OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS
OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS
OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM
Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM
Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.
OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI
OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI
Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .
Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .
Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .
ADDITAMENTUM I.
PROLOGUS .
Evigilans vero animam meam tanquam frigiditate tenebratam calescere conor, quam in devotione desertam scio incendi et ingenti nimirum desiderio super terrigenas elevari. Non enim in otio advenit mihi affluentia amoris aeterni, neque dum corporaliter fueram nimis aggravatus et fatigatus prae itinere, ardorem ipsum spiritualem potui sentire, aut etiam immoderate occnpatus solatiis velut cuidam ultimae dispositioni deditus ; immo me in talibus refrigescere deprehendi, donec iterum, postpositis omnibus, quibus exterius possem detineri, solummodo Salvatoris aspectibus assistere contenderem in interiusque odoribus immorari. - Istum ergo librum offero intuendum non philosophis , non mundi sapientibus, non magnis theologis infinitis quaestionibus implicatis, sed rudibus et indoctis, magis Deum diligere quam multa scire conantibus. Non enim disputando, sed agendo scietur ars amandi. Arbitror autem, ea quae hic continentur, ab istis quaestionariis et in omni scientia summis, sed in amore Christi inferioribus, non posse intelligi: unde nec eis scribere decrevi, nisi, postpositis et oblitis cunctis, quae ad mundum pertinent, solis Conditoris inardescant desideriis mancipati: primo quidem, ut omnem terrenam dignitatem fugiant, omnem ostentationem scientiae et vanam gloriam odiant, ac demum, paupertati altissimae se conformantes, orando et meditando divinae dilectioni iugiter assistant. Sic nimirum apparebit eis interius igniculus quidam virtutis increatae et componens cor eorum ad capiendum calorem, quo cuncta caligo consumetur, elevabit eos in ardorem amabilem et amoenissimum, ut temporalia transcendant et thronum teneant in termino tranquillitatis. Quo enim scientiores sunt, eo aptiores sunt vel essent ad amandum, si vere spernerent se ipsos et ab aliis sperni gauderent. Proinde, quia hic universos excito ad amorem amorisque superfervidum ac supernaturalem affectum utcumque ostendere conabor, istius libri titulus Incendium amoris dicatur.
ADDITAMENTUM II.
1. Nota , quod in Missa cogitandum est de negligentia circa corpus Christi. Nota de Sacramento, quod Dominus propter nos semper totus ibi est, et nos raro ibi toti sumus propter eum, vel nunquam. Item, quod ibi est pretium redemptionis nostrae sufficiens, nec tamen ibi liberamur, et hoc stat per nos ; quod ibi vere est Deus, et non videmus eum, ad quem videndum creati sumus ; quod ibi est paratior ad liberandum nos, quam nos a miseria liberari: quod ipse ad salutem nostram hoc Sacramentum tam studiose instituit, nos vero tepidi, immo frigidi hoc consecramus ; quod ipse ibi est cum Angelorum frequentia , nos cum maxima cordis irreverentia; ipso est ibi ardens pro nostra dilectione, nos ibi remissi in gratiarum actione: quod ibi cibus Angelorum est ad nostram refectionem, et nos non gustamus eum propter nostram corruptionem; quod ibi, quidquid dispergimus per culpam, ipse congregat per gratiam, nec grati sumus; quod ibi se offert pretium redemptionis nostrae sine taedio, nec tamen liberamur omnino .
2. Vis ergo scire, quae et quibus debeas ? Primo Glvristo omnem vitam tuam, quia ipse suam posuit pro tua et cruciatus diros sustinuit, ne tu perpetuos sustineres. Sed confer praemia omnis vitae filiorum Adam et omnes dies saeculi et labores omnium hominum, qui fuerunt, sunt et erunt, nihil erunt ad comparationem corporis illius, quod spectabile et stupendum est etiam virtutibus supernis, in conceptu de Spiritu sancto, in ortu de Virgine, in vitae innocentia, in doctrinae affluentia, in coruscationibus miraculorum, in revelationibus sacramentorum. Sicut igitur exaltantur caeli a terra , sic exaltata est vita illius a vita hominum, quae tamen posita est pro vita nostra. Sicut enim nihil ad aliquid nullam habet comparationem, ita vita nostra ad vitae illius proportionem, cum illa nulla dignior sit, nostra nulla miserior esse possit. Cum ergo me ei devovero, quid, quaeso, sum ? Nonne sicut stella ad solem, gutta ad fluvium, lapis ad montem ?
Sed non huic soli debitor sum, cui nihil retribuere possum. Exigunt a me praeterita peccata mea futuram vitam meam, ut faciam dignos fructus poenitentiae , et recogitent omnes annos meos in amaritudine animae meue. Sed ad hoc quis idoneus ? Peccavi super numerum arenae maris, et multa sunt peccata mea, et non sum dignus aspicere coetum, dixit Manasses in sua oratione etc. Quod igitur sine numero est, quomodo numerabo ? Quomodo sufficiam, cum cogar reddere debitum usque ad novissimum quadrantem ? Sed et delicta quis intelligit ? Quantum pocniteam, quantumlibet me affligam et macerem, propter nomen tuum, non propter poenitentiae meritum, propitiaberis, Domine, peccato meo, ait iustus: multum est enim.
- Cum igitur quidquid vivis, quidquid sapis, quidquid habes, quidquid potes, huic uni rei dedicaveris, nunquid aliquid est vel in aliquid computandum ?
Sed et tertium debitorem ostendam tibi, qui non minus acriter quam veraciter sibi vindicat vitam tuam. Puto enim, quod possidere desideras gloriam illam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit etc., regnum omnium sacculorum, vivere in aeternum, in perpetuas aeternitates. Credo, quod velis esse aequalis Angelis Dei et in plateis supernae Ierusalem melos Angelorum audire et videre, quidquid est illud vel erit, quando Deus erit omnia in omnibus. Nonne ad hoc totum te, et quantumcumque, undecumque trahere poteris, dare oportebit? Et cum omnia impleveris, non tamen credas, esse condignos passiones huios temporis vel corporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
Quid dices, si et quartum debitorem adduxero in medium, qui sibi iure primatus tres superiores excedere velit? Ecce, in ianuis est , qui fecit coetum et terram: Creator tuus, tu creatura: tu servus, ille Dominus: ille figulus, tu figmentum. Totum ergo, quod os, illi debes, a quo totum habes, illi praecipue Domino, qui et fecit te et benefecit tibi, qui tibi ministrat siderum cursus, aeris temperiem, iucunditatem terrae, fructuum ubertatem. Huic revera totis medullis, totis visceribus serviendum, ne forte indignationis oculo te respiciat et despiciat et conterat te in aeternum.
