CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 3

Quod praedicta assertio locum non habet in pueris.

Sed quia praesens quaestio ad mores pertinet, in quibus praecipue considerandum est, utrum quod dicitur, operibus congruat; ostendamus primo, hoc quod asserere nituntur, a rectis operibus discordare.

Sunt autem tria genera hominum, qui praeceptorum exercitationem non habent.

Primo quidem pueri, qui propter defectum temporis mandatorum exercitium non potuerunt habere. Secundo sunt nuper ad fidem conversi, ante quam nullum in praeceptorum observantia exercitium esse potest, quia quod non est ex fide peccatum est, ut apostolus dicit ad Rom. XIV, 23, et sine fide impossibile est placere deo, ut dicitur ad Hebr. XI, 6. Tertio peccatores, qui vitam in peccatis duxerunt.

In singulis autem praemissorum generibus manifeste apparet falsum esse quod dicitur.

Si enim ex necessitate, praeceptorum exercitium viam consiliorum praecederet, quam quis arripit per religionis ingressum, inordinatum valde esset, nec ab ecclesia sustinendum, quod parentes pueros in annis minoribus constitutos offerant deo in religione nutriendos sub consiliorum observantia, antequam in praeceptis exercitari potuerint: cuius contrarium et ecclesiae consuetudo habet, quae maximum obtinet auctoritatis pondus, et multipliciter Scripturarum auctoritatibus approbatur.

Dicit enim Gregorius, et habetur 20, q. 1 si pater vel mater filium filiamve intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderunt disciplina, utrum liceat eis postquam pubertatis annos impleverint, egredi et matrimonio copulari: hoc omnino devitamus. Nec refert, quantum ad propositum pertinet, utrum sint obligati ad regularem observantiam perpetuo tenendam: quia si praeceptorum exercitium ex necessitate observantiam consiliorum praecederet, nullo modo liceret regulari consiliorum observantiae aliquos applicare qui nondum essent in praeceptis exercitati.

Haec autem consuetudo pueros religioni tradendi, non solum ecclesiasticis statutis quampluribus, sed etiam sanctorum exemplis comprobatur. Narrat enim Gregorius in 2 dialogorum Lib. Quod coeperunt ad beatum benedictum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti domino nutriendos dare. Tunc quoque bonae spei suas soboles eutychius maurum, tertullus vero patricius placidum tradidit: ex quibus maurus iunior, cum bonis polleret moribus, magistri adiutor coepit existere; placidus vero puerilis adhuc indolis annos gerebat.

Ipse etiam beatus benedictus adhuc puer existens, despectis litterarum studiis, relicta domo rebusque patris, soli deo placere desiderans sanctae conversationis habitum quaesivit, ut Gregorius in eodem Lib. Narrat.

Hic etiam mos ab ipsis apostolis sumpsisse invenitur exordium. Dicit enim dionysius in fine ecclesiast. Hierarch.: sursum acti infantes ad habitum sanctum habebunt consuetudinem, ab omni remoti errore et immundae vitae expertes. Hoc divinis nostris ducibus ad mentem venit, et visum est suscipere infantes. Et quamvis ibi loquatur dionysius de susceptione infantium ad christianam religionem in baptismo assumendam, tamen ratio ibi inducta etiam in proposito competit: quia utrobique pueros expedit nutriri in his quae postmodum sunt observaturi, ut ad haec eorum habitus firmetur.

Et ut ulterius procedatur, ipsius domini hoc auctoritate firmatur.

Legitur enim Matth. XIX, 13, quod oblati sunt christo parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret: discipuli autem increpabant eos.

Iesus autem ait eis: sinite parvulos venire ad me et nolite eos prohibere, talium enim est regnum caelorum. Ubi dicit chrysostomus quis mereatur appropinquare christo, si repellitur ab eo simplex infantia? nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem venire? si autem peccatores futuri sunt, ut quid sententiam condemnationis profertis antequam culpam videatis? manifestum est autem quod maxime appropinquat homo christo per viam consiliorum, secundum illud Matth. XIX, 21: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me. Non sunt igitur pueri retrahendi, ne per observantiam consiliorum christo appropinquent. Sed, sicut Origenes ibidem dicit, quidam priusquam discant rationem iustitiae de pueris, reprehendunt eos qui per simplicem doctrinam pueros et infantes, minus adhuc eruditos offerunt christo. Dominus autem hortatur discipulos suos condescendere utilitatibus puerorum; haec igitur debemus attendere ne aestimatione excellentioris sapientiae contemnamus quasi magni pusillos ecclesiae, prohibentes pueros venire ad iesum.

Et ut adhuc ad priora nos extendamus, de ioanne baptista legitur luc.

I, 80: puer crescebat, et confortabatur spiritu, et erat in desertis usque ad diem ostensionis suae ad Israel. Ubi dicit beda: praedicator poenitentiae futurus, ut liberius auditores suos a mundi illecebris erudiendo subtollat, primaevam in desertis transigit vitam, ne, ut Gregorius Nyssenus dicit, huiusmodi fallaciis quae per sensus ingeruntur, assuetus, quandam confusionem ac errorem incurreret erga veri boni discretionem; et ideo ad tantum divinarum gratiarum elevatus est apicem, ut plusquam prophetis sibi gratia infunderetur, quia mundum et expers cuiuslibet passionis naturalis desiderium suum a principio usque ad finem divinis aspectibus obtulit.

Non solum igitur licitum est, sed etiam valde expediens ad maiorem gratiam optinendam, ut aliqui a pueritia saeculum deserentes, in deserto religionis vivant. Unde Thren. III, 27, dicitur: bonum est viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Et causa videtur assignari, cum subditur: sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se: per quod datur intelligi, quod qui ab adolescentia religionis iugum portando se super se levant, ad observantias religionis, quae in quiete consistit a mundanis curis, et silentio a turbarum tumultibus, magis redduntur idonei, secundum illud Prov. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et inde est quod Anselmus in libro de similitudinibus, eos qui sunt a pueritia in monasteriis nutriti, Angelis comparat, eos vero qui postmodum in perfecta aetate convertuntur, hominibus.

Hoc etiam non solum sacrae Scripturae auctoritatibus, sed etiam philosophorum sententiis confirmatur. Dicit enim philosophus in 2 ethic.: non parum differt sic vel sic ex iuvene confestim assuefieri: sed multum, magis autem omne, id est totum in hoc consistit quod aliqui a pueritia erudiantur in hoc quod per totam vitam debent servare. Et in VIII politicae dicit idem philosophus quod legislatori maxime negotiandum est circa iuvenum disciplinam, quos oportet erudire secundum quod convenit ad unamquamque civilitatem.

Hoc etiam ex communi hominum consuetudine manifeste apparet, secundum quam homines a pueritia applicantur illis officiis vel artibus in quibus vitam sunt acturi: sicut qui futuri sunt clerici, mox a pueritia in clericatu erudiuntur; qui futuri sunt milites, oportet quod a pueritia in militaribus exercitiis nutriantur, sicut vegetius dicit in Lib. De re militari; qui futuri sunt fabri, fabrilem artem a pueritia discunt. Cur igitur in hoc solo regula fallit, ut qui futuri sunt religiosi non a pueritia in religione exerceantur? quinimmo necesse est ut quanto aliquid est difficilius, tanto ad illud portandum magis homo a pueritia consuescat.

Sic igitur manifeste apparet quod in pueris locum non habet quod dicunt oportere aliquem prius in mandatis exerceri quam ad consilia transeat, religionem intrando.