OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

Caput XX.

De trunco lilii seu proposito bono, quod e radice bonae cogitationis exsurgit .

69. Sequitur videre de trunco lilii, in quo tria considerantur: rectitudo, fortitudo, longitudo. Truncus ergo lilii a radice exiens, est propositum bonum exiens a bona cogitatione. Cum ergo bona cogitaveris, si convalescant illa in te sicut radix in terra, necessitas exigit, ut ea quae cogitationi placent, proponas ad effectum boni operis perducere, et sic statim habes truncum lilii, et bonum propositum a bona radice et cogitatione procedens.

Caput XXI.

De rectitudine trunci , id est recta intentione.

70. Necessaria est autem huic trunco boni propositi rectitudo, id est, ut recta intentione proponamus bonum facere pro Christo, non terrenas divitias nec humanos favores . nec honoris transitorii excellentiam requirentes. Astutus enim ille serpens, id est satanas, cum principio bonae cogitationis non potest resistere, ponit insidias in via, quibus intentionem boni propositi possit evertere et per truncum perversum ipsam quoque radicem bonae cogitationis amarescere faciat. De his insidiis conqueritur Psalmista : In via hac, qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi. O quanti istis laqueis capti et decepti sunt ! qui bona quidem bene initiantes, tandem, exterioribus tentationibus accedentibus, propositi sui rectitudinem deseruerunt et omnino perversi, et per bona opera sua vel divitias, vel honores, vel voluptates terrenas semel adepti , primae intentionis sunt obliti, et aliud quam Deum quaerentes, idololatrae facti sunt, dum gloriam incorruptibilis Dei, qui solus gloriosus est et qui solus quaerendus est, mutaverunt in similitudinem volucrum, bestiarum et serpentum . Quomodo in similitudinem volucrum mutant gloriam Dei? Quia bona opera sua, quae prius ad gloriam Dei facere intenderunt, intentionis rectitudine commutata, pro vana mundi gloria facere laborant. Fer volucres enim leves et instabiles et alta petentes vana gloria figuratur . Gloriam Dei mutant in similitudinem bestiarum qui bona opera, per quae prius gloriam Dei intenderunt, postea pro carnis implenda voluptate faciunt. Per bestias enim, quae tantum quae carnis sunt sequuntur, voluptas designatur. Gloriam vero Dei in similitudinem serpentum commutant qui bona opera, quae pro caelestibus tantum divitiis et pro gloria Dei adipiscenda fieri deberent, propterea operantur, ut ex his terrenas divitias consequantur. Per serpentes enim, qui terram comedunt, designantur avari, qui tantum lucra terrena sequuntur et his animae suae ventrem cupiunt implere.

71. Haec sunt scandala, quae in via rectae intentionis gradientibus abscondit diabolus, ut truncum lilii, id est bonum propositum, a sua rectitudine distorqueat. Eeu! heu ! Domine Deus, quis evadet laqueos istos? Ecce, ut taceam saeculares, quot quantosque videmus Ordinum diversorum praelatos, quos bona sine dubio scimns intentione nudos nudum Christum fuisse secutos cum etiam inviti ad praelaturas attrahantur, non post longum tempus, sed statim corrumpunt intentionem, truncum vitiant, commutant propositum, ut praelaturis, ad quas inviti venerant, libenter inhaereant, praeesse cupientes potius quam prodesse; lautioribus ferculis et exquisitis voluptati ventris potius quam fratrum utilitati vel divinae voluntati deserviunt: nonnunquam etiam pecunias congregare dicuntur, non ut spiritualibus filiis necessaria, sed ut carnalibus nepotibus et amicis superflue aliquid largiantur ! O utinam mentiar, Domine Iesu, utinam mentiar, ut, me solo mentiente, omnes in rectitudine et veritate persistant I

72. Vobis autem, o virgines Christi, humilitatis virtutem, quam iam saepius vestrae caritati commendavimns ad propositi nostri rectitudinem pro maxima parte putamus sufficere. Quia enim in tantam altitudinem castitatis ascendistis, laborat adversarius vester, satanas, ut vos ab illa deflectat. Clamat enim nobis saepe, immo semper suggestionis internas voce dicens : Incurvare, ut transeamus. Quid est incurvare ? Deflecte intentionem tuam ad terrena, quam ad caelestia erexisti, ut pateat nobis transitus per te, ut conculcemus te. Ne consentias inimico tuo, o anima casta, virgo Christi, amica Sponsi tui, amici tui sponsa, ne consentias, ne incurveris hoc est, nihil terrenum quaeras, non laudes humanas, non honores, non divitias terrenas: quia si ad haec declinaveris, transibit per te mendax ille teque conculcabit et premet ac elidet te et iugum iniquitatis suae importabile ponet super te, si abieceris iugum Christi leve et suave . O quam insensati, qui rectitudinem intentionis suae sic incurvant, ut accipiant illum teterrimum et iniquissimum satanam sessorem suum, abiecto illo pulcherrimo et optimo primo rectore Domino Iesu, cuius, ut ipse asserit , iugum suavissimum est et onus levissimum.

