Hilarius, Episcopus Pictaviensis,

 1. (1. ) Hymnus Primus

 (2. ) Hymnus Secundus

 3. (3. ) Hymnus Tertius

3. (3. ) Hymnus Tertius

(in fine mutilus).

1. Adae carnis gloriam et caduci corporis

In caelesti rursum Adam concinamus proelia,

Per quae primum Satanas est Adam victus in novo.

2. Hostis fallax saeculorum et dirae mortis artifex Iam consiliis toto in orbe viperinis consitis Nil ad salutem praestare spem humanam existimat.

3. Gaudet aris, gaudet templis, gaudet sanie victimae, Gaudet falsis, gaudet stupris, gaudet belli sanguine, Gaudet caeli conditorem ignorari gentibus.

4. Inter tanta dum exsultat nostrae cladis funera, Deo audit in excelsis nuntiari gloriam Et in terra pacem hominum voluntatis optimae.

5. Terret coetus angelorum laetus ista praedicans, Terret Christum terris natum nuntians pastoribus, Magnum populis hinc futurum desperatis gaudium.

6. Errat partes in diversas tantis rebus anxius, Quaerit audax et, quis hic sit, tali dignus nuntio, Nihil ultra, quam commune est, terris ortum contuens.

7. Cernit tamen (his), quod Johannes in desertis praedicet Aquis mersans in Jordanis cunctis paenitentiam, Quam sequatur confessorum criminum remissio.

8. Inter turbas, quae frequenter mergebantur, accipit Vocem e caelo praedicantem: meus est hic filius, Hunc audite, hic dilectus, in quo mihi complacet. "

9. Cernit hominem, cernit corpus quod Adae perlexerat, Nihil ultra vox honoris afferebat desuper, Scit terrenam subiacere mortis legi originem.

10. Ad temptandum multas artes priscae fraudis commovet, Quaerit audax, tempus quid sit.......