RESP. AD LECT. BISUNTINUM

 Prooemium

 Quaestio 1

 Quaestio 2

 Quaestio 3

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Quaestio 6

Quaestio 4

Argumentum

Quarta quaestio, an parvulae manus pueri iesu nati creaverint stellas.

Ad

Ad quod respondeo, quod locutio haec non est propria. Nam parvulae manus sunt manus humanitatis, quarum non est creare. Sed quia unus et idem christus est in divina et humana natura perfectus, potest huiusmodi locutio sane exponi, ut dicatur: manus parvulae istius pueri creaverunt stellas; idest, iste puer habens manus parvulas, creavit stellas. Tali enim modo loquendi ad quandam unionis expressionem aliquando doctores utuntur, sicut in quibusdam cantatur ecclesiis: manus quae nos plasmaverunt, clavis confixae sunt. Non tamen haec sunt extendenda, vel praedicanda populo. Sed tamen si praedicatum sit, non arbitror revocandum; nisi super hoc error aut scandalum oriatur, in quo casu oporteret sanae locutionis sensum exponi.

Non sunt autem in talibus, quantum fieri potest, simplicium animi sollicitandi.