Thomas Aquinas, Ordinis Praedicatorum, d. 1274.

 385. (1. ) In Festivitate Corporis Christi.

 386. (2. ) In Festivitate Corporis Christi.

 387. (3. ) In Festivitate Corporis Christi.

 388. (4. ) In Festivitate Corporis Christi.

 389. (5. ) Oratio in praesentia Corporis Christi.

387. (3. ) In Festivitate Corporis Christi.

Ad Nocturnum.

1. Sacris sollemniis iuncta sint gaudia, Et ex praecordiis sonent praeconia, Recedant vetera, nova sint omnia, Corda, voces et, opera.

2. Noctis recolitur cena novissima,

Qua Christus creditur agnum et azima Dedisse fratribus iuxta legitima Priscis indulta patribus.

3. Post agnum typicum expletis epulis Corpus dominicum datur discipulis Sic totum omnibus, quod totum singulis Eius fatemur manibus.

4. Dedit fragilibus corporis ferculum, Dedit et tristibus sanguinis poculum, Dicens: accipite, quod trado, vasculum, Omnes ex eo bibite.

5. Sic sacrificium istud instituit, Cuius officium committi voluit Solis presbyteris, quibus sic congruit, Ut sumant et dent ceteris.

6. Panis angelicus fit panis hominum, Dat panis caelicus figuris terminum; 0 res mirabilis ! Manducat Dominum Servus pauper et humilis.

7. Te, trina deitas unaque, poscimus, Sic tu nos visita, sicut te colimus, Per tuas semitas duc nos, quo tendimus, Ad lucem, quam inhabitas.