Expone igitur mihi, cui horum quatuor proponis reddere quod debes, cum unusquisque tam interius quam exterius exactor sit, ut te singulariter possideat? Eia Domine, vim patior, responde pro me , quia horum quatuor quilibet de iure me tenere potest et suffocare. In manus tuas commendo spiritum meum ; tu persolve omnibus, tu ab omnibus me libera, quia tu es Deus et non homo, et quod apud hominem impossibile est possibile est tibi, Domine Deus noster.
ADDITAMENTUM III.
De speculatione Dei per vestigia eius in universo .
1. Notandum, quod sex sunt potentiae animae, quas plantavit in nobis natura ad cognoscendum Deum, sed culpa depravat, gratia reformat, iustitia purgat, intelligentia exercet, sapientia informat. Sunt autem istae potentiae :
sensus, qui est perceptivus sensibilium formarum: imaginatio , quae est perceptiva extensionum imaginabilium; ratio, quae est perceptiva rationum invisibilium: intellectus, qui est perceptivus spiritualium creaturarum: intelligentia,
quae est perceptiva Tentatum necessariarum ; concupiscentia determinata in bonum, sive synderesis, quae est perceptiva summi boni in omnibus praedictis.
2. Cum ergo volumus cognoscere Deum et per has potentias, quas natura plantavit in nobis, ad eius cognitionem ascendere, quia in Deo non est passio qualitativa nec extensio quantitativa nec successio, quae collatione percipiatur, nec definitio loci vel temporis nec determinatio sive discretio; necesse est, ut abstrahatur sensus a passione qualitativa, imaginatio ab ostensione quantitativa, ratio a decursiono collativa, intellectus a definitione formarum spiritualium, intelligentia a determinatione veritatum necessariarum, concupiscentia sapientiae a proprio amore. Ab istis autem impedimentis sola caritas liberat animam, quae, sicut dicit Apostolus , est de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Fides enim non ficta in cognoscendo Deum respuit quidquid sensus, imaginatio et ratio percipit. In his etiam, quae intellectus percipit, non stat nisi referendo ea in Deum tanquam habentia imaginem Creatoris per memoriam, intellectum et voluntatem. Ipsas necessarias veritates excedit nec utitur eis, ut ad inferiora relata sunt, sed ut una ratione in Deo illustrantur. Conscientia vero bona, quae concernit scientiam et iustitiam, per scientiam omnes istas potentias ordinat in Deum retrahendo a creaturis, per iustitiam exercet eas convertendo ad Creatorem.
3. Sciendum antem, quod triplex est theologia ad cognoscendum Deum data, manifesta scilicet, quae loquitur de Deo secundum propria, quia bonus, iustus, sapiens et uniusmodi ; symbolica, quae loquitur de Deo et de divinis secundum similitudinem rerum corporalium ; mystica, quao loquitur de Deo et de divinis per excessum, unde nominat Deum optimum, superoptimum , superesscntiale et uniusmodi, ut intelligatur optimum, non sicut id quod est optimum optimitate in genero, sed extra genus, et ens supra omne ens, et sic de ceteris. Theologia propria est in doctoribus sacrae Scripturae et in Epistolis Apostolorum et datur secundum acceptionem intellectus et intelligentiae regulatae fide, ne homo plus sapiat, quam oportet , sed unusquisque, sicut accepit mensuram fidei. - Theologia symbolica est in Lege et Prophetis et Evangeliis et datur secundum similitudinem eorum quae accipit sensus et imaginatio, transferendo hujusmodi ad divina et spiritualia, ut cum Deus dicitur propter aeternitatem antiquus dierum , lux propter veritatem, leo propter potestatem et uniusmodi. - Mystica theologia in paucis locis in Scriptura tradita est. Illa est, de qua dicit Apostolus prima ad Corinthios : Sapientiam loquimur inter perfectos in mysterio absconditam. Hanc tradidit Paulus Timotheo et Dionysio, et ipse Dionysius nobis, et haec datur secundum acceptionem concupiscentiae, quae de Deo sentit summa per amorem excessivum.
4. Ex praedictis patet, quod sex gradus ascendendi plantati sunt in nobis a natura, sed possunt reduci ad tres, quorum primus est in rebus exterioribus, quas percipit sensus et imaginatio: secandus in interioribus, quas percipit ratio et intellectus ; tertius in superioribus, quas percipit intelligentia et concupiscentia sapientiae; et est primus gradus quasi per vestigium, secundus per imaginem, tertius per similitudinem in Deum. Per primum gradum, qui est respectu sensibilium rerum, duobus modis ascenditur in cognitionem Dei ut per speculum et in speculo. Venit enim in cognitionem Dei per res sensibiles quasi per speculum, speculando per ipsas immensitatem divinae potentiae, immensitatem divinae sapientiae, immensitatem divinae bonitatis. Hoc autem iacit in rebus ipsis considerando originem quantum ad productionem, distinctionem et ornatum: magnitudinem quantum ad latitudinem, longitudinem et altitudinem: multitudinem quantum ad genera , species et individua; pulcritudinem luminum, colorum et effigierum; plenitudinem, quae est localis, materialis et formalis: operationem, quae est naturalis, artis sive rationalis et moralis: ordinem prioris ad posteriora, superioris ad inferiora, et singulorum ad finem ultimum. Per ista omnia et singula quasi per speculum est venire in cognitionem divinae potentiae, quae potuit de nihilo omnia producere, magna et virtuosa facere; divinae sapientiae, quae scivit de nihilo producere multa pulcra et ordinata ; divinae bonitatis, quae voluit de nihilo plena virtutibus facere, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
5. Sciendum , quod speculatio rerum sensibilium, ut veraciter ducat in Deum, fieri debet et fundari in pietate, sine qua speculatio huiusmodi intellectum potest elevare in Deum, sed non movere affectum. Haec antem pietas est sensus originis, cultus originis, honor originis, amor originis. - Sensus originis, inquam, principiantis , cnutricntis, condescendentis. Pietas, dico, est sensus originis principiantis rem in esse, et secundum hoc pietas est in qualibet re creata. Quaelibet enim res creata habet inclinationem et movetur ad suum principium et ad ea quae sunt a suo principio, ut patet. Nam lapis tendit deorsum, et ignis sursum, quia originale principium lapidis est in centro terrae, et ignis in circumferentia. Similiter ferrum et adamas habent unum principium effectivum, scilicet polum arcticum, et quia illius principii nobilior efficacia in adamante est quam in ferro, hinc est, quod ferrum ad adamantem inclinatur et illi adimeret tanquam ad id, in quo proximius est sua effectiva origo per operationem; ab eodem enim causatur ferrum et adamas in visceribus terrae. Ex eadem causa est, quod quidam lapides sibi mutuo cedunt et ad se propter se conveniunt, propter communionem principii, vel contrarietatem .
6. Originis enutrientis rem quantum ad vitam: et hoc in rebus habentibus vitam; unde naturaliter animalia sensibilia et etiam plantae vegetabiles haerent et feruntur ad suam originem nutrientem. Unde foetus emissus statim quaerit matrem et ubera, et agnus matrem agnoscit, et omnes venae arboris radici connectuntur, et naturaliter animalia cognoscunt herbas conferentes sibi et fugiunt et horrent nocentes.
Originis condescendentis et miserentis; et haec pietas sive sensus in sola creatura rationali est, quae sentit per rationem et intellectum suum principium et originem condescendere sibi ad eruditionem per veritatem, et miserantem sibi per caritatem: et hujusmodi condescensionem intelligit non necessariam aut debitam, sed dignativam et voluntariam: unde non necessario nec coacte, sed voluntarie inclinatur ad suum principium, ubicumque illud sentit, sive sit principium corporale, sive spirituale, id est secundum carnem, ut pater carnalis, sive secandum spiritum, ut pater spiritualis ; et haec pietas proprie virtus est. Inde est, quod magis inclinamur subvenire vel compati hominibus quam bestiis, quia in eis sentimus unum principium commune nobiscum, non solum commune, sed etiam propinquum, scilicet Adam. Quia tamen et Deum principium sentimus in bestiis, ideo non possumus non compati eis, quando patiuntur praeter ordinem institutum de eis a summo principio Deo, ut si videam agnum interfici, ut detur canibus vel comedatur a lupo. Cum autem patiuntur secundum ordinem institutum a Deo, non compatimur, ut si agnus interficiatur, ut ab homine comedatur. - Secundum hanc pietatem inclinamur magis illis hominibus, qui sunt nobiscum ab uno principio proximo, ut fratribus nostris, qui sunt ab uno patre carnali proximo , vel spirituali, ut fratres unius Ordinis sive Religionis. Secundum hanc pietatem Sancti quidam leguntur compassi etiam irrationalibus creaturis, ut beatus Franciscus agnis et volucribus, immo etiam insensibilibus, et vocasse huiusmodi fratres suos, quia speculabatur uniusmodi creaturas ab eodem principio secum factas, et in hac consideratione compatiebatur et honorabat eas, vel potius in eis Deum principium commune omnium .
7. Non solum autem pietas est sensus originis, sed etiam cum sensu est cultus originis; unde Augustinus dicit, quod " pietas est cultus Dei, et in pietate dicimur colere parentes ". Sicut autem cultor terrae dicitur qui satagit manifestare et in lucem educere pullulationes, quae terra apta nata est producere: sic cultor Dei dicitur qui studet manifestare pullulationes, quae sunt ab ipso Deo, qui est origo omnium naturarum, omnium gratiarum,
omnium divinarum personarum. Unde Sancti recte dicuntur Deum coluisse, quia per doctrinam suam et Scripturam manifestaverunt, a Deo pullulasse omnes naturas, gratias et divinas personas: naturas, sicut Moyses, Genesis primo : In principio creavit Deus etc. Sic colit Deum qui omnes naturas a Deo esse credit et confitetur, et ideo bonas, quia a bono principio. Gratias, sicut doctores, maxime novi testamenti, qui docent et confitentur, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est etc. Sic colit Deum qui omnia bona sua spiritualia a Deo se habere cognoscit, et propter hoc ipsum diligit et laudat, et omnia bona, quae facit, Deo attribuit; et in quibus dona Dei esse cognoscit, illos diligit et veneratur. Divinas personas, quod maxime fecit Filius Dei, homo Christus Iesus, qui a Patre dicit Filium esse et Spiritum sanctum. Unde ipse fuit maximus cultor Dei Patris: et cum ipso colunt pie Deum qui Filium a Patre confitentur et credunt et Spiritum sanctum ab utroque. Secundum hunc modum colere dicuntur parentes qui per reverentiam et obsequium ostendant se ab ipsis pullulasse vel in esse naturae vel in esse moris: quae pietas praecipitur in Exodo : Sonora patrem tuum etc.
8. Ex praedictis etiam sequitur, pietatem esse honorem originis sive principii, unde veri cultores Dei honoraverunt Deum obsequio adorationis, verbo laudis, et sacrificio oblationis: et hoc, quia intelligebant et sentiebant, Deum esse principium suae conditionis sive creationis, sive illuminationis sive eruditionis, sive etiam reparationis. Intelligebant enim Deum principium suae creationis per Verbum increatum, quia omnia per ipsum facta sunt ; ideo Prophetae eam honorabant adorando, genuflectendo et alia huiusmodi obsequia faciendo. Item, principium suae illuminationis per Verbum inspiratum, quia omnis sapientia a Domino Deo est, et fons sapientiae verbum Dei in excelsis: ideo honorabant eum verbo laudis, scilicet in hymnis et psalmis et canticis spiritualibus. Item, principium reparationis futurae per Verbum incarnatum et passum: et ideo honorabant eum in sacrificio, per quod pracfigurabant Filium Dei pro nobis in sacrificium offerendam in altari crucis, et se per ardorem dilectionis in holocaustum Deo debere offerri. Ex hoc autem ultimo nascitur dilectio. Nihil enim ad diligendum Deum tantum nos accendere potuit sicut beneficium incarnationis et passionis.
9. Unde ex praedictis sequitur, pietatem esse amorem originis sive principii, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente , id est ex totis cogitationibus , ex totis affectionibus, ex totis intentionibus. Diligamus ex toto corde, ut cogitationes sint mundae, collectae apud Deum: ex tota anima, u t affectiones sint sanctae, nihil praeter Deum amantes: ex tota mente, ut intentiones sint rectae, omnia ad Deum referentes. Qui ergo cum hac pietate creaturas sensibiles speculatur, ipse de creaturis facit sibi scalam veniendi in Dei cognitionem et dilectionem.
