First reprinting, 1968, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
ZEJ _hLÌ 4 JL k idJ ZB _ b ò - A .
182 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
<5RD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC. 3Ì8
184 ORD. EXCALCEATORUM S. AUGUSTINI ETC.
condannato dalla Chiesa come opposto alla divina rivelazione.
L I T I ÂE 213 Ecclesiae calamitatibus eadem po-
EX S. G I N D U L G E N T I A R U M 255
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 273
274 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 275
276 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI 277
278 IANUEN. SEU ORDINIS S. BENEDICTI
•ç06 E X S . C . INQUISITIONIS
mentum erat notorie publicum, et necessario nova celebra- tio coram parocho requirebatur.
E X S . C . I N D U L G E N T I A R U M 47&
4 2 S P O L E T A N A SEU R E A T I N A
f>i8 BK ACTIS CONSISTORIALIBUS
6 1 8 EX ACTIS CONSISTORIALIBUS
622 EX. ACTIS CONSISTORIALIBUS
626 EX A C T I S COiNSISTORÏALIBUS
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS 629/
280 SPOLETANA SEU REATINA
Disceptatio Synoptica.
QUAE PAROCHO ORATORI FAVENT. Consultor, cui votum hac super quaestione demandatum fuit, duo dubia propo- nenda esse censuit: an scilicet parocho Villae Bigioni votum in administratione piorum legatorum competat. An parocho S. Aegidii loci Valle Leonina duplex votum asservandum sit.
Et ad primum dubium gradum faciens, perpendit prae- primis ex facti specie manifestum erumpere, testatorem sua institutione nullum respectum habuisse ad proportiones, quae spoletanam inter et reatinam Dioecesim intercedere deberent: sed voluisse tantummodo ut iudicium circa con- currentium qualitates ad locorum parochos pertineret, ex eo quod, cum ipsi proprios parochianos apprime cognoscant, ad huiusmodi iudicium de eorum qualitatibus rite ferendum, prae ceteris idonei sunt.
Perpendit insuper in hac quaestione dirimenda, testatoris mentem prae oculis habendam esse, quae in privatis funda- tionibus vim legis habet, quoties turpia non praecipiat: eam- que, si expressa non fuerit, ab aliis sententiis ab ipso ex- pressis colligi oportere : quilibet enim cohaerentia inter se disponere praesumendus est. Iamvero in compertis esse, testatorem in praesenti casu habitantibus terrae Leonessa benefacere, et concurrentium idoneitatem a propriis parochis iudicari voluisse. Septem vero parochos obiter tantum in casu vocatos a testatore fuisse, quia reapse septem tunc tem- poris aderant, qui curam actualem gerebant, sed ipsius te- statoris mentem fuisse, ut quaelibet habitantium portio a proprio parocho repraesentaretur. Hinc, sive crescat, sive de- crescat parochorum numerus, ipsorum collegium iis omnibus constare debere, qui in praesentiarum sunt, et quemlibet unum votum tantum habere, quia tali modo pii fundatoris intentioni apprime satisfit.
Hisce praehabitis, cum ex facto constet quod villa Bi- gioni propriam personalitatem modo adepta sit, quodque ius