De Baptismate [in ancient mss.]

 [English Introduction]

 ANONYMI LIBER DE REBAPTISMATE. NON DEBERE DENUO BAPTIZARI QUI SEMEL IN NOMINE DOMINI JESU CHRISTI SINT TINCTI.

 1183C I. Animadverto quaesitum apud fratres quid potius observari oportet in personam eorum qui in haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Chris

 II. Igitur aggredientibus tractatum salutaris et novi, hoc est spiritalis et evangelici Baptismatis, in primis occurrit notissima omnibus praedicatio

 III. Ad quae forte tu, qui novum quid inducis, continuo impatienter respondeas, ut soles, dixisse in Evangelio Dominum: Nisi quis denuo natus fuerit e

 IV. Cum ita invenitur, quid tibi, frater, videtur? Si quis non ab episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur, priusquam tam

 1189A V. Quod si ita est, et potest aliquid horum eveniens salutem homini credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum et no

 VI. Quod etiam e contrario latere tractatus hujus sunt consecuti ipsi illi discipuli Domini nostri, super quos jampridem baptizatos postremo die Pente

 VII. Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus: Ite, docete Gentes, tinguite eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. (M

 VIII. Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse baptizatos:

 IX. Quibus rebus et hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus pertinentibus consequens esse videbatur ut quemadmodum Judaei de Christo 1193A sen

 X. Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque 1194C ab episcopis pessimae conversationis baptizantur: qui tamen tandem, cum Deus voluerit, in sce

 XI. Quid autem statues in personam ejus verbum audientis qui forte apprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari aqua permitt

 XII. Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari potest, si ri

 XIII. Quodcumque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum fuerit, in illo quis nostrum judicari necesse habebit, abolitis et obliteratis 1197D

 XIV. Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo intervallo temporis corrigi potest, si quis supervixerit et fidem correxerit,

 XV. Et quoniam videmur omne Baptisma spiritale trifariam divisisse, veniamus etiam ad probationem 1199D narrationis propositae, ne videamur proprio 12

 XVI. Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus propter haereticos debemus attingere: quia perquam necessari

 XVII. Item si hujusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis utrum habeat Baptisma necne 1202B et tamen oportebit te huic quoque poenitentiam

 XVIII. Et hominibus quidem Spiritus perseverat hodie invisibilis, sicut Dominus dicit: Spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat vel quo vadat (

 XIX. Puto nos plene exsecutos praedicationem Baptistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo aqua in poeni

16. But since the first part of this argument seems to be unfolded, we ought to touch on its subsequent part, on account of the heretics; because it is very necessary not to pass over that discussion which once falls into our hands, lest perchance some heretic should dare, of his subtlety, to assail those of our brethren who are more simple. For because John said that we must be baptized in the Holy Ghost and in fire, from the fact that he went on to say and fire, some desperate men have dared to such an extent to carry their depravity, and therefore very crafty men seek how they can thus corrupt and violate, and even neutralize the baptism of holiness. Who derive the origin of their notion from Simon Magus, practising it with manifold perversity through various errors; to whom Simon Peter, in the Acts of the Apostles, said, “Thy money perish with thee, because thou hast thought that the grace of God could be possessed by money; thou hast neither part nor lot in this work; for thy heart is not right with God.”55    Acts viii. 20, 21. And such men as these do all these things in the desire to deceive those who are more simple or more inquisitive. And some of them try to argue that they only administer a sound and perfect, not as we, a mutilated and curtailed baptism, which they are in such wise said to designate, that immediately they have descended into the water, fire at once appears upon the water. Which if it can be effected by any trick, as several tricks of this kind are affirmed to be—of Anaxilaus—whether it is anything natural, by means of which this may happen, or whether they think that they behold this, or whether the work and magical poison of some malignant being can force fire from the water; still they declare such a deceit and artifice to be a perfect baptism, which if faithful men have been forced to receive, there will assuredly be no doubt but that they have lost that which they had. Just as, if a soldier after taking an oath should desert his camp, and in the very different camp of the enemy should wish to take an oath of a far other kind, it is plain that in this way he is discharged from his old oath.

XVI. Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata, etiam sequentem ejus propter haereticos debemus attingere: quia perquam necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire; ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus, aliquis haereticorum versutia sua 1201C audeat attentare. Nam quia Joannes dixit nos baptizandos esse in Spiritu sancto et igni (Matth. III, 11; Luc. III, 16), eo quod addiderit dicens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque pravitatem suam porrigere, et propterea homines versutissimi quaerunt quomodo sanctitatis Baptisma ita corrumpant ac violent ut etiam evacuent; qui originem jam exinde trahunt a Simone mago multiformi perversitate per varios errores eam exercentes. Cui Simoni Petrus in Actis Apostolorum dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. Non est tibi portio neque fors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo (Act. VIII, 20, 21). Et agunt isti haec omnia, dum fallere cupiunt eos qui sunt simpliciores aut curiosiores: et tentant nonnulli illorum 1201D tractare se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et decurtatum Baptisma tradere, quod taliter dicuntur assignare, ut quam mox in aquam descenderunt, statim super aquam 1202A ignis appareat. Quod si aliquo lusu perpetrari potest, sicut affirmantur plerique hujusmodi lusus Anaxilai esse, sive naturale quid est, quo pacto possit hoc contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus et magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam et stropham praedicant perfectum Baptisma esse; quod fideles homines si coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant amisisse; perinde ac si quis sacramento miles dicto, desertis suis castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit dicere, hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse.