CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 14

In quo ponuntur rationes contra perfectionem religiosorum non habentium possessiones in communi.

Nunc restat considerandum, quomodo homines a religione retrahere conantur religionis perfectioni derogando, maxime eorum qui in communi possessiones non habent.

Inducunt enim illud quod dicit prosper in Lib. De vita contemplativa, et habetur 12, quaest. I: expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias perfectionis amore contemni: non enim propriae sunt, sed communes ecclesiae facultates. Et ideo quisquis omnibus quae habuit, dimissis aut venditis, fit rei suae contemptor; cum praepositus fuerit ecclesiae, omnium quae habet ecclesia, efficitur dispensator. Denique sanctus Paulinus ingentia praedia quae fuerunt sua, vendita, pauperibus erogavit; sed cum factus episcopus esset, non contempsit ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensavit. Quo facto satis ostenditur et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis ecclesiae facultates posse quae sunt communia possidere. Ex hoc accipere volunt non pertinere ad perfectionem, non habere possessiones communes.

Inducunt etiam ad hoc aliorum sanctorum exempla. Nam b. Gregorius de facultatibus suis, intra urbis Romanae moenia unum monasterium, in sicilia vero sex legitur construxisse. Beatus etiam benedictus, monachorum praeceptor almificus, amplas possessiones pro suo monasterio recepit. Quod tanti viri, evangelicae perfectionis aemulatores, nullo modo fecissent, si possessiones communes in aliquo apostolicae et evangelicae perfectioni derogarent.

Et ex hoc concludere volunt, non pertinere ad maiorem perfectionem quod aliqui possessionibus careant.

Addunt etiam, quod apostoli, quibus dominus mandaverat ut nihil possiderent nec aliquid deferrent in via, tempore necessitatis aliqua possidebant. Unde super illud Luc. XXII, 36: sed nunc qui habet sacculum, tollat etc., dicit Glossa, quod instante mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens ut tollant victui necessaria. Non autem persecutionis tempore apostoli minoris perfectionis fuerunt. Igitur possidere communia perfectionem non diminuit.

Dicunt insuper, quod christus ordinem apostolorum instituit, quibus succedunt episcopi et clerici possessiones habentes; ordines autem religiosorum absque possessionibus in paupertate viventium postea ab aliis sunt instituti. Quod autem christus instituit, perfectius est. Perfectius igitur esse videtur communes possessiones habere, quam absque possessionibus vivere.

Arguunt insuper, quod non est credibile quod perfectio quam christus instituit, obdormisset intermissa a tempore apostolorum usque ad haec tempora, in quibus aliqui ordines inceperunt sine communibus possessionibus vivere. Unde concludere volunt, quod communibus possessionibus carere ad perfectionem evangelicam non pertineat.

Dicunt etiam, quod si qui post apostolorum tempora communibus possessionibus caruerunt, vivebant de opere manuali, sicut legitur de sanctis patribus in Aegypto. Unde illi qui possessionibus communibus carent, et tamen de opere manuali non vivunt, videntur omnino ab evangelica perfectione deficere.

Inducunt etiam, quod divitiarum abrenuntiatio introducta est ad tollendum solicitudinem temporalium rerum, secundum illud Matth. VI 25: nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis etc.; et I ad Cor. VII 32: volo vos sine solicitudine esse. Sed maior solicitudo imminet victus quaerendi his qui possessiones non habent, quam his qui sufficientiam victus iam habent per possessiones communes. Ergo communibus possessionibus carere diminuit evangelicam perfectionem.

Circa hoc etiam addunt, quod tales religiosi necesse habent de negotiis multorum se intromittere, qui eis necessaria victus ministrant; et sic multiplicantur in eis temporalium sollicitudines perfectioni evangelicae adversantes. Videntur igitur ex hoc ipso quod possessionibus communibus carent, detrimentum perfectionis pati.

Dicunt denique, hoc esse impossibile quod aliqui nihil in communi vel proprio possideant quia necesse est quod comedant et bibant et induantur; quod facere non possent, si nihil haberent.

Ex his igitur derogare nituntur perfectioni possessiones non habentium in communi.