CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 1

In quo manifestatur intentio operis.

Christianae religionis propositum in hoc praecipue videtur consistere, ut a terrenis homines revocet et spiritualibus faciat esse intentos. Hinc est quod auctor fidei et consummator iesus, in hunc mundum veniens, saecularium rerum contemptum et facto et verbo suis fidelibus demonstravit.

Facto siquidem: quia, sicut dicit Augustinus de catechizandis rudibus: omnia bona terrena contempsit homo factus dominus iesus, ut contemnenda monstraret; et omnia terrena mala sustinuit quae sustinenda praecipiebat, ut neque in illis quaereretur felicitas, neque in istis infelicitas timeretur. Natus enim de matre quae, quamvis a viro intacta conceperit semperque intacta permanserit, tamen fabro desponsata erat, omnemque typhum carnalis nobilitatis extinxit; natus in civitate bethleem quae inter omnes Iudaeae civitates erat exigua, noluit quemquam de terrenae civitatis sublimitate gloriari; pauper factus est cuius sunt omnia, ne quisquam cum in eum crederet de terrenis divitiis auderet extolli; noluit rex ab hominibus fieri, quia humilitatis ostendebat viam; esurivit qui omnes pascit, sitivit per quem omnis potus creatur, ab itinere fatigatus est qui se ipsum nobis viam fecit in caelum, crucifixus est qui cruciatus nostros finivit, mortuus est qui mortuos suscitavit.

Hoc idem etiam verbis ostendit. Nam in suae praedicationis exordio non aliqua regna terrena, sicut in veteri testamento, sed regnum caelorum poenitentibus repromisit.

Discipulis primam beatitudinem in spiritus paupertate constituit, in qua etiam perfectionis iter esse monstravit, dicens quaerenti iuveni: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me.

Hanc viam eius discipuli sunt secuti, tanquam temporaliter nihil habentes, sed spirituali virtute omnia possidentes. Habentes enim alimenta et quibus tegebantur, his erant contenti.

Hoc autem tam pium tamque salubre studium diabolus, humanae salutis aemulus, per homines carnales inimicos crucis christi, terrena sapientes, ab antiquis temporibus impedire non cessat. Dicit enim Augustinus in Lib. De agone christiano: masculi et feminae, et omnis aetas et omnis huius saeculi dignitas, ad spem vitae aeternae commutata est. Alii neglectis temporalibus bonis, convolant ad divina: alii cedunt eorum virtutibus qui hoc faciunt et laudant quod imitari non audent. Pauci autem adhuc murmurant, et inani livore torquentur, aut qui sua quaerunt in ecclesia, quamvis catholici videantur; aut ex ipso christi nomine gloriam quaerentes haeretici.

Ex horum siquidem numero insurrexerunt ab olim diversis quidem locis, sed pari vesania, Iovinianus Romae, vigilantius in Gallia, quae antea errorum monstris caruerat; quorum primus virginitati matrimonium, secundus paupertati divitum statum praesumpserunt aequare, manichaeica perfidia evangelica et apostolica consilia, quantum in ipsis est, reddentes inania. Si enim divitiae paupertati et virginitati matrimonium comparatur ex aequo, frustra vel dominus de paupertate servanda, vel eius apostolus de virginitate custodienda dedit consilium.

Unde insignis doctor Hieronymus utrumque eorum efficaciter confutavit.

Sed, sicut in Apocalypsi legitur, unum de capitibus bestiae, quod quasi occisum fuerat, a plaga suae mortis curatur.

Insurgunt enim iterato in Gallia novi vigilantii, a consiliorum observantia multipliciter et astute homines retrahentes.

Primo namque proponunt, nullos consiliorum observantiam per religionis introitum debere assumere, nisi prius in mandatorum observantia exercitatos; per quorum dictum et pueris et peccatoribus, et noviter conversis ad fidem, arripiendae perfectionis via praecluditur.

Addunt insuper, quod consiliorum viam nullus debet assumere nisi prius multorum consilio requisito. Per quod quantum impedimentum assumendae perfectionis paretur hominibus, nullus sanae mentis ignorat; dum carnalium hominum consilia, quorum maior est numerus, facilius a spiritualibus homines retrahunt quam inducant.

Conantur insuper impedire obligationem hominum ad religionis ingressum, per quam firmatur animus ad perfectionis viam assumendam.

Demum paupertatis perfectioni derogare multipliciter non verentur.

Horum autem conatum nefarium praefiguravit Pharao, qui, ut legitur exod.

V, 4, obiurgans Moysen et Aaron volentes populum dei ex Aegypto educere, quare, inquit, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? ubi dicit Glossa Origenis: hodie quoque si Moyses et Aaron, idest propheticus et sacerdotalis sermo, animam solicitet ad servitium dei, exire de saeculo, renuntiare omnibus quae possidet, attendere legi et verbo dei; continuo audies unanimes et amicos Pharaonis dicentes: videte quomodo seducuntur homines, et pervertuntur adolescentes.

Et postea subdit: haec erant tunc verba Pharaonis: haec nunc amici eius loquuntur.

Haec igitur sunt eorum consilia, quibus impedire conantur tendentium ad perfectionem profectum. Sed secundum Salomonis sententiam, non est consilium contra dominum; de cuius confisi auxilio, spiritualibus armis, quae sunt potentia deo, praedicta consilia nitemur destruere, et praesumptionis altitudinem extollentem se adversus scientiam dei.

De singulis igitur praemissorum hoc ordine prosequemur: ut primo ponamus ea quibus suam intentionem fundare nituntur; post haec ostendere conabimur secundum quid et quomodo singulum praedictorum repugnat veritati, quae secundum pietatem est; demum ostendemus ea quibus utuntur ad suae opinionis assertionem, inania et frivola esse.