CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 8

In quo ponuntur rationes quas inducunt ad astruendum quod ante religionis ingressum oportet diu et cum multis deliberare.

His igitur pertractatis, inquirendum est, an oporteat volentes religionem intrare cum multis ante consilium habere, ut dicunt.

Et hoc quidem nituntur astruere per hoc quod de arduis et ad totam vitam pertinentibus maxime sunt a pluribus consilia requirenda; nihil autem videtur esse magis arduum et difficile in rebus humanis quam semet ipsum abnegare, mundum deserere, religionem intrando, in qua necesse sit per totam vitam morari. In hoc igitur maxime sunt multorum consilia requirenda, et diutina deliberatione pensandum.

Hoc etiam ostendere nituntur ex voti definitione. Dicitur enim votum esse sponsio melioris boni animi deliberatione firmata; ex deliberatione igitur dependet firmitas voti. Sed votum religionis est firmissimum, utpote quod nullo superveniente potest infringi; praeexigit ergo maximam deliberationem.

Item hoc nituntur ostendere per hoc quod dicitur I Ioan. IV, 1: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex deo sunt; quod in religionis introitu locum habet; ut patet per hoc quod beatus benedictus in regula, et innocentius in decretali, in hoc casu hanc auctoritatem inducit.

Sed huiusmodi probatio indiget diligenti examine, quod plenius fit per deliberationem cum multis. Oportet igitur volentem religionem intrare, primo deliberare cum multis.

Addunt etiam, quod ibi est consilium requirendum ubi deceptionis periculum imminet. Hoc autem contingit in religionis ingressu: quia, ut dicitur II cor.

XI, 14: ipse Satanas transfigurat se in Angelum lucis: unde sub specie boni decipit incautos. Oportet igitur cum multis deliberatione habita religionem intrare.

Item. Ea quae possunt habere malum exitum, sunt diligenti consilio prius examinanda. Religionis autem introitus in plerisque malum exitum habet, qui apostatae et desperati fiunt. Oportet igitur maxima deliberatione praemissa religionem intrare.

Demum ponendum est quod maxime replicant. Dicitur enim Act. V, 39: si ex deo consilium est hoc aut opus, non poteritis dissolvere illud. Dissolvitur autem propositum religionis intrandae in multis per apostasiam. Non igitur hoc propositum fuit a deo. Oportet igitur magna deliberatione cum multis habita prius considerare, an aliquis debeat religionem intrare.

Haec igitur sunt quibus necessitatem magnae deliberationis et cum multis habendae nituntur imponere his qui sunt religionem intraturi; ut multiplicatis consiliis, ex aliqua parte impedimentum paretur.