Caput XXII. De fortitudine trunci seu de constantia boni propositi .

78. Fortitudo trunci exprimit virtutem, quae fortitudo vocatur. Est autem fortitudo, secundum quod hic accipimus, quaedam virtus omnium tentationum sustinens insultus, non tantum earum quae molestae, sed etiam earum quae prosperae sunt. Est autem haec virtus trunco lilii nostri, proposito boni operis, et maxime voto virginitatis conveniens, quia quanto laudabilius est votum, tanto fallacius et fortius insistit diabolus, ut impediat bene terminari quod in bono initio non potuit impedire. Talis truncus vere opus est ut sit fortis contra frigus. Frigus, quo bonum propositum tentatur, accidia est, qua quandoque, sicut etiam supra diximus, in tantum tentantur electi, ut nec orare libeat nec legere nec meditari nec aliud quidquam operari eorum quae sunt quaedam fomenta animae; quia oratione, lectione, meditatione, seu etiam exteriori exercitio corporis vires animao reparantur et conservantur et augentur, eisque subtractis, animam languescere necesse est et in frigus mortale resolvi, statimque subintrat luxuria vindicatque sibi sedem in anima frigida et eam pessime suo igne calefacit. Sine intermissione igitur nostro lilio, virgini Christi, orandum, legendum, meditandum , vel etiam exterius aliquid operandum est, ne in ipsa truncus boni propositi corrumpatur. Haec enim, sicut ait beatus Augustinus , si cum discretione fiant, ut valetudinem corporis non perturbent, in delicias spirituales vertuntur.

74. Calor, quo corrumpitur truncus boni propositi saeculi prospera sunt, in quibus nimis insidias inimicorum latent. Multos enim invenimus, qui adversis resistant, quia in illis tentatio est manifesta. Quis autem repugnaret in pace prosperitatis, ubi omnimoda quies invenitur ? Sanum est corpus, adversitates animi quieverunt, tentationes sedatae sunt. Quid superest nisi securitas? Cave, cave; vae huic securitati, vae paci huic, de qua dicit ipsa Veritas : Dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, quae possidet. Time ergo, dum omnia tibi prospera sunt et tranquilla, ne ille fortis armatus, id est satanas, sine resistentia possideat te. Noli dicere apud te quod dixit ille dives, cuius ager uberes fructus attulit : Anima mea, habes multa bona reposita in annos plurimos ; comede, bibe, epulare, quia, cum dixerint: Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, et non effugient. Tu vero, si vis pacem et securitatem veram habere, vide, ne unquam securus sis, sciens pro certo, nihil tibi tam timendum sicut praesentem pacem, quae sine dubio aeternum generat timorem. Neque enim omnibus Sanctis melior es tu, qui in tentationibus probati et perfecti sunt. Quis melior beato Iob, cui ipse Dominus testimonium perhibuit , quod esset vir simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo, et cui similis non erat in terra? Simile vide in omnibus Deum timentibus, Apostolis, Martyribus, " quanta passi sunt tormenta, ut securi pervenirent ad palmam regni ", qui fortes facti sunt in bello, non in prosperitate.

75. Tempestates autem truncum lilii nostri impugnantes manifestae adversitates sunt, in quibus quaerendum est unicum et singulare remedium ille optimus medicus, dux non seducens, rex suos erigens, athleta fortissimus, in suis et pro suis pugnans et vincens et inde victores coronans Dominus Iesus. Quid quaeris, quod in illo non invenias? Si aegrotas , medicus est ; si exsulas, dux est ; si desolatus es, rex est; si impugnans, pugil est: si esuris, panis est: si sitis, potus est: si alges, vestimentum est; si tristaris, gaudium est: si obtenebraris, lux est: si orphanus es, pater est. Sponsus est, amicus est, frater est, summus, optimus, misericordissimus, fortissimus, pulcherrimus , sapientissimus est, omnia sine fine gubernans. Quid autem laboro ? Omnia, quae velle potes et debes, est Dominus Iesus Christus. Desidera hunc, acquire hunc, posside hunc, quia hic est illa una pretiosa margarita, pro qua emenda vendenda sunt omnia, quae tua sunt : qua habita, nullius tempestatis procellam timebis. Sit ille finis propositi tui, sit in illo posita fortitudo tua, non in viribus tuis ; et nullo modo confringens, quia ipse et non alius est verissimus et optimus consolator omnium adversitatum et pressurarum.

Caput XXIII.

