Ratpertus, monachus Sangallensis d. nach 884.

 179. (1. ) Versus Ratperti ad Processionem diebus dominicis.

 180. (2. ) Item eiusdem ad Eucharistiam sumendam.

 181. (3. ) Item Ratperti ad Reginam suscipiendam.

 182. (4. ) Versus Ratperti de Festivitate Sancti Galli.

 183. (5. ) Ad Descensum Fontis.

181. (3. ) Item Ratperti ad Reginam suscipiendam.

Aurea lux terrae, dominatrix inclita, salve,

Quae domibus nostris nunc benedicta venis. Larga maneto tuis semper, clarissima, servis

Qui tibi mente canunt carmen et ore ferunt. 5 Plus hodie solito radiat sol clarus in alto,

Cumque, serena, venis, nubila cuncta teris. Floribus arva nitent, quia te nos visere cernent,

Fetibus atque solum germinat omne bonum. Gloria magnificae rutilas celsissima Romae 10 Atque Italos radiis comis amoena tuis. At tibi se famulam praebet Germania fidam

Saepius et facie te cupit aspicere. Caesaris ipsa decus populorum corrigis actus

Pluribus et validis imperitans populis. 15 Nunc sine fine vale miserans et nostra tuere,

Sit tibi magna salus, laus honor atque decus.