CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 16

In quo solvuntur rationes contra praedictam veritatem inductae.

His igitur visis, facile est respondere ad ea quae in contrarium proponuntur.

Quod enim primo inductum est, quod expedit possessiones communes possideri, iam patet quod expedit propter eos qui non sunt summae perfectionis capaces, qualis in primis credentibus fuit, qui imperfectiores omnino negligendi non erant.

Unde et apud illos qui illam summam perfectionem sectabantur, possessiones non erant. Sicut etiam dominus, cui Angeli ministrabant, loculos habuit propter necessitatem aliorum, quia scilicet eius ecclesia loculos erat habitura, sicut Augustinus dicit super ioannem. Unde si qua sit congregatio, in qua omnes ad maiorem perfectionem tendant, expedit eis communes possessiones non habere.

Quod vero secundo proponitur, quod beatus benedictus in vita sua amplas possessiones recepit, hoc sufficit ad ostendendum quod communes possessiones non totaliter monasticam perfectionem excludunt; non autem ex hoc haberi potest quod maioris perfectionis non sit possessionibus carere communibus, praesertim cum idem beatus benedictus in sua regula dicat, se aliquid remisisse de rigore monasticae vitae a prioribus institutae, condescendendo infirmitatibus sui temporis monachorum. Et eadem ratio est de beato Gregorio, qui monasteria construxit secundum regulam a beato benedicto institutam.

Quod vero tertio propositum est, quod apostolis persecutionis tempore permisit dominus ut peram et sacculum tollerent, magis contra eos facit, sicut ex praemissis apparet. Si enim persecutionis causa rigor prioris disciplinae remittitur, consequens est quod ad rigorem disciplinae pertinebat ut peram et sacculum non haberent. Nec tamen legitur quod illo persecutionis tempore procuraverunt sibi aliquas possessiones communes. Et sic patet, quod inducitur, ad propositum non pertinere.

Quod vero quarto inductum est, quod dominus non instituit ordinem non habentium possessiones, sed ordinem praelatorum, qui possessiones habent; in altero quidem est apertum mendacium.

Cum enim dominus discipulos instituit quod nec aurum nec argentum possideant, et quod corda eorum non graventur curis huius mundi, et dimittentibus agros et domos propter nomen suum praemia repromittit non solum in futuro, sed in hoc saeculo; ut scilicet sint cum apostolis, nihil in hoc mundo habentes, et omnia possidentes; manifestum est quod omnes quicumque hanc regulam secuti fuerint, institutionem christi sequuntur.

Nec enim illi qui sanctos sequuntur, per quos sunt ordines instituti, ad ipsos attendunt, sed ad christum, cuius documenta proponunt: quia nec illi se ipsos praedicaverunt, sed cum apostolo iesum christum, eius dogmata proponentes.

In altero vero falluntur, vel fallere volunt per fallaciam accidentis. Instituit enim christus episcoporum ordinem, et aliorum clericorum, qui possessiones communes habent, vel proprias. Sed hoc christus in eis non instituit, sed magis instituit eorum ordinem in perfecta paupertate, sicut ex praedictis apparet. Postmodum vero dispensative sunt in ecclesia communes possessiones acceptae propter rationem praedictam.

Quod etiam quinto propositum est, quod christiana perfectio non dormitavit a tempore apostolorum usque ad praesentia tempora; certum est eam non dormitasse, sed in plurimis viguit et in Aegypto et in aliis partibus mundi. Nunquid tamen aliquis deo modum imponere potest, ut vel omnes, et omni tempore et omnibus locis, homines ad se trahat? quinimmo secundum suae sapientiae ordinem, quo suaviter universa disponit, singulis temporibus congruentia adminicula providet humanae saluti. Quid enim si quaeratur: nunquid dormitavit doctrina christiana a temporibus magnorum doctorum Athanasii, basilii, Ambrosii, Augustini et aliorum qui circa illud tempus fuerunt, usque ad haec nostra tempora, in quibus magis in doctrina christiana homines exercentur? numquid secundum eorum mirabilem rationem quicquid boni tempore aliquo intermissum fuit, illicitum erit resumi? sic enim et martyrium illicitum erit subire et miracula facere, quia multo tempore sunt huiusmodi intermissa.

Quod vero sexto proponunt, quod illi qui possessionibus communibus carebant, vivebant de operibus manuum, hoc non minorem calumniam aliis quam religiosis ingerit: quia etiam apostolus, qui evangelium praedicabat, vivebat de opere manuali. Nunquid ergo episcopi, archidiaconi et quibuscumque ex officio competit evangelium praedicare, peccant, si non vivant de opere manuali? si autem ad hoc non tenentur, quia Paulus hoc non ex necessitate, sed supererogando faciebat; quid imponunt religiosis quidquid sancti patres supererogando fecerunt? nullus enim est qui omnes supererogationes possit implere, cum unus in uno et alius in alio superabundet.

Si vero non supererogationis sed necessitatis esse dicitur eos qui communibus possessionibus carent de labore manuum vivere; fateor quidem quantum ad hoc necessitatis esse ut non otiose vivant. Sed otium non solum per laborem manuum tollitur, sed multo melius per sacrae Scripturae studium, quod otium habet magnum negotium, sicut Augustinus dicit: unde super illud: defecerunt oculi mei etc., dicit Glossa: non est otiosus qui verbo dei tantum studet; nec pluris est qui extra operatur, quam qui studium cognoscendae divinitatis exercet. Ipsa etiam sapientia maximum opus est. Tollitur etiam otium per laborem doctrinae, quo contra hostes fidei dimicatur, secundum illud apostoli: labora sicut bonus miles christi, II ad Tim. II, 3, ubi dicit Glossa: in praedicando evangelium contra hostes fidei.

Fateor etiam hoc necessitatis esse his qui aliunde non habent de quo licite vivant.

Licitum autem est evangelistis etiam monachis ut de evangelio vivant, et de altaris ministerio, sicut Augustinus dicit in libro de operibus monachorum. Alioquin numquid solas illas possessiones communes monachis licet habere quas possunt lucrari de opere manuali? nonne autem derisibilis est, si quis dicat licere religiosis in eleemosynam amplas possessiones accipere, non autem eis licere accipere de fidelium eleemosynis ea quae pertinent ad quotidianum et simplicem victum? sic igitur nulla necessitas imminet his qui communes possessiones non habent, manibus operari. De hoc tamen alibi diffusius a nobis dictum est.

Iam vero quod septimo propositum est, magis est derisione quam responsione dignum. Quis enim non videat in immensum maioris solicitudinis esse possessionibus procurandis curam impendere, ad quod vix saeculares sufficiunt, quam acquirere simplicem victum ex fidelium pietate collatum, et clementia divina provisum? quod vero octavo propositum est de hoc quod religiosi necesse habent circa eorum negotia solicitari a quibus pascuntur: fateor, habent quidem, sed circa spiritualem eorum salutem, vel ut tribulatos consolentur; quae quidem solicitudo caritatis est, unde religioni non repugnat; quinimmo, ut dicitur Iac. I, 27: religio munda et immaculata apud deum et patrem haec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum.

Quod autem ultimo propositum est, omnino est frivolum: quia ea quibus utuntur religiosi ad sustentationem vitae, non sunt eorum quantum ad proprietatem dominii, sed dispensantur ad usum necessitatis ipsorum ab his qui harum rerum dominium habent, quicumque sint illi.

Haec igitur sunt quae ad praesens scribenda occurrunt contra erroneam et pestiferam doctrinam avertentium homines a religionis ingressu. Si quis his contradicere voluerit, non coram pueris garriat, sed scribat, et Scripturam proponat in publico; ut ab intelligentibus diiudicari possit quid verum sit, et hoc quod erroneum est, auctoritate veritatis confutetur.