Epistolae

 EPISTOLA I.

 EPISTOLA II.

 EPISTOLA III.

 EPISTOLA IV.

 EPISTOLA V.

 EPISTOLA VI.

 EPISTOLA VII.

 EPISTOLA VIII.

 EPISTOLA IX.

 EPISTOLA X.

 EPISTOLA XI.

 EPISTOLA XII.

 EPISTOLA XIII.

 EPISTOLA XIV.

 EPISTOLA XV.

 EPISTOLA XVI.

 EPISTOLA XVII.

EPISTOLA I.

Ad universos Christi fideles.

Diligamus Deum et puro corde puraque mente adoremus.

Universis Christianis, religiosis, clericis, laicis, masculis et foeminis, omnibus, qui habitant in universo mundo.

o quam benedicti sunt et beati, qui Deum diligunt et faciunt, sicut Dominus dicit in Evangelio: "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et proximum sicut te ipsum. " Diligamus ergo Deum et adoremus eum puro corde et pura mente, quia super omnia hoc quaerens dixit: "Veri adoratores adorabunt Deum Patrem in spiritu et veritate. " Omnes, qui adorant eum, in spiritu veritatis oportet adorare: et bene valete in Domino.