First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
ZEJ _hLÌ 4 JL k idJ ZB _ b ò - A .
182 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
<5RD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC. 3Ì8
184 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
condannato dalla Chiesa come opposto alla divina rivelazione.
L I T I ÂE 213 Ecclesiae calamitatibus eadem po-
EX S. G I N D U L G E N T I A R U M 255
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 273
274 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 275
276 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 277
278 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
•ç06 E X S . C . INQUISITIONIS
mentum erat notorie publicum, et necessario nova celebra- tio coram parocho requirebatur.
E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M 47&
4 2 S P O L E T A N A SEU R E A T I N A
f>i8 BK ACTIS CONSISTORIALIBUS
6 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
622 EX. ACTIS CONSISTORIALIBUS
626 EX A C T I S COiNSISTORÏALIBUS
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 629/
440 P A N O R M I T A N A
quod cassetur matrimonium ; quia homo sexagenarius neque sperare potest, neque cupit restaurare individuam vitae con- suetudinem cum muliere, quae post quindecim cohabita- tionis dies ipsum deseruit triginta ab hinc annis, et ex alio viro decem liberos, praeter complures abortus habuit.
Versa vice, si coactio, vis, metus, matrimonii invali- ditas sunt ficta, Isidorus, eiusque affines ac consanguinei interesse haud possunt, quin ingratum munus suscipiant patefaciendi adversa commenta. Inde Isidorum manerent ira, odia, inimicitia, insectationes a Rosalia ab eius amasio atque ab omnibus, qui huiusmodi controversiam fovent.
Animadvertit praeterea quod in absentia Isidori eiusque propinquorum, defensor matrimonii atque iudex, adhibendo magnam diligentiam ac utendo subtilibus interrogationibus super obiecti metus indiciis et super antecedentibus, concomi- tantibus ac subsequentibus matrimonii celebrationem facili negotio potuissent capere in sermone testes falsa narrantes. Sed nihil huiusmodi vel per iudicem, vel per sacramenti vindicent actum fuisse ex tabulis processualibus apparere. Quandoquidem cancellarius ne unam quidem ex interroga- tionibus sive coniugibus, sive testibus, propositis, per exten- sum refert. Imo dicta testium ita exscribit, uti ipsi potius quam reponere rogati, orationem antea paratam habere vi- deantur. Hoc modo facile est testes conspirare et referre facta a veritate alienissima, quin mendacium detegatur.
Tandem perpendit gravissimum esse factum a Rosalia enarratum, quod scilicet cappellano curato interroganti, num Isidorum in maritum accipere vellet, mater pro filia affirmative responderit. Et petit, ut Rosalia edisserat cau- sam, ob quam per quatuor supra viginti annos cunctata est accusationem matrimonii : adeo ut illud oppugnaverit solummodo postquam sacerdos de Franciscis, testis omni exceptione maior, vita functus est.
In hoc aliisque huiusmodi indiciis diligenter insistere debuisse matrimonii vindicem, sed acta processus adeo osci- t anter expleta fuisse, ut iudex et matrimonii defensor, non