De vermibus, qui corrodunttruncum, id est malis suggestionibus bonum propositum corrumpentibus.

76. Vermes truncum boni propositi corrumpentes sunt tentationes intrinsecae, quae tanto nociviores sunt, quanto familiariores, saepe sub specie boni bonum propositum corrumpentes. Est enim aliquis, qui de bonae cogitationis radice boni propositi truncum emisit. Proponit omnia, quae mundi sunt, relinquere, ut nudus Christum nudum sequatur ; sed nascitur intrinsecus vermis pravae suggestionis, f dicens ita: indotata tibi soror est, paupercula mater, sunt fortassis fratres, vel filii, sive alii quicumque amici rei familiaris inopia laborantes, qui de te solo pendent, te unum respiciunt, quos si reliqueris, aut mendicabunt turpiter, nimirum in tuum et tui generis opprobrium, aut certe furtive, vel violenter rapient aliena, et sic in corpore simul et in anima peribunt. Quod si tu, qui his poteris subvenire manendo in possessione tua, hos in certo periculo reliqueris et clauseris viscera tua 06 eis; quomodo caritas Dei manet in te ? Ergo, ut maneas in caritate , mane cum illis, quia sine caritate nihil tibi proderit, quidquid agas . Quod si etiam tibi prodesset, melius tamen esset, ut multos tecum quam te solum salvares. Nunquid praeceptum est alicubi a Domino, mundum omnino ab omnibus relinqui, et non magis misericordiae operibus insudare? Non de mundo relicto, sed de misericordiae operibus commendabuntur electi et salvandi in extremi examinis die Quid ergo quaeras extra mundum, quod in mundo melius habere poteris et securius? - Adduntur his vermibus alii vermes mortiferi, scilicet difficultas claustralium praeceptorum, et quod " maior est casus, ubi altior gradus ", ciborum parcitas, ieiunia, vigiliae, intolerabilis labor sine requie, duritia lectorum, laborum assiduitas et super omnia abrenuntiatio propriae voluntatis, cum periculo falsorum fratrum , duritia praelatorum. Ecquis omnia enumerabit ? Innumerabiles sunt omnes hi vermes pessimarum suggestionum truncum boni propositi gravissime corrodentes. Omnino resistendum est his vermibus, omnino et sacrarum Scripturarum rationibus sunt enecandi.

77. Vermis igitur, qui indiscretam caritatem et misericordiae compassionem persuadet, occidendus est unguento dominicas sententiae dicentis : Si quis venit ad me et non odit patron et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non est me dignus. Qualiter autem diligendi et qualiter odiendi sint, per vaccas trahentes plaustrum cum arca Domini perdocentur ; quarum vituli cum essent reclusi domi, ipsae vaccae arcam gestantes et recto itinere pergentes Bethsames, cum audirent voces vitulorum, dederunt quidem rugitum, qui erat signum naturalis affectus, nec tamen se ab arrepto semel itinere deflexerunt. Tu ergo , si iam portas sive professione aperta et solemni, sive occulto proposito iugum Domini, id est Regulam quamcumque per Spiritum sanctum a Patribus institutam ; si te praedictorum vermium suggestiones incipiunt corrodere, imitare vaccas allophylorum portantes arcam Domini ; redde mugitum, id est signum affectus, hoc est, condole, compatere, consolare eos qui naturali amore tibi coniuncti sunt; sed nihilominus serva viam inceptam, hoc est, perfice bonum propositum , dirigendo pedes tuos versus Bethsames, versus domum solis , hoc est ad caelestem patriam, ubi est summa et spiritualis habitatio solis nostri, Domini Iesu, qui est sol iustitiae , qui in illa domo lucet in virtute sua, habitans lucem inaccessibilem. Sic sunt odiendi amici, ut affectus amoris erga illos conservetur; sic sunt et amandi, ut eorum amor nequaquam amori Dei praeferatur. Immo nec animae nostrae commodum temporale amori illius praeferre debemus, sed tanquam odisse animas nostras affligendo illas ieiuniis, vigiliis, castigationibus, ut doceamus eas dominicis obedire praeceptis. Eos quoque, quorum inopiam supplere possemus in saeculo permanendo, ei commendabamus conservandas, qui est Rex regum , dives in omnes, qui invocant illum, orantes, ut eorum statum ita gubernet, sicut scit eorum saluti expedire.

