RESP. AD LECT. BISUNTINUM

 Prooemium

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

Quaestio 5

Argumentum

Quinta quaestio est, an ex quo simeon dixit beatae virgini, tuam ipsius animam pertransibit gladius, quolibet die naturali usque ad resurrectionem christi septies illud recoleret pia virgo cum dolore vehementi.

Ad

Ad hoc etiam respondeo, quod istud eadem facilitate contemnitur qua dicitur, cum nullius auctoritatis robore fulciatur.

Nec aestimo huiusmodi frivola esse praedicanda, ubi tanta suppetit copia praedicandi ea quae sunt certissimae veritatis.

Neque tamen oportet quod revocetur, si praedicatum fuerit, nisi ex hoc scandalum fuisset exortum.