Epistolae

 EPISTOLA I.

 EPISTOLA II.

 EPISTOLA III.

 EPISTOLA IV.

 EPISTOLA V.

 EPISTOLA VI.

 EPISTOLA VII.

 EPISTOLA VIII.

 EPISTOLA IX.

 EPISTOLA X.

 EPISTOLA XI.

 EPISTOLA XII.

 EPISTOLA XIII.

 EPISTOLA XIV.

 EPISTOLA XV.

 EPISTOLA XVI.

 EPISTOLA XVII.

EPISTOLA XVI.

Ad fratrem Leonem.

Promittit Leoni, consiliarium ei se fore et consolatorem.

Frater Leo, fr. Franciscus tuus salutem et pacem.

Ila dico tibi, fili mi, sicut mater, quia omnia verba, quae diximus in via, breviter in hoc verbo dispono et consilio. Et si postea oportet propter consilium venire ad me, ita consilio tibi. In quocunque modo videtur tibi placere Domino Deo et sequi vestigia et paupertatem suam, faciatis cum benedictione Domini Dei et mea obedientia. Et si tibi est necessarium propter animam tuam aut aliam consolationem tuam, et vis. Leo mi. venire ad me, veni. Vale in Christo.