10. In hac pietate tanquam in fundamento fundata est fides nostra: ad Titum : Amplectentes eum qui secundum
pietatem est fidelem sermonem. Habet namque fides testimonium septiforme, scilicet a Prophetarum oraculis, a divinis miraculis, a perpessis martyriis, a sacratissimis meritis, a documentis claris, firmis et catholicis, a dictaminibus iudicii piae mentis, a spiritualibus experimentis. Sed haec omnia ab impiis et haereticis frivola reputantur, a piis autem mentibus solidissima et firma. Ex quo apparet, quod fides nostra in pietate fundatur, et ipsa est primaria eius proles, per quam colimus Deum et piissime et altissime et rectissime de illo originali principio cunctarum naturarum, Scripturarum, gratiarum, iustitiarum, hierarchiarum et aeternarum rationum et emanationum recte sentire et profiteri docemur et inclinamur. Non enim in Scripturis, non in creaturis, non in miraculis fundata est fides, sed in pietate . Nam si in Scripturis fundata esset, tunc ante eductionem Scripturarum fides non fuisset, et multiplicatis Scripturis, excrevisset et fides, et perversis Scripturis ab haereticis, perversa esset fides credentium. Potius enim Scripturae a fide fundatae sunt quam e converso. In creaturis etiam fides fundata non est, quia licet invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciantur , tamen multa sunt in fide, quao in nobis fundari non possunt per rationem creaturae, quia sunt supra rationem et intellectum cuiusque creaturae. In miraculis quoque fidei fundamentum non est ponendum, cum miracula etiam ab infidelibus fiant et futura sint, ut ab antichristo et antichristianis. In pietate ergo fides fundatur, quia, deficientibus miraculis et rationibus a creatura sumtis, et perversis omnibus Scripturis pietas rectitudinem fidei inviolatam tenet ; unde in prima ad Timotheum : Pietas ad omnia valet.
11. Sciendum autem, quod est pietas exemplaris et L pietas exemplata: exemplaris duplex est, scilicet creata et increata ,- increata est in Patre et Filio et Spiritu sancto. Haec consistit in tribus: in suscipiendo ad gratiam, in relaxando offensam et in perducendo ad gloriam. De primo secundo Paralipomenon : Pius et clemens est Dominus Deus noster et non avertit faciem suam. De secundo in Ecclesiastico: Pius et misericors est Deus et in tempore tribulationis peccata dimittit. De tertio Apocalypsis: Pius es, Domine Deus noster, et iudicia tua vera sunt. - Sed quia primus homo abusus est ista pietate, faciendo contra praeceptum Dei, ne contristaret delicias uxoris suae, et factus est impius: propter hoc piissimus Deus, nolens creaturam suam perire, renovavit istam pietatem exemplarem in Mediatore Dei et hominum Domino nostro Iesu Christo ; et haec est pietas exemplaris creata. Haec antem fuit in tribus: in mente, quia fuit plenus ab ipsa conceptione charismatibus gratiarum ; in sermone, quia docuit per illuminationes veritatum ; in morte per exempla virtutum. De primo Isaias : Replevit eum spiritu scientiae, sapientiae et pietatis etc. Quamvis Christus plenus fuerit spiritu septiformi, tamen dicitur maxime plenus spiritu pietatis et timoris, quia maxime manifestati sunt in reverentia, quam habuit ad Deum, et hic est spiritus timoris: et in compassione, quam habuit ad homines, et hic est spiritus pietatis. De secundo primae ad Timotheum: Qui non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinae, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum. Quomodo doctrina et tota conversatio sua plena fuerit veritate, patet per totum Evangelium, quomodo pertransivit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo. De tertio primae ad Timotheum : Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, scilicet Domini nostri Iesu Christi, iustificatum est in spiritu, quia per fidem passionis animae iustificantur, apparuit Angelis, quando dixerunt illud Isaiae: Quis est iste, qui venit de Edom etc., praedicatum est in gentibus, scilicet per Apostolos, creditum est in mundo, scilicet per praedicationem Apostolorum, assumtum est in gloria.
12. Post pietatem exemplarem est reperire pietatem exemplatam, et haec est triplex, scilicet politica,purgatoria, et purgati animi; ut politica sit in praelatis, purgatoria in activis, purgati animi in contemplativis . - Politica autem, quae est in praelatis, consistit in tribus: in subsidio virtutis, in documento veritatis, in exemplo sanctitatis . De primo exemplum habemus in Iosia : In diebus peccatorum corroboravit pietatem. De secundo habemus exemplum in Paulo: Paulus, servus Iesu Christi, et sequitur: et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est. De tertio exemplum habemus in Onia: Leges optime custodiebantur propter Oniae pontificis pietatem. Ad litteram ita est, quod cum praelatus praebet subsidium virtutis in defensando bonos et puniendo malos, et dat documentum veritatis et se praebet in exemplum sanctitatis: tunc optime leges et ordinationes Sanctorum custodiuntur a subditis, sicut manifeste apparet de regibus Israelitarum ; quando erant boni, similiter et subditi. Propter hoc petebat Apostolus , fieri orationes, maxime pro principibus, ut tranquillam ducerent vitam cum omni pietate. - Huic autem pietati contraria est triplex impietas, scilicet crudelitas cordis, perversitas erroris et duplicitas hypocrisis. De primo in Proverbiis : Novit iustus animas iumentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia. De secundo secunda ad Timotheum: Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem. De tertia secunda ad Timotheum: Habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. De omnibus istis in Proverbiis: Cum impii sumserint principatum, gemet populus.
13. Alia est pietas purgatoria, et haec est duplex, videlicet in his qui servant iustitiam communem, sive sufficientem, sicut saeculares, qui manent in observantia praeceptorum, et in his qui servant iustitiam specialem, sive superabundantem, sicut Religiosi, qui manent in observantia consiliorum. - Et prima quidem pietas est in tribus, scilicet in deflenda propriam culpam, in sustinendo alienam iniuriam, in relevando alienam miseriam. De primo secunda Petri : Cum haec omnia consummanda sint, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus et pietatibus etc. Et hoc dicit, quod ista pietas, qua homo deflet culpam propriam, maxime oritur ex consideratione divini iudicii. De secundo secunda ad Timotheum: Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Satio hnius est, quia nullus potest intrare nisi per viam, per quam ivit caput nostrum ; sed ipse intravit per passiones et tribulationes: ergo et nos. De tertio in Ecclesiastico : Hi viri misericordiae sunt, quorum pietates oblivionem non acceperunt.
