturis, quae a Spiritu
sancto conscriptae sunt et editae, transferunt se ad novas doctrinas, et fermentum Pharisaeorum, et mandata hominum: dumque
sermonem Dei contemnunt, socrui suae faciunt injuriam. Et ne forte dubites, Verbum et Filium Dei nasci de Spiritu sancto,
Gabrielis ad Mariam verba considera:
Spiritus sanctus, ait,
veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) . Post haec sequitur:
Inimici hominis, viri domestici ejus. Quod sic nobis juxta tropologiam exponendum videtur: Omnis viri caput, Christus est; et Christus, caput Ecclesiae (1 Cor.
II, 3) : hujus saepe
1222B inimici sunt, qui putantur in domo ejus esse, id est in Ecclesia, et a capite 521 quidem non recedunt, sed contra suum
sentiunt caput, qui absque magistro, et gratia Domini, scientiam Scripturarum suo judicio promittentes, inflati sunt, et nihil
sciunt, et languent circa quaestiones, et contentiones pugnasque verborum, qui vere consistentes in domo, inimici sunt veritatis.
Scire autem debemus, quod in Evangelio prope eadem verba sint, quae nunc legimus in Propheta, et juxta contextum illius loci
alterum habere sensum, quae utrum assumpta sint de propheta, an propria auctoritate praccepta, nosse Domini est, qui et in
Prophetis et in Evangeliis locutus est. Ait autem illic Dominus:
Veni dividere virum adversus patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum
1222C
adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus (Matth. X, 35, 36) . His itaque edissertis (si tamen potuimus sensum attingere Scripturarum), sanctus refrigeratam intelligens
charitatem, et homines in consummatione mundi non esse amatores Dei, sed amatores sui, aliis credentibus amicis et ducibus
et uxoribus, filioque et filia et nuru adversus patrem et matrem et socrum consurgentibus, etinimicis hominis domesticis ejus,
ipse credit in Domino, et omnis contemplatio ejus est in Deo suo: et quamquam tribulationibus et pressuris mundi prematur;
tamen praeter eum qui dicit:
Nolite timere, ego vici mundum (Joan. XVI, 36) , in nullo fiduciam habens, exspectat Deum Salvatorem suum, et credens in eo, oculosque suos ad eum semper
dirigens, sperat se exaudiendum,
1222D quoties eum in vocaverit.