CONTRA DOCTRINAM RETRAHENTIUM

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Capitulus 8

 Capitulus 9

 Capitulus 10

 Capitulus 11

 Capitulus 12

 Capitulus 13

 Capitulus 14

 Capitulus 15

 Capitulus 16

Capitulus 15

In quo confutatur error praemissus.

Oportet autem attendere, quod praedicti paupertatis impugnatores, doctrinae christi, nec non et vitae ipsius non modicum adversantur, qui in omnibus paupertatem servandam verbo docuit et exemplo monstravit.

Dicit enim de ipso apostolus II cor.

VIII, 9: quod propter nos egenus factus est, cum dives esset. Paupertatem enim assumpsit, ut Glossa ibidem dicit et divitias non amisit, intus dives, foris pauper, latens deus in divitiis, apparens homo in paupertate. Ex quo his qui christi paupertatem sequuntur, magna dignitas accrescit. Unde post pauca ibidem concluditur: nemo igitur se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia.

Et ut ab exordio introitus eius in mundum incipiamus, pauperculam elegit matrem, pauperiorem patriam, egens fit pecuniis: et hoc tibi exponat praesepe, ut legitur in quodam synodali sermone ephesini Concilii. Et post pauca subditur: respice pauperrimum habitaculum eius qui ditat caelum. Vide praesepe sedentis super cherubim: vide pannis obsitum eum qui pelagus harenae vinxit, vide deorsum paupertatem, divitias eius sursum considerans.

Si autem non propter se, sed propter nos egenus factus est, secundum apostolum, nunquid non poterat matrem multas possessiones habentem eligere, atque in domo propria nasci, si nihil ad perfectionem christianae vitae pertineret terrenas possessiones non habere, quinimmo propria domo carere? confundantur igitur paupertatis detractores, cuius gloria in ipsis christi cunabulis praeclare refulget.

Et ne putetur paupertatem, quam in infantia sustinuit, in perfecta deseruisse aetate; videamus quid ipse de se dicat Matth. VIII, 20: filius, inquit, hominis non habet ubi caput suum reclinet; quasi dicat, ut Hieronymus exponit: quid me propter divitias et saeculi lucra cupis sequi, cum tantae sim paupertatis, ut nec hospitiolum quidem habeam, et tecto utar non meo.

Et chrysostomus idem exponens dicit: aspice qualiter paupertatem, quam dominus docuerat, per opera demonstravit. Non erat ei mensa, non candelabrum, non domus, nec quidquam aliud talium.

Haec autem paupertas ad perfectionem pertinet, quam dominus et verbo docuit, et per opera demonstravit. Pertinet igitur ad perfectionem christianae vitae terrenis possessionibus omnino carere.

Rursus ulterius procedentes, invenimus testimonium paupertatis christi ex hoc quod, cum pro eo tributum requireretur, dixit Petro: vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primo ascenderit tolle, et aperto ore eius invenies staterem: illum sumens da eis pro me et te. In cuius expositione Hieronymus dicit: hoc etiam simpliciter intellectum aedificat auditorem, dum audit tantae dominum fuisse paupertatis ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis obiicere voluerit, quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam? respondebimus.

Rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem exemplum reliquit.

Manifestum est autem, nec alicui christiano debet venire in dubium, quod christus summam perfectionem in sua conversatione servavit; unde et ad paupertatis perfectionem dicebat: si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus; et veni, sequere me: in quo est perfectionis summa, ut Hieronymus dicit.

Haec est igitur summa paupertatis perfectio ut ad exemplum christi aliqui homines possessionibus careant, etsi aliqua reservent ad pauperum usum, praesertim quorum eis cura incumbit; sicut dominus praecipue suos discipulos propter ipsum pauperes effectos, de his quae sibi dabantur reservans, sustentabat. Inter cetera vero quae christus in mortali vita vel fecit vel passus est, praecipue christianis imitandum proponitur venerandae crucis exemplum: unde et ipse dominus dicebat Matth. XVI, 24: si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me; unde et apostolus quasi simul cum christo cruci confixus, et in sola christi cruce gloriam habens dicebat: ego stigmata domini in corpore meo porto, exemplum crucis diligenter secutus. Inter alia vero crucis insignia apparet omnimoda paupertas, in qua exterioribus rebus privatus est usque ad corporis nuditatem: unde ex persona eius in Psalmo dicitur: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

Hanc autem crucis nuditatem per voluntariam paupertatem homines sequuntur, et praecipue qui possessionum redditibus carent; unde dicit Hieronymus ad Paulinum presbyterum: tu audita sententia salvatoris: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me: verba vertis in opera, et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior scandis scalam Iacob. Et post pauca subdit: nihil est enim grande tristi et lurida facie vel simulare vel ostentare ieiunia, possessionum redditibus abundare, et vile iactare palliolum.