78. Ceterum vermes suggerentes austeritatem vitae regularis velociter necabuntur, si mentem nostram myrrha, id est amaritudine dominicae passionis, curaverimus inungere, cui quidquid pati poterimus comparatum aut parum, aut nihil poterit aestimari. Sunt autem hi vermes maxime importuni proposito virginali, eo quod magister vermium Beelzebub, qui primitus Evam virginem leviter supplantavit , se modo iure doleat a virgunculis utriusque sexus toties supplantari. - Vide ergo et praevide et praecave vermes tibi insidiantes, virgo Christi ; quoniam cum te, quandoque ad plenitudinem casti lilii perventurum, iam usque ad truncum boni propositi viderit profecisse, emittet in mentem tuam vermes suggestionum nocentium, tanquam ita dicentes : Quid agis ? Quorsum deflecteris ? Nunquid florem iuventutis tuae vis exstinguere ? Nunquid dulcedinem maritalis copulae non vis experiri ? Nunquid carissimos Alios et filias solatii tui et vitae tuae superstites non habebis ? Nunquid ministrorum fidelium servitio carebis ? Stultum est iter, quod aggrederis, imitare parentes tuos, qui te genuerunt. Gigne et tu filios et secundum institutionem dominicam coniugio fruere, qui de virginibus praeceptum non dedit.

79. Insidiosi vermes sunt bi, O virgo Christi, in cuius faciem tibi respiciendum est, si hos curaveris evadere. Diligentius intuere , quis sit Iesus Christus, O anima virginalis ; utrum virgo, vel coniugata, de qua natus: utrum virgo, vel coniugatus, cui Virginem Matrem commiserit ; quem familiarius dilexerit, utrum virginem, vel coniugatum. Quid opus est multis ? Virgo est Christus Iesus, natus de Virgine, quam virgini purissimo commendavit, hoc est beato Ioanni, quem " specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum ". Hic Iesus Christus, Sponsus tuus tibi sequendus est potius quam parentes, si vis florem invenilem animae tuae conservare, qui nunquam veterascit: virginitas enim nunquam decidet. Si autem de flore corporali vis agere, nunquid non magis florent virgines animo simul et corpore quam qui corrupti ? Immo vero virgines tam in corpore quam in anima vere florent, singularia lilia lilii singularis, Domini Iesu, qui, ut firmiter spero, et in hac mortali vita suis liliis abundantiam suae suavitatis abundantius quam ceteris eructat , quia in his similitudinem suam videt distinctius expressam. Quocumque enim Christus pergit, virgines sequuntur fecundaeque fiunt, de spiritu ipsius concipientes bonum propositum et bona opera parientes, quae nunquam moriuntur, sicut generatio terrena, quae in peccato concipitur, in tristitia paritur et anxietate nutritur, cum dolore tandem amittitur vel deseritur. Non tales erunt filii tui, o virgo Christi, non sic. Nunquam morientur, nunquam amittentur, immo semper sive viventem, sive morientem sequentur te, tuebuntur te et in vitam aeternam perducent te. Multi ergo filii et multo meliores desertae, id est virginis Christi, quae ad praesens deserta videtur, magis quam eius quae habet virum carnalem. Si haec et his similia frequenter ad montem reduxeris, morientur procul dubio in te vermes malarum suggestionum nec ad corrodendum truncum boni propositi tui, tuente te Sponso tuo, aliquo modo praevalebunt.

Caput XXIV.

De longitudine trunci, seu de virtute longanimitatis et perseverantia in bono proposito .

80. Longitudo trunci in lilio, quae in altum erecta est, virtutem longanimitatis insinuat, quae perseverare volentibus summe necessaria est. Sed quia de virtute perseverantiae supra in tractatu sexti folii diffusius locuti sumus, hic brevius aliquid dicemus. Videtur antem haec virtus plurimum commendanda in virginibus, maxime sexus feminei, quarum tam animis quam corporibus quaedam infirmitas et debilitas longanimitati sive perseverantiae contraria naturaliter est inserta. Sed benedictus Deus, qui hodierna die etiam infirma mundi elegit, ut confundat fortia , et animis virguncularum tenerrimarum se ipsum proponit defensorem, ut illius primi et fortissimi corruptoris, antiqui serpentis dico, caput elidat, qui humillimis Christi virginibus insidiatur . Quis sanae mentis prae gaudio non exsultet, cum iam tempora nostra tot videat virginum liliis redimiri, tanta fortitudine, non sua, sed Sponsi sui contra furorem draconis infesti viriliter dimicantibus et triumphi coronam merentibus ?

81. Gaudeo ego plane, cum iam nec in vicis nec in civitatibus nec in claustris lilia ista desint, immo cum et multa deserta et invia claustris virginalibus sint repleta, ita ut vere dicatur, quod germinant campi eremi germen odoris Domini. Etenim ascendunt de deserto virgunculae, virtutum deliciis affluentes, innixae non super se, sed super dilectum suum et longanimiter exspectantes Sponsum suum, quando veniat, ut, cum clamor factus fuerit, aptent lampades suas et intrent cum eo ad nuptias sempiternas, ubi iucunditatem et exsultationem thesaurizabit super ipsas et nomