ANONYMI TRACTATUS AD NOVATIANUM HAERETICUM: QUOD LAPSIS SPES VENIAE NON EST DENEGANDA.

 1205D I. COGITANTI mihi et intolerabiliter animo aestuanti, quidnam agere deberem de miserandis fratribus qui 1206D vulnerati non propria voluntate, s

 II. Quid igitur vanis rebus extolleris? damna potius quam lucra consequeris. Quid te ex quo pauperior factus es, divitem credis? Audi in Apocalypsi Do

 III. Et ego quidem, fratres dilectissimi, non temere ista cogitans, nec humana sapientia conspirans, sed ut coelestis Domini dignatione necessarie et

 IV. Sumamus jam nunc et secundam personam columbae ex arca emissae diluvii scilicet tempore, quando omnes abyssi proruperunt, quando cataractae coeli

 V. Illa arca figuram Ecclesiae, sicut superius diximus, portabat, quae verberabatur hinc atque inde aquis insurgentibus tantum. Cataclysmus ergo ille

 VI. Quod autem requiem pedibus columba illa, sicut superius diximus, invenire non poterat, hoc significabat vestigia negantium, hoc est, sacrificatoru

 VII. Ecce, quam gloriosos, quam Domino charos, schismatici isti ligna, foenum, stipulam appellare non 1210D Qui me negaverit coram hominibus, negabo e

 VIII. Respondebimus eis ad istam pronuntiationem Domini, quam male intelligant et male sibi interpretentur. Quod enim ait: Qui me negaverit coram homi

 IX. Quaenam est tua, Novatiane, dementia, ut illa quae ad exitium salutis pertineant, tantum legas: et quae ad misericordiam, praetereas? clamante Scr

 X. Adeo quia multae miserationis est Dominus, audivimus: audiamus quid per David contestatur Spiritus sanctus: Si dereliquerint filii ejus legem meam,

 XI. Denique hoc in Evangelio comprobatur, ubi (Luc. VII) illa mulier peccatrix describitur, quae venit 1212D ad domum cujusdam Pharisaei, ubi erat Dom

 XII. Erubesce jam nunc, si fieri potest, Novatiane: desine argumentis tuis impiis incautos decipere: desine unius capituli praescriptione terrere. Leg

 1214A XIII. Oro, non legisti: Nolite gloriari, et nolite loqui excelsa, et ne exeat magniloquentia ex ore vestro quoniam erigit a terra pauperem, a s

 XIV. O te impium scelestumque, haeretice Novatiane, qui post tot et tanta in Ecclesia, a quibusdam retro voluntarie commissa crimina, quae et tu ipse

 XV. Quis ista loquitur? Utique ille qui relictis nonaginta novem ovibus, quaesivit illam quae de suo erraverat grege, sicut David dicit: Erravi velut

 XVI. Excitemus itaque nos quantum possumus, fratres dilectissimi, et abrupto inertiae et securitatis somno, ad observanda Domini praecepta vigilemus.

 XVII. His similia et Daniel: Vidi, inquit, thronum positum, et Vetustus dierum sedebat super eum, et vestitus ejus erat tamquam nix, et capilli capiti

 XVIII. Demus igitur totis viribus fidei nostrae Deo laudem, demus plenam confessionem: quandoquidem super poenitentia nostra gaudeant virtutes coeloru

8. We will answer them as to that utterance of the Lord, which they ill understand, and ill explain to themselves. For that He says, “Whosoever shall deny me before men, him will I also deny before my Father which is in heaven,” its meaning is assuredly with respect to future time—to the time at which the Lord shall begin to judge the secrets of men—to the time at which we must all stand before the judgment-seat of Christ—to the time at which many shall begin to say, “Lord, Lord, have we not prophesied in Thy name, and in Thy name cast out devils, and in Thy name done many wonderful works?”24    Matt. vii. 22, 23. And yet they shall hear the voice of the Lord saying, “Depart from me, all ye that have worked iniquity: I know you not.”25    Matt. vii. 22, 23. Then shall it be fulfilled that He says, “I also will deny them.” But whom will the Lord Christ chiefly deny, if not all of you heretics, and schismatics, and strangers to His name?  For ye who were some time Christians, but now are Novatians, no longer Christians, have changed your first faith by a subsequent perfidy in the calling of your name. I should wish you to reply to your own proposition. Read and teach: whom of those who had failed or denied Him, while He was still with them, did our Lord deny?  Yet also to the others of the disciples who had remained with Him He saith, “Will ye also go away?”26    John vi. 67. Even Peter, whom He had previously foretold as about to deny Him, when he had denied Him, He did not deny, but sustained; and He Himself soothed him when subsequently bitterly bewailing his denial.

VIII. Respondebimus eis ad istam pronuntiationem Domini, quam male intelligant et male sibi interpretentur. Quod enim ait: Qui me negaverit coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo, qui in coelis est, utique futuri temporis significatio est; quo tempore incipiet Dominus secreta hominum judicare; quo tempore tribunali Christi omnes nos oportet adstare (II Cor. V, 10); quo tempore multi incipient 1211B dicere: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus (Matth. VII, 22, 23)? et tamen audient vocem Domini dicentis: Discedite a me omnes qui operati estis iniquitatem: non novi vos (Joan. VI, 68). Ibi adimplebitur quod ait: Negabo ego et illos. Quos autem maxime negabit Dominus Christus, nisi vos omnes haereticos, et schismaticos, et nominis sui alienos? Qui enim aliquando Christiani, nunc Novatiani, jam non Christiani, primam fidem vestram perfidia posteriore per nominis appellationem mutastis; velim propositioni vestrae respondeatis. Legite et docete, quem Dominus de his qui se dereliquerant vel negaverant, cum adhuc ipse esset, negavit. 1211C Atqui et caeteris qui secum remanserant de discipulis ait: Numquid et vos vultis abire (Joan. VI, 68)? Petrum etiam quem negaturum ante praedixerat, cum negasset, ipse non negavit, sed sustinuit; et amare illam suam negationem flentem ipse postmodum lenit.