Thomas Aquinas, Ordinis Praedicatorum, d. 1274.

 385. (1. ) In Festivitate Corporis Christi.

 386. (2. ) In Festivitate Corporis Christi.

 387. (3. ) In Festivitate Corporis Christi.

 388. (4. ) In Festivitate Corporis Christi.

 389. (5. ) Oratio in praesentia Corporis Christi.

389. (5. ) Oratio in praesentia Corporis Christi.

1. Adoro te devote, latens deitas, Quae sub his figuris vere latitas; Tibi se cor meum totum subicit, Quia te contemplans totum deficit.

2. Visus, gustus, tactus in te fallitur, Sed auditu solo tute creditur; Credo, quidquid dixit Dei filius, Verbo veritatis nihil verius.

3. In cruce latebat sola deitas,

Sed hic latet simul et humanitas, Ambo tamen credens atque confitens Peto, quod petivit latro paenitens.

4. Plagas sicut Thomas non intueor, Deum tamen meum te confiteor; Fac me tibi semper magis credere, In te spem habere, te diligere.

5. 0 memoriale mortis Domini,

Panis vivus vitam praestans homini, Praesta meae menti de te vivere Et te illi semper dulce sapere.

6. Pie pelicane, Iesu Domine,

Me immundum munda tuo sanguine, Cuius una stilla salvum facere Totum mundum posset omni scelere.

7. Iesu, quem velatum nunc aspicio, Quando fiet illud, quod tam sitio, Ut te revelata cernens facie Visu sim beatus tuae gloriae.