Secunda autem est pietas purgatoria, quae est in iis qui servant iustitiam superabundantem; et haec consistit in tribus, scilicet in paupertatis observantia, in castitatis custodia, et in humilitatis obedientia. De primo prima ad Timotheum : Existimantes, quaestum esse pietatem. Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. Huius ratio est, quia cupiditas est radix omnium malorum: ergo pietas paupertatis, quae evacuat cupiditatem, erit radix omnium bonorum, quae omnia facit dari pauperibus. De secundo prima ad Timotheum: Quod decet mulieres promittentes pietatem etc. Satio est, quia magna impietas est violare templum Dei: cum igitur aliquis per incontinentiam violat corpus suum, maxime impius est. De tertio ad Titum secundo: Apparuit gratia Salvatoris nostri ; et sequitur: Sobrie et iuste et pie vivamus in hoc sacculo. Sola pietas humilitatis est quae hominem iacit vivere iuste quoad Deum, quia ipse solus honorat Deum: in Ecclesiastico: Magna potentia Dei solius et ab humilibus honoratur ; et sobrie quoad se ipsum, quia facit hominem stare in sobrietate, id est in mensura; et pie quoad proximum.
14. Tertia pietas est purgati animi: et haec est in contemplativis, et ista perducit animam ad excellentiam virtutis, ad intelligentiam veritatis, ad perfectionem caritatis. De primo prima ad Timotheum : Sectare autem pietatem, fortitudinem, caritatem, patientiam etc. Primo ponit pietatem, quia ipsa est radix, per quam pervenitur ad omnes alias virtutes. De secundo Ecclesiasticus: Pie agentibus dedit Deus sapientiam: et ideo philosophi, qui non habuerunt pietatem, defecerunt in scientia, sive intelligentia veritatis, et dicentes, se esse sapientes, stulti facti sunt et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei etc. De tertio secunda Petri: Ministrate in scientia pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. - Ecce, per pietatem homo pervenit ad caritatem.
15. Item, pietas tria facit: liberat a malo, amplificat in bono, perpetuat in optimo. De primo secunda Petri : Novit Deus pios eripere de tentatione. Eripit enim a malo culpae, a malo pocnae, a malo sequelae. De secundo Baruch: Vocabitur tibi nomen novum, pax iustitiae et honor pietatis. Per pietatem enim ampliantur bona conscientiae, et crescit fama honestatis et iustitiae. De tertio secundo Machabaeorum: Si qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam. Ista gratia nihil aliud est nisi perpetua gloria, quae reposita est in manu Dei: in Sapientia : Iustorum animae in manu Dei sunt etc.
Et sic patet, quomodo pietas valet ad omnia: viget plenissime in Deo, viget in Christo, viget in praelatis, viget in activis, viget in contemplativis.
ADDITAMENTUM IV.
16. Septem !i!sunt gradus proficiendi in amorem Dei, quorum tres primi respiciunt Deum ut bonum. - Primus est fidelis gratiositas: hic respicit summum bonum ut beneficum, et bene dicitur fidelis gratiositas, quia anima per fidem cognoscit Dei beneficia, sed recognoscens grata efficitur. Non enim omnis, qui cognoscit, recognoscit. Omnis vero anima cognoscens, quanta nobis facit, fecit et faciet Deus beneficia, debet modis omnibus esse grata. Ipse est enim origo nos pracdestinans, nos principians, nos gubernans, nos remcdians, nos defendens, nos gratificans, nos beatificans.
17. Secundus gradus est fidens familiaritas, et hic respicit bonum ut benevolum, et addit ad primum, quia aliquis posset esse beneficus in opere, qui tamen non esset benevolus in corde. Sed Deus est nobis et beneficus et benevolus, et ex benevolentia, quam habet ad nos, assumit anima quandam familiaritatis confidentiam .
Benevolentia autem Dei ad nos ostendit septem, quae attendentes in amorem ipsius debemus inardescere. Primum est originalis propinquitas. Si enim filius diligit parentes, qui ipsum secundum carnem originarunt, cum tamen in generatione ipsius nihil de ipso cogitarent, quantum amandus est Pater caelestis ! Dicit enim Augustinus in libro Exhortationis ad communitatem : " Quidquid parentum nostrorum circa nos fuit obsequium, eius est beneficium, qui, et antequam nasceremur in hoc saecnlo, sua providentia nobis parentes praeparavit, quorum obsequio nutriremur, immo nos et parentes nostros propriis manibus ipse finxit ". - Secundum est naturalis conformitas, sicut fratres gemelli diligunt se invicem, quia conformes sunt naturali similitudine; quomodo debemus Deum diligere, qui non solum est similis, immo ipsa similitudo I Quantumcumque vero frater sit, vel similis fratri, nunquam tamen est eius similitudo vera; sed ipse similitudo nostra nata de similitudine speculi et sole subintrante . - Tertium est coniugalis societas. Si enim uxor diligit virum suum, quia carnaliter eam desponsavit, quantum debemus diligere Dominum nostrum Iesum Christum, qui nostram naturam, sanctam matrem Ecclesiam et nostram animam desponsavit, qui et animam, uxorem suam, licet fornicaria fuerit et ipsum dimiserit, dementer suscepit revertentem? - Quartum est iugis praesentialitas; et addit ad praedicta, quia posset esse, quod aliquis esset pater vel mater, frater vel maritus, sed non esset semper praesens, et ideo minus diligendus ; sed Deus nobis sive dormientibus, sive vigilantibus, sive in quocumque statu exsistentibus, semper est praesens. Ego, inquit , vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sacculi; et ideo diligendus. - Quintum est mitis amicabilitas. Si praesens esset, sed durus et asper, hic non esset multum amandus, sed cum uniusmodi, qui praesens est, mitis est et amicabilis ad consortium. Unde dicit Bernardus: " Amicus dulcis " etc. - Sextum est amicabilis fidelitas. Si dulcis in contubernio et non fidelis in opportuno auxilio, minueretur de ratione diligendi; sed ipse est fidelis nobis, in omni necessitate assistens. Fidelis, inquit , Deus, qui non patietur, etc.
- Septimum, quod est complementum ostensionis benevolentiae Dei in nobis, est concors consortialitas, quod est, quando amicus non solum bona sua communicat amico, immo mala amici sibi ipsi communicat, quod fecit Dominus noster Iesus Christus mala nostra assumens et sibi communicans et omnia bona sua nobis donans.
18. Tertius gradus est fervens delitiositas, et hic alios praedictos transcendit, quia respicit et considerat bonum ut bonum. Non enim diligit Deum solum ut beneficum aut benevolum, sed ipsum bonum diligit ut bonum. . Sed ut magis in amorem illius boni ut boni inardescamus, cuiusmodi sit illud bonum, videamus, et quomodo peccatores falso appetunt et diligunt bonum creatum in specie aliqua boni increati. Sublime ; appetant ergo superbi falsam in praesenti sublimitatem, quia nullus potest sublimari nisi in summo bono: et haec est ratio: omnia enim creata inferiora sunt spiritu rationali, solus Creator eo superior. Si ergo superius vel dignius non sublimatur ex adeptione rei inferioris vel vilioris, sed tantummodo superioris et dignioris: ergo per adeptionem solius summi boni et non alterius potest rationalis spiritus sublimari.
- Singulare: appetant ergo invidi falsam singularitatem, qua volunt in bonis singulariter felicitari: quod est impossibile. Sed illud summum bonum ita erit singulare omnibus, quod non minus erit commune, immo quanto magis a pluribus, tanto magis a quolibet singulariter possidebitur. Unde dicit beatus Gregorius libro Moralium in fine super illud Iob: Parvulum invidia: " Unde nascitur hic invidia et quomodo satiatur? Difficile, inquit, est, ut hoc alteri non invideat quod adipisci alter exoptat: quia quidquid temporaliter percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis, et idcirco desiderantem mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam hereditatem diligat, quam coheredum numerus non angustat, quae et omnibus una est et singulis tota, quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis, et plena mors eius est perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab eius rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit, quanto minus ex aspectu illius sua damna pertimescit. Quodsi perfecte in amorem caelestis patriae rapitur, plene etiam in dilectione solidatur, quia qui nulla terrena desiderat, nihil est, quod eius erga proximum caritati contradicat ". - Securum: appetant iracundi falsam securitatem in praesenti, propter quam bellant et rixantur ; sed beati, qui illud summum bonum obtinebunt, quia non erit amplius quod exterreat vel infestet. - Tranquillum: appetant ergo accidiosi falsam et momentaneam requiem; sed beati, qui illo summo bono gaudebunt, quoniam iam ab omnibus laboribus requiescent. - Opulentum ; appetant ergo avari falsam opnlentiam, quae animas reddit inanes: sed illi vere opulenti erunt, qui, obtento summo bono, nullo egebunt bono. - Satians: appetant ergo gulosi falsam satietatem, quae in famem postmodum vertitur, sed illi vere satiabuntur, qui ultra non esurient. - Delectans: appetant ergo falsam carnis delectationem, quae postmodum doloribus respergitur; sed illa vera et sola est delectatio, quae nullo contrario permiscetur nec finitur.
19. Quartus gradus est delicata satietas , et sequitur ex tertio. Ex hoc enim, quod anima diligit bonum ut bonum et propter illud omne aliud bonum spernit, in delectatione illius meretur quodammodo satiari.
20. Quintus saturans ebrietas, et oritur ex praecedenti. Anima enim illius boni snmmi affecta dulcedine, et quodammodo a se ipsa aliena efficitur tanquam ebria. Sic ebrius fuit Petrus ; sicut etiam saturans ebriositas amore despectionum, iniuriarum, fatigationum etc.
21. Sextus gradus est inebrians securitas. Anima enim, illa inebriata dulcedine, ita secura efficitur, quod nec temporalia timet amittere nec adversa aliqua sustinere. Istam securitatem habuerunt Martyres et specialiter Paulus, qui dicebat ad Eomanos : Quis me separabit a caritate Christi etc. Certus sum enim etc.; et ponuntur ibi septem genera tribulationis.
22. Septimus gradus, in quo est consummatio, est assecurans tranquillitas. Ex hoc enim, quod anima nec prospera timet perdere nec dura sustinere propter amorem illius summi boni, venit in quandam tranquillitatem et securitatem mentis, quae non potest ab aliquo extrinseco perturbari, et non restat, nisi ut ab isto statu transferatur ad statum aoternao quietis.
23. Sicut tactum est supra , consideratio per speculum est, quando ex consideratione rerum sensibilium, per earum originem, magnitudinem, multitudinem, pulcritudinem , plenitudinem, operationem et ordinem consurgit homo in cognitionem divinae potentiae, sapientiae et bonitatis admirando ea in praedictis, et hoc est per speculum creaturarum contemplari Creatorem. Contemplatio enim nihil aliud esti quam liber animi contuitus in divina spectacula per admirationem suspensus.
24. Nunc videndum est, quomodo possumus in contemplatione Dei proficere, ut ipsum cognoscamus in speculo, id est in qualibet Creatura. Cognitio enim por speculum est, quando homo quasi de longinquo ascendit ad contemplationem Creatoris, aspiciendo in creaturis ea quae praedicta sunt, scilicet originem, magnitudinem etc. Cognitio vero in speculo est, quando homo quasi de proximo in qualibet creatura cognoscit et contemplatur ipsum Deum. - Praenotandum ergo, quod iste mundus, qui a sapientibus dicitur tnacrocosmus, dividitur, quia quaedam sunt in eo generantia, quaedam generata, quaedam Tegentia utraque. Generantia sunt corpora simplicia et caelestia, et dicuntur corpora simplicia ipsa elementa. Generata sunt corpora composita ex his: quae compositio non fit sine virtute corporum caelestium, quae conciliant in compositione contrarietatem elementarium qualitatum per suam influentiam. Regcntia vero sunt intelligentias, quae dicuntur regere corpora caelostia et praecsse elementis; item, animae sensibiles in animalibus, vegetabiles in plantis, rationales in hominibus. Homo vero, qui dicitur microcosmus, id est minor mundus, habet quinque sensus, quasi quinque portas, per quas cognitio omnium, quae sunt in mundo, intrat ad animam eius. Nam terram et terrena percipit per tactum, aquam et humida percipit per gustum, aerem et aerea cum quadam siccitate percipit per odoratum et auditum, ignem et ignea et corpora caelestia et omnia lucida et colorata percipit per visum. Regentia vero percipiuntur per accidens sive ex consequenti, maxime per motum, quia, cum video, moveri plantam in sursum et deorsum, percipio in ipsa animam vegetabilem; cum video, moveri animal etc.
25. Sciendum autem est, quod perceptio istarum rerum in anima fit tribus modis, videlicet per apprehemsionem, per delectationem, per diiudicationem. Apprehensio antem fit, quando obiectum generat speciem suam in medio, et species generata coniungitur sive unitur organo, et tunc fit apprehensio obiecti in sensu: unde anima per speciem unitam organo et generatam in medio venit in cognitionem rei, et species generatur in qualibet parte medii, cum determinate unitur organo. - Delectatio vero fit ex proportione ipsius rei ad suscipientem. Ista autem proportio sive convenientia potest considerari in tribus secundum tria, quae sunt in ipsa re, videlicet in forma sua, in virtute ipsius et operatione eius. Ex ista triplici convenientia causantur in rebus tria, secundum quae et per quae est omnis delectatio. Nam convenientia speciei sive formae in se ipsa generat et efficit in re illa, cuius est forma, spcciositatem. Dicitur enim res pulcra, quando est in ea convenientia partium et aequalitas; pulcritudo enim est aequalitas numorosa. Convenientia vero virtutis rei cum suscipiente illam facit suavitatem: suavitas enim est, quando virtus agentis non excedit potentiam patientis, sicut econtra, quando est inaequalitas, fit dolor sive tristitia, quia oxcollentiae sensibilium corrumpunt sensus. Convenientia autem sive proportio operationis efficit in suscipiente salubritatem. Salubre enim est illud cuius operatio replere potest vacuitatem indigentis et supplere indigentiam rei non sufficientis sibi. Et secundum ista tria est omnis delectatio in perceptione rerum sensibilium.
26. Sed quia omnia ista sunt cum defectibilitate, ideo in eis non potest esse plena delectatio. Nam speciositas est in omni rc sensibili cum defecta inaequalitatis ipsius rei in se ipsa. Nulla enim res est, cuius partes non possent esse in maiori aequalitate, quam sunt. - Suavitas etiam in coniunctione virtutis agentis cum potentia suscipientis est cum defectu, quia, cum res non possit percipi per suam essentiam, sed per suam similitudinem, virtut illius rei, quae transit cum similitudine illa, non perfecte transit nec perfecte percipitur ab ea re, cui communicatur, quia non percipitur in veritate illius rei, cuius est illa virtus, sed in suo phantasmate: et ideo suavitas illa, quae generatur ex virtutis illius participatione, non est vera suavitas nec plena, sed phantastica, et ideo nec vera delectatio. - Salubritas etiam omnis cuiuslibet rei sensibilis defectiva est, quia operatio rei non potest pervenire ad intimitatem rei, in qua operatur, nec potest totam indigentiam supplere, cum utrumque sit ex nihilo: unde non potest alteri esse plena salus, et ubi non est plena salus, non est plena delectatio.
27. Diiudicatio vero fit ab intellectu contrahendo res perceptas por apprehensionem sensuum vel delectationem , extrahendo scilicet a materialitate, a corporeitate, a mutabilitate., a circumscriptibilitate. Unde diiudicatio trahit res sensibiles in esse spirituale: diiudicat enim de rebus per suas rationes. Si enim quaoratur: quare pulcra est illa res, dicet, quia habet aequalitatem partium in suo situ, quia pulcritudo est aequalitas numerosa. Si quaeratur: quare est ibi aequalitas, dicet, quia partes ipsao constituentes hanc rem non excedunt se comparatae ad invicem nec exceduntur: aequale enim est quod ad alterum comparatum non excedit nec exceditur. - Si quaeratur ulterius, utrum ista ratio aequalis sit mutabilis, respondebit , quod non, quia semper fuit hoc verum et est et erit. Unde immutabilis ratio est et interminabilis. Item, si removeatur etiam omne corpus ei omnis materia, adhuc verum est, quod aequalitas est, abi non est excessum nec excedens, et sic est de omni ratione rerum dicere. Satio enim rei non est nisi quaedam intentio universalis, quae potest percipi in re non existente actu. Intellectus autem hominis iudicat de rebus per ipsas rationes rerum. - Si vero quaeratur: per quod percipit ipsas rationes ? non erit intelligere, nisi quod percipit per ipsam lucem aeternam, quae non est aliud nisi Verbum Dei, quod est ars plena omnium rationum viventium, et in hac arte sunt rationes omnium rerum efficienter et quodam modo formaliter, et illa ratio non aliud est nisi Deus, licet homo eam percipiendo non advertat.
28. His praeintellectis , est venire in cognitionem Dei in speculo cuiuslibet creaturae. Nam ipsa perceptio rerum per apprehensionem factam in sensibus ipsis ducit nos in cognitionem Generantis et geniti Verbi, et etiam Verbi incarnati, et reductionis in Deum, primum principium, per Verbum incarnatum. Quod enim omnis res generat suam speciem, quid aliud ostendit, nisi quod Pator generat Filium, qui est species et figura substantias eius ? Isaias: Numquid ego, qui ceteris generationem tribuo, sterilis ero ? Quod vero species genita est in omni parte medii tota et indeterminata, ostendit, quod Verbum genitum ubique perfectum et totum implet universum ; Ieremias : Caelum et terram ego impleo. Quod vero species genita ubique in medio indeterminata, cum unitur organo, ita determinata tota suscipitur, quod tamen ubique esse in medio non desistit: ostendit, quod Verbum Dei unitum est carni, et tamen ubique esse non desinit. Quod vero per speciem unitam organo et genitam in toto medio ducitur in cognitionem obiecti generantis ipsam speciem, quid aliud ostendit, nisi quod homo.per Verbum unitum carni in tempore , genitum in aeternitate, reducitur in cognitionem sui universalis principii, et hoc est quod dicitur in Ioauno : Deum nemo vidit unquam nisi unigenitus Filius, qui estai sinti Patris, ipsc enarravit.
29. Similiter ipsa perceptio rerum per delectationem secundum illa tria, videlicet spceiositatem, suavitatem et salubritatem, ducit nos in cognitionem veras: delectationis et plenao, quae non potest esse nisi in ipso Deo, in qud est summa speciositas., summa suavitas et summa salubritas: summa enim speciositas est in Deo, quia omnimoda aequalitas et nulla inacqualitas, nec maior potest intelligi, quam sit, nec minor, quam intelligi ipotest; in Sapientia : Speciosior est sole, et super omnem dispositionem stellarum , lucicomparata invenitur prior.- Item, summa in eo invenitur suavitas, quia ipse non infnndit se menti hnmanae per similitudinem vanam et abstractam, sed secundum veritatem et pracsontiam. Propter hoc suavissimus est; in Psalmo : Suavis Dominus universis ; in Sapientia: O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus.! In Psalmo: Gustate et videte, quoniam suavis.est Dominus. In gustu potest esse suavi: tas, sed plena erit, quando anima erit soluta ab omni retardatione, et tunc erit plena suavitas vel satietas: in Psalmo : Satiabor, cum apparuerit gloria tua: item: De torrente voluptatis tuae potabis.eos. - Summa in ipso Deo invenitur salubritas, quia ipso solus est, qui potest illabi menti humanae et intimitatem ipsius penetrare et omnem vacuitatem implere et sua. sufficientia Omnem indigentiam supplore, cum ipse nullo indigeat. Ideo beata,Virgo inquit : Exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
-Ex quibus omnibus patet, quod in solo Deo plena delectatio haberi potest et in ipso solo quaerenda est; in Psalmo: Delectare in Domino ; item: Delectationes in dextera tua usque in finem: item: Memor fui Dei et delectatus sum.
30. Similiter diiudicatio rerum ducit nos in cognitionem Dei, quia, sicut dictum est, diiudicatio de re non fit nisi per rationem infallibilem, immutabilem et interminabilem: nihil aliud est infallibile, immutabile et interminabile nisi Deus: patet, quod ipse est ratio omnium rerum et regula infallibilis et lux veritatis, in quo omnia cognoscuntur secundum rationes aetemas, quae non sunt aliud quam ipse .
31. Notandum autem, quod, sicut prima consideratio: quae est per speculum, non afficit vere, nisi homo fundetur in pietate: ita ista consideratio, quae est in speculo, non afficit, nisi homo innitatur veras Virtuti, quas nihil aliud est, quam ipse Deus de Deo, Verbum et Sapientia Patris. Cuius Intelligentia potest hoc modo haberi. Virtus enim uno modo notificatur sic: " Virtus est instrumentum agendi "; unde virtus: ignis est ipsa sua species, sive similitudo, per quam agit: non enim agit in aliud nisi immittendo et generando suam similitudinem; et sic de virtutibus aliarum rerum patet, quod ipsas instrumenta sunt, par. quae res agit quaecumque agit. Virtus autem rei non est penitus idem, quod est ipsa res, sed habet diversitatem ratione materias, nec cum, per illam agit, tenet se cum illa, sed emittit eam a se, licet influendo continuo super illam per illam agat. Deus, autem ex se generat Virtutem suam, quae quidem penitus est idem, quod ipse in essontia, quia in illo nulla est materia,. quae causet diversitatem; et per illam virtutem omnia operatur, et ipsa est Verbum, per quod omnia facta sunt .
32. Item, virtus alio modo definitur: " Virtus est ultimum de potentia "; et hoc convenit illi virtuti divinas, quia potentia Dei. ultimata est in productione sive generatione Filii. Nam quidquid potuit Deus, Filium suum generando ipsi Filio contulit; unde ipse est proprie sirtus, in quo est consummatio potentiae Dei. - Tertio modo definitur sic: " Virtus est dispositio perfecti ad optimum "; et ista convenit isti virtuti increatas, quia a Patre et ab ipsa producitur Spiritus sanctus, qui est summus amor Patris et Filii, per quod intelligitur inter divinas personas summa beatificatio, summa fruitio. .
33. Est autem virtus ista Patris gloriosissima omnium productiva, conservativa, reparativa, consummativa. Est omnium productiva: in Sapientia : Tu virtutem tuam ostendis, qui non crederis in virtute esse consummatus, scilicet ab impiis idololatris, et tamen in productione cuiuslibet rei de nihilo ostenditur mirabilis virtus sua, quia mirabilis potentia, mirabilis sapientia, mirabilis bonitas. - Est omnium conservativa. Sicut enim Deus per virtutem suam, quam genuit, omnia condidit, ita per eandem virtutem omnia in esse conservat. Nam omnia ad nihilum tenderent, nisi virtus illa omnipotentissima conservaret: ad Hebraeos : Portans omnia verbo virtutis suae. - Est omnium reparativa. Quia enim, creatura rationali peccante, omnis creatura diminuta est, et ipsa rationalis maxime corruit, nec decuit, quod ipse qui condidit, proprium plasma desereret: ideo per eandem virtutem reparavit.- In reparando autem, primo intravit virtus removendo effectum corruptionis seu lapsus, id est primam concupiscentiam. Unde dictum est Virgini in ipso ingressu virtutis reparantis : Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Sicut enim summa illuminatio in divinis est caligo, ut qui summe illuminatus est per participationem veritatis vere sciat, se nihil scivisse - et haec est magna illuminatio, cum cognoscit, illuminationem suam esse tenebras comparatione illius verae lucis - ita, cum virtus Dei intravit in Virginem, accendit in ea ignem amoris: quo superveniente, ignis concupiscentiae friguit, et ita facta est ibi obumbratio. - Deinde, quia virtus non expellit contrarium nisi uniatur ei, nec medicina morbum, nisi perveniat ad infirmitatem: ita haec virtus, ut perfecte repararet, unita est naturao infirmae; et hoc maxime apparuit in morte, quando ipsa virtus, quao est vera vita, coniuncta est morti et visa est infirmari. Augustinus : " Non moritur frigus nisi in calore, non moritur amaritudo nisi in dulcedine, non est mortua mors nisi in vita ". Apostolus prima ad Corinthios: Nos autem pracdicamus Christum crucifixum, Sidatis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Iudaeis atque gentibus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: et ibidem: Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est, iis, autem, qui salvi fient, virtus Dei est. - Et quia plena reparatio non esset, nisi prius per expulsionem destructivi et corruptivi restauratio fieret deperditi: ideo oportuit, quod ipsa virtus naturam, quam assumserat, restauraret in vitam non mortalem, sed perpetuam: et hoc fecit haec virtus in resur-I rectione et, ascensione ; in Psalmo: Exaltare, Domine, in virtute tua. - Est etiam omnium consummativa. Ad hoc autem, quod homo sit consummatus et conformis illi divinae virtuti, oportet, quod memoria fortificetur, ratio rectificetur, voluntas sanctificetur, et uterque homo beatificetur. - Est ergo divina virtus memoriae roborativa; in Psalmo : In Deo faciemus virtutem. Tunc enim facimus in Deo virtutem, quando, non confidentes de viribus propriis, totaliter nos committimus divinae virtuti: tunc virtus in infirmitate perficitur, secunda ad Corinthios: aliter non egreditur Deus in virtutibus nostris. - Item, rationis rectificativa ; ad Romanos : Non erubesco Evangelium ; virtus enim Dei est in salutem omni credenti ; et recte, quia in eo continetur virtus rectificativa et directiva in omnem veritatem necessariam ad salutem et quantum ad credenda et quantum ad operanda. - Item, voluntatis sanctificativa ; Lucas : Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto. Non enim venit ex terra, id est ex aliqua. virtute creata, sed ex alto, id est, a solo Deo venit sanctificatio voluntatis; in Psalmo: Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtusi eorum. - Item, utriusque hominis bedtificativa, quando convertit nos totaliter ad se secundum utrumque hominem ; in Psalmo : Domine Deus virtutum, converte nos: item: Ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam ; item: Domine, in virtute tua lactabitur rex. - Huic ergo virtuti efficaci oportet hominem inniti et de ipsa sola confidere et in consideratione ipsius se ipsum annihilare et nihil reputare, immo se in sua infirmitate cognoscere qui vult in speculo creaturarum Deum videre et ipsum cognitum perfecte amaro sicut virtutem, sine qua nihil potest esse, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.