Epistolae

 EPISTOLA I.

 EPISTOLA II.

 EPISTOLA III.

 EPISTOLA IV.

 EPISTOLA V.

 EPISTOLA VI.

 EPISTOLA VII.

 EPISTOLA VIII.

 EPISTOLA IX.

 EPISTOLA X.

 EPISTOLA XI.

 EPISTOLA XII.

 EPISTOLA XIII.

 EPISTOLA XIV.

 EPISTOLA XV.

 EPISTOLA XVI.

 EPISTOLA XVII.

EPISTOLA XV.

Ad populorum rectores.

Qui praesunt in populis et omnes, ad quos haec epistola pervenerit, hortatur, ut abjecta hujus vitae sollicitudine ad coenam Domini accedant et homines ipsis subditos ad Dei laudes invitent.

Universis potestatibus et consulibus, judicibus atque rectoribus ubique terrarum atque omnibus aliis, ad quos istae literae pervenerint, fr. Franciscus, vester in Domino servus parvulus ac despectus, salutem et pacem omnibus vobis optans.

Considerate et videte, quoniam dies mortis appropinquat. Rogo ergo vos cum reverentia, sicut possum, ne propter curas et sollicitudines huius saeculi, quas habetis, Dominum oblivioni tradatis et a mandatis eius declinetis, quia omnes illi, qui eum oblivioni tradunt et a mandatis eius declinant, maledicti sunt et ab eo oblivioni tradentur, et cum venerit dies mortis. omnia, quae putabant habere auferentur ab eis, et quanto sapientiores et potentiores fuerint in hoc saeeulo, tanto maiora tormenta sustinebunt in inferno. Unde firmiter consulo vobis dominis meis, ut omni cura et sollicitudine posthabitis sanctissimum corpus et sanctissimum sanguinem Domini nostri Jesu Christi in eius sancta commemoratione benigne recipiatis. Et tantum honorem in populo vobis commisso Domino conferatis, ut quolibet sero annuncietur per nuntium vel per aliud signum, quod omnipotenti Domino Deo ab universo populo laudes et gratiae referantur. Et si hoc non feceritis, sciatis vos coram Domino Deo vestro Jesu Christo in die judicii reddere rationem. Hoc scriptum qui apud se retinuerint et observaverint illud, a Domino Deo se noverint benedictos.