Sic igitur patet inimicos esse crucis christi praedictos adversarios paupertatis, qui terrena sapientes, terrenas possessiones ad perfectionem christianam pertinere arbitrantur per quorum abiectionem fiat minor perfectio.

His igitur circa vitam christi consideratis tam in eius ortu, quam in eius progressu, quam etiam in ipso crucis occasu; ad christi doctrinam accedamus, qui discipulos simul et turbas instruens, a paupertate principium sumpsit, matth.

V, 3, ubi dicit: beati pauperes spiritu: quod Hieronymus exponens dicit: qui scilicet propter spiritum sanctum voluntate sunt pauperes: et, sicut Ambrosius dicit super Lucam: primum uterque evangelista hanc beatitudinem posuit. Ordine enim prima est, et parens quaedam generatrixque virtutum: quia qui contempserit saecularia, ipse merebitur sempiterna: nec potest quisque meritum regni caelestis adipisci, qui mundi cupiditate possessus est.

Qualis autem pauper spiritu praecipue sit, b. Basilius ostendit dicens: beatus pauper, quasi christi discipulus qui pro nobis paupertatem sustinuit: nam ipse dominus quodlibet opus implevit quod ad beatitudinem ducit, se praebens exemplar discentibus. Numquam autem dominus legitur possessiones habuisse. Non igitur beatitudinis detrimentum habet paupertas eorum qui possessionibus carere volunt propter christum, sed magis beatitudinis augmentum.

Deinde dominus electis duodecim apostolis, ad praedicandum eos mittens, concessa eis miraculorum potestate, inter cetera vitae documenta, primo inducit paupertatis doctrinam, dicens Matth. X, 9: nolite possidere aurum nec argentum, neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via; quod exponens eusebius caesariensis dicit: prohibebat eis auri et argenti et aeris possessionem, praecognitione futurorum. Contemplabatur enim quod qui sanandi erant per eos, et ab incurabilibus passionibus liberandi, vellent eis cedere in omnibus bonis suis; et post aliqua subdit: putabat oportere conductos arrha regni dei, terrena despicere, ut nec aurum nec argentum nec possessiones nec quidquam eorum quae mortales appretiantur, condignum existiment datis sibi caelestibus opibus; nec non cum milites eos faceret regni dei, monebat eos colere paupertatem. Nullus enim militans deo implicat se huius vitae negotiis, ut placeat domino. Et sicut Ieronymus dicit super Matth.: qui divitias detruncaverat (scilicet in verbis praemissis) propemodum etiam vitae necessaria amputat; ut apostoli doctores verae religionis, qui instituebant omnia dei providentia gubernari, se ipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. Et, sicut chrysostomus dicit super Matth.: per huiusmodi praecepta primo quidem dominus discipulos facit non esse suspectos; secundo ab omni eos liberat solicitudine, ut vacationem omnem tribuant verbo dei: tertio docet eos suam virtutem. Talis enim esse qui evangelizat regnum dei, praeceptis evangelicis suadetur, sicut Ambrosius dicit super Lucam, ut subsidii saecularis. Adminicula non requirens fide tutus, putet sibi quo minus ea requirit, magis posse suppetere.

Manifestum est autem quod si apostoli possessionem suscepissent, non minus, sed multo magis suspecti fuissent quod propter quaestum praedicarent, quam si aurum vel argentum possiderent. Multo etiam maiori solicitudine circa agrorum culturam occuparentur: multoque maius est saeculare adminiculum ex agris vel vineis possessis, quam si bona mobilia habeantur.

Manifestum est igitur secundum expositiones praemissas apostolis interdictum fuisse ne agros vel vineas, vel alia huiusmodi bona immobilia possiderent. Quis autem dicat, nisi haereticus, primam discipulorum instructionem a christo perfectioni evangelicae derogare? mentiuntur ergo in doctrina fidei, dicentes, minoris esse perfectionis eos qui communibus possessionibus carent.

Est autem ulterius considerandum qualiter praemissa domini praecepta fuerint ab apostolis observata, quia, ut Augustinus dicit in Lib. Contra mendacium, divinae Scripturae non solum praecepta dei retinent, sed etiam vitam moresque iustorum, ut si forte occultum est quemadmodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis iustorum intelligatur.

Quod autem nihil temporalium possiderent, aut etiam in via deferrent ante tempus passionis, aperte ostenditur ex hoc quod legitur Luc. XXII, 35; ubi dominus discipulis dixit: quando misi vos sine sacculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? at illi dixerunt, nihil. Sed quia ibi subditur: dixit ergo eis: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: posset alicui videri quod dominus totaliter priora praecepta relaxaverit. Sed hanc relaxationem quantum ad personas apostolorum, ad solum tempus imminentis persecutionis esse referendam, apparet ex verbis bedae, qui dicit: non eadem vivendi regula persecutionis qua pacis tempore discipulos informat.

Missis quidem discipulis ad praedicandum, ne quid tollerent in via praecepit; mortis vero instante periculo, et tota simul gente pastorem pariter gregemque persequente, congruam tempori regulam decrevit, permittens ut tollant victui necessaria, donec sopita insania persecutorum, tempus evangelizandi redeat. Et subdit: ubi nobis quoque dat exemplum, ex iusta nonnunquam causa instante quaedam de nostri propositi rigore posse sine culpa intermitti. Ex quo etiam apparet ad rigorem evangelicae disciplinae pertinere quod aliquis careat omni possessione terrena.

Quid autem super hoc apostoli post passionem servaverint et servandum tradiderint, aperte in actibus apostolorum docetur: legitur enim Act. IV, 32, quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat; sed erant illis omnia communia. Et ne aliquis dicat, eos habuisse possessiones communes, puta agros vel vineas, vel aliquid huiusmodi, hoc per sequentia excluditur: sequitur enim: quotquot possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Ex quo patet hanc esse evangelicae vitae observantiam ab apostolis observatam, ut ea quae ad necessitatem vitae pertinent, possideantur communiter, possessionibus omnino abdicatis.

Quod autem hoc ad abundantiorem perfectionem pertineat apparet per Augustinum in III de doctrina christiana, ubi dicit: qui crediderunt ex Iudaeis, ex quibus facta est prima ecclesia hierosolymis, satis ostenderunt quanta utilitas fuerit sub paedagogo, idest sub lege, custodiri. Namque tam capaces extiterunt spiritus sancti ut omnia sua venderent eorumque pretium indigentibus distribuendum ante apostolorum pedes ponerent. Et postea subdit: non enim hoc ullas ecclesias gentium fecisse scriptum est; quia non tam prope inventi erant qui simulacra manufacta deos habebant.

Videtur tamen huius rei aliam rationem assignare melchiades Papa, qui, ut habetur 12, quaest. I, dicit: futuram ecclesiam in gentibus apostoli praeviderant: idcirco praedia in Iudaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes.

At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret ecclesia, ad hoc usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem christi et baptismi sacramenta concurrerent.

Ex quibus vir religiosissimus Constantinus licentiam dedit non solum fieri christianos, sed etiam fabricandi ecclesias, et praedia constituit tribuenda. Et in sequenti capitulo urbanus Papa dicit: videntes summi sacerdotes, et alii, atque Levitae et reliqui fideles plus utilitatis posse conferre, si hereditates et agros quos vendebant, ecclesiis quibus praesiderent episcopi traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam praesentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora possent ministrare fidelibus communem vitam ducentibus, quam ex pretio eorum, coeperunt praedia et agros, quos vendere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et ex sumptibus eorum vivere.

Ex his ergo videtur quod melius sit possessiones in communi habere quam aliqua mobilia ad victum pertinentia; et quod in primitiva ecclesia praedia vendebantur, non quia hoc esset melius, sed quia praevidebant apostoli quod apud Iudaeos ecclesia duratura non erat, partim propter Iudaeorum infidelitatem, partim propter excidium quod eis imminebat.

Sed si quis recte consideret, haec praemissis non contrariantur.

Ecclesia enim in sui primordio in omnibus suis membris talis fuit, qualis postmodum vix apud perfectos quoscumque invenitur: sicut enim natura, sic et gratia debuit a perfectis initium assumere. Et ideo apostoli secundum illum statum fidelium vitam ordinaverunt perfectioni convenientem: unde dicit Hieronymus in lib.

De illustribus viris: apparet talem primum christo credentium fuisse ecclesiam, quales nunc monachi esse nituntur et cupiunt, ut nihil cuiusquam proprium sit, nullus inter eos dives, nullus pauper; patrimonia egentibus dividantur, orationi vacetur et Psalmis, doctrinae quoque ac continentiae.

Hic autem modus vivendi perfectioni congruus fuit apud primos credentes, non solum in Iudaea sub apostolis, sed etiam apud Aegyptum sub marco evangelista, ut ibidem Hieronymus dicit, et sicut in 2 Lib. Ecclesiasticae historiae narratur. Processu vero temporis, multi in ecclesia erant intraturi qui ab hac perfectione deficerent: quod non erat futurum ante Iudaeorum excidium, sed ecclesia apud gentes multiplicata. Quod postquam contingit, utile iudicaverunt ecclesiarum praelati ut praedia et agri ecclesiis conferrentur, non propter perfectiores quosque, sed propter infirmiores, qui ad primorum fidelium perfectionem attingere non valerent.

Fuerunt tamen et aliqui postmodum primae perfectionis aemuli, qui in congregationibus viventes possessionibus caruerunt, sicut plurima monachorum collegia in Aegypto. Narrat enim Gregorius in tertio dialogorum libro de quodam sanctissimo viro Isaac, quod de syriae partibus in Italiam veniens, perfectionis formam quam in oriente didicerat, in occidente observavit.

