COMMENTARII IN LIBRUM BARUCH.

 Prologus D. Hieronymi in librum Baruch.

 EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

 Caput I

 IN CAPUT I BARUCH

 CAPUT II.

 IN CAPUT II BARUCH

 CAPUT III.

 IN CAPUT III BARUCH

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV BARUCH

 CAPUT V.

 IN CAPUT V BARUCH

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI BARUCH

 INDEX Locorum sacrae, Scripturae, qui in Commentariis in Baruch explicantur.

 EX VETERI TESTAMENTO

 EX NOVO TESTAMENTO

EXPOSITIO PROLOGI D. HIERONYMI IN LIBRUM BARUCH.

Huic prophetiae Hieronymus parvum praemittit prologum , in quo notatur hujus scripturae origo et utilitas. Origo, cum dicitur: " Liber iste qui Baruch, " genitivi casus, " nomine praenotatur. " Consuetum est enim Hebraeis a nominibus Auctorum libros praenotare, sicut dicitur liber Isaiae, Jeremiae, et aliorum, ut ex nomine Auctorum et sanctitate fidem accipiat libri scriptura, ne alicujus pseudoprophetae esse credatur. Exod. xxxiii, 12: Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram, me. De aliis autem dicitur in Psal. xv, 4: Nec memor ero nominum eorum per labia mea. " In Hebraeo canone non habetur, " hoc est, in ordine Canonicae Scripturae. Nec tamen propter hoc veritas ejus refutata est, quia Scripturae Canonis conjungitur^

Non enim aliud hic traditur, nisi quod a Jeremia descriptum est, et propter hoc in eadem veritate cum prophetia Jeremiae conjungitur. Hebraei enim sub numero viginti duarum litterarum in Canone Scripturae viginti duos libros computant, vel viginti quatuor sub numero viginti quatuor seniorum. Adjunctos autem, iis in eumdem supputant numerum, sicut Baruch adjunctus Jeremiae, eo quod ex ore Jeremiae accepit quidquid descripsit: propter quod etiam Baruch sententiis suis non praemittit: Haec dicit Dominus, quia ex dictis Jeremiae potius quam ex dictis Domini accepit: ita tamen quod tota hujus scripturae veritas revelationi Dei, quae ad Jeremiam facta est, innititur: qui, sicut dicitur in II Machab. II, 1 et seq., multas fecit descriptiones, quas mandavit transmigratis, ne oblivisceretur praecepta Domini .

Unde autem habitus hic liber, subjungitur: " Sed tantum in Vulgata editione. " Vulgata vero editio dicitur Liber legis et sacrorum voluminum ad omnes in commune divulgatos, qui dicitur in- ventus fuisse in quodam muro templi Jerusalem, qui inter parietina et ruinas perseverat usque ad reditum Esdrae de captivitate, ubi contutaverat eum Jeremias et Baruch, notarius ejus. Simile cujus est, IV Reg. xxii, 8 et seq., ubi dicitur Helcias sacerdos ex improviso invenisse Libros legis Domini, cum sarta tecta templi instaurarentur . Et hoc idem, II Paralip. XXXIV, 14 et seq., continetur, et quod tali editione sancitum est et vulgatum, plenam continet veritatem .

" Similiter et epistola Jeremiae, " quae huic libro in fine annectitur. Sancta vero Ecclesia hic attendit quod dicitur, Joan. VI, 12: Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant: et non tantum libros Prophetarum, sed etiam fragmenta diligenter collegit, sciens hoc quod dicitur, Deuter. viii, 3: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod progreditur de ore Dei.

Et hoc est quod de causa hujus collectionis subjungitur: " Propter notitiam autem, " hoc est, peritiam, " legenti , " supple, acquirendam, " scripta sunt, " hoc est, ut ex scriptura ista notitia Dei habeatur. Ad Roman. xv, 4: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. Habac. ii, 2: Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum, hoc est, percurrendo intelligere possit. Maximus Episcopus, et sacrae Scripturae expositor: " Audoce ritas est rationis reperta veritas, et ob " utilitatem posteritatis scripto commen-" data. "

Et hoc est quod sequitur: " Quia multa de Christo, " quantum scilicet ad incarnationem et divinitatem ejus, sicut scilicet quod in terris visus est, et cum hominibus conversatus est , quod solus invenerit viam vitae, quod solus sit Deus, ad quem non aestimetur alius , " Novissimisque temporibus indicant, " sicut est id de resurrectione, quod in fine ponitur: Exue te, Jerusalem, stola luctus et vexationis tuae: et indue te decore, et honore ejus, quae a Deo tibi est, sempiternae gloriae^: et multa alia quae in sequentibus manifestabuntur.