Epistolae

 EPISTOLA I.

 EPISTOLA II.

 EPISTOLA III.

 EPISTOLA IV.

 EPISTOLA V.

 EPISTOLA VI.

 EPISTOLA VII.

 EPISTOLA VIII.

 EPISTOLA IX.

 EPISTOLA X.

 EPISTOLA XI.

 EPISTOLA XII.

 EPISTOLA XIII.

 EPISTOLA XIV.

 EPISTOLA XV.

 EPISTOLA XVI.

 EPISTOLA XVII.

EPISTOLA X.

Ad capitulum generale II.

Fratres suae vocationis admonet; ut in ea perseverent, adhortatur et regulae observantiam, divinum cultum et officium omnibus commendat.

Reverendis et multum diligendis fratribus universis fr. Franciscus in Christo salutem.

Nomen Dei audientes adorate eum cum timore et reverentia proni in terra. Ideo misit vos Deus in mundum universum, ut verbo et opere detis testimonium voci eius et faciatis omnes scire, quod non est alius praeter ipsum. In disciplina et sancta obedientia perseverate, et quae promisistis ei bono proposito, adimplete per omnia. Oro, sicut possum, generalem ministrum, ut faciat regulam ab omnibus inviolabiliter observari. ( Et clerici dicant divinum officium cum devotione coram Deo non attendentes melodiam vocis, sed consonantiam mentis. Et bene valete in Domino.