De Baptismate [in ancient mss.]

 [English Introduction]

 ANONYMI LIBER DE REBAPTISMATE. NON DEBERE DENUO BAPTIZARI QUI SEMEL IN NOMINE DOMINI JESU CHRISTI SINT TINCTI.

 1183C I. Animadverto quaesitum apud fratres quid potius observari oportet in personam eorum qui in haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Chris

 II. Igitur aggredientibus tractatum salutaris et novi, hoc est spiritalis et evangelici Baptismatis, in primis occurrit notissima omnibus praedicatio

 III. Ad quae forte tu, qui novum quid inducis, continuo impatienter respondeas, ut soles, dixisse in Evangelio Dominum: Nisi quis denuo natus fuerit e

 IV. Cum ita invenitur, quid tibi, frater, videtur? Si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tam

 1189A V. Quod si ita est, et potest aliquid horum eveniens salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum et no

 VI. Quod etiam e contrario latere tractatus hujus sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos jampridem baptizatos postremo die Pente

 VII. Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete Gentes, tinguite eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. (M

 VIII. Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos:

 IX. Quibus rebus et hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur ut quemadmodum Judaei de Christo 1193A sen

 X. Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque 1194C ab episcopis pessimae conversationis baptizantur: qui tamen tandem, cum Deus voluerit, in sce

 XI. Quid autem statues in personam ejus verbum audientis qui forte apprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari aqua permitt

 XII. Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si ri

 XIII. Quodcumque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quis nostrum judicari necesse habebit, abolitis et obliteratis 1197D

 XIV. Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo intervallo temporis corrigi potest, si quis supervixerit et fidem correxerit,

 XV. Et quoniam videmur omne Baptisma spiritale trifariam divisisse, veniamus etiam ad probationem 1199D narrationis propositae, ne videamur proprio 12

 XVI. Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus propter haereticos debemus attingere: quia perquam necessari

 XVII. Item si hujusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis utrum habeat Baptisma necne 1202B et tamen oportebit te huic quoque poenitentiam

 XVIII. Et hominibus quidem Spiritus perseverat hodie invisibilis, sicut Dominus dicit: Spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat vel quo vadat (

 XIX. Puto nos plene exsecutos praedicationem Baptistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo aqua in poeni

8. But these things thou wilt, as thou art wont, contradict, by objecting to us, that when they baptized, the disciples were baptized perfectly, and rightly, and not as these heretics; and this thou must needs assume from their condition, and His who baptized them. And therefore we reply to this proposition of thine, not as accusers of the Lord’s disciples, but as we are constrained, because it is necessary that we should investigate by reasons where and when, and in what measure, salvation has been bestowed on each of us. For that our Lord was born, and that He was the Christ, appeared by many reasons to be believed, not unjustly, by His disciples, because He had been born of the tribe of Judah, of the family of David, and in the city of Bethlehem; and because He had been announced to the shepherds by the angels at the same moment that there was born to them a Saviour; because His star being seen in the east, He had been most anxiously sought for and adored by the Magi, and honoured with illustrious presents and distinguished offerings; because while still a youth, sitting in the temple with the doctors of the law, He wisely, and with the admiration of all, had disputed; because when He was baptized He had been glorified, as had happened to none others, by the descent of the Holy Spirit from the opened heavens, and by its abode upon Him; and moreover by the testimony of His Father, and also of John the Baptist; because, beyond the inferior capacity of man, He understood the hearts and thoughts of all men; because He cured and healed weaknesses, and vices, and diseases, with very great power; because He bestowed remissions of sins, with manifest attestation; because He expelled demons at His bidding; because He purified lepers with a word; because, by converting water into wine, He enlarged the nuptial festivity with marvellous joyfulness; because He restored or granted sight to the blind; because He maintained the doctrine of the Father with all confidence; because in a desert place He satisfied five thousand men with five loaves; because the remains and the fragments filled more than twelve baskets; because He everywhere raised up the dead, according to His mercy; because He commanded the winds and the sea to be still; because He walked with His feet upon the sea; because He absolutely performed all miracles.

VIII. Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos: quod ex persona ipsorum et ejus qui baptizavit 1192B illos, sumas necesse est. Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur; quia necesse est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita, rationibus investigemus. Namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis ejus non immerito credi videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus; et quod pastoribus ab Angelis, quoniam Salvator illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus; quod in oriente visa ejus stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus, et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus; quod puer admodum in templo 1192C sedens cum legis doctoribus, prudenter et cum admiratione omnium disputasset; quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, coelis apertis descensione Spiritus sancti et super eum mansione, testimonio etiam Patris sui itemque Joannis Baptistae fuisset clarificatus; quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes universorum intelligeret, quod languores et vitia et valetudines cum potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum evidenti probatione praestaret, quod daemonia jussu expelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo convivium nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis visionem restitueret aut indulgeret, quod doctrinam Patris cum omni fiducia assereret, quod 1192D in loco deserto de quinque panibus quinque millia hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plusquam duodecim cophinos impleret, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod ventis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod virtutes omnes omnino perficeret.