RESP. AD LECT. BISUNTINUM

 Prooemium

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

Quaestio 3

Tertia an haberet figuram crucifixi.

Ad

His simul respondeo, quod chrysostomus (auctor operis imperfecti) quaedam similia narrat super Matth., non quasi asserendo, sed potius quasi ab aliis dictum recitando. Et quia pro certo non habetur, non reputo hoc esse praedicandum; praesertim quia non videtur probabile quod sacri doctores, ut Augustinus, leo Papa, Gregorius et alii in suis sermonibus tacuissent, si aliquod robur auctoritatis haberet.

Non enim decet praedicatorem veritatis ad fabulas ignotas divertere. Si autem ab aliquo sit praedicatum, non arbitror esse necessarium quod revocetur, nisi forte ex hoc populo scandalum sit exortum; et tunc non deberet ut erroneum reprobari, sed ut incertum exponi.