Cum enim: crebro ei discipuli humiliter innuerent, ut pro usu monasterii possessiones quae offerebantur acciperet, ille sollicitus suae paupertatis custos, fortem sententiam tenebat dicens: monachus qui in terra possessionem quaerit, monachus non est; quod non potest intelligi de inquisitione possessionum per modum proprietatis habendarum: non enim praemissum est, quod ei possessiones offerrentur nisi pro monasterii usu.

Neque tamen eius sententia sic intelligenda est, quasi possessiones communes habentes, omnino monachorum perfectione deficiant, sed hoc dicebat propter periculum paupertatis amittendae, quod imminet plerisque monachorum communes possessiones habentium. Dicit enim Hieronymus in epitaphio Nepotiani ad Heliodorum episcopum: sunt ditiores monachi quam fuerant saeculares; possident opes sub christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerant; suspirat eos ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos. Et ideo signanter Gregorius de s. Isaac subdit: sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari divites solent perituras divitias custodire. Unde ad eius sanctitatem dominus ostendendam eum clarificavit; subdit enim Gregorius de eo ibi: itaque prophetiae spiritu magnisque miraculis cunctis longe lateque habitantibus vita eius inclaruit.

Manifestum est igitur ad cumulum perfectionis pertinere quod aliqui possessiones non habeant nec proprias nec communes.

Adhuc potest hoc evidenter ostendi, si ratio consiliorum ad evangelicam perfectionem pertinentium consideretur.

Ad hoc enim introducuntur ut homines a curis mundi expediti, liberius deo vacent.

Unde apostolus proposito consilio de virginitate servanda, dicit: qui sine uxore est, solicitus est quae sunt domini, quomodo placeat deo; qui autem cum uxore est, solicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori; et divisus est. Ex quo patet, tanto aliqua magis ad consiliorum perfectionem pertinere, quanto magis hominem a solicitudine mundi absolvunt. Manifestum est autem quod divitiarum et possessionum cura impedit animum a rebus divinis.

Dicitur enim Matth. XIII, 22: qui seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit; et solicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur: quod exponens Hieronymus dicit: blandae sunt divitiae, aliud agentes et aliud pollicentes. Lubrica est earum possessio; dum huc illucque circumferuntur, et instabili gradu vel habentes deserunt, vel non habentes reficiunt.

Hoc etiam evidenter ostenditur luc.

XIV, 18: ubi unus de his qui sunt vocati ad coenam se excusavit dicens: villam emi, et necesse habeo ire, et videre illam. Et, sicut Gregorius dicit, quid per villam nisi terrena substantia designatur? exit ergo videre illam qui sola exteriora cogitat. In fine autem parabolae subditur: pauperes et debiles introduc huc: quod exponens Ambrosius, dicit, quod rarius delinquit cui deest illecebra peccandi, et citius ad deum convertitur qui non habet in mundo unde delectetur.

Sic igitur patet quod possessiones et quascumque divitias omnino non habere, magis ad evangelicam perfectionem pertineat.

Item Augustinus dicit in lib.

De verbis domini: minimi christi sunt illi qui omnia sua dimiserunt, et secuti sunt eum, et quidquid habuerunt, pauperibus distribuerunt, ut deo sine saeculari compede expediti servirent, et ab oneribus mundi liberatos, velut pennatos, sursum humeros tollerent. Hi sunt minimi, quia humiles. Appende minimos istos, et grave pondus invenies. Nullus autem sani capitis dicet, ad mundi onera non pertinere communium possessionum curam.

Pertinet igitur ad perfectionis pondus ut etiam ab huiusmodi compedibus expediti homines serviant deo.

Sic igitur patet vanam esse doctrinam, immo pestiferam, et christianae doctrinae contrariam, illorum qui dicunt, quod possessionibus communibus carere propter christum, ad perfectionem non pertineat; de quibus, super illud Psalmi: convertantur et erubescant valde velociter, dicit Glossa: hoc non est hic, ubi potius iniqui irrident eos qui omnia relinquunt, et suis irrisionibus infirmos de christi nomine erubescere faciunt. Ad eos etiam pertinere videtur quod alibi in Psalmo dicitur: consilium inopis confudistis, quoniam dominus spes eius est: ubi dicit Glossa: inopis cuiuslibet, qui est membrum christi: et hoc ideo fecistis quoniam dominus est spes eius.

Unde ergo magis reverendus erat, inde magis contemnitur. Quid enim aliud isti faciunt nisi quod contemnere nituntur eos qui christianae paupertatis consilium perfecte sectantur: et hoc ideo quia non in terrenis possessionibus, sed in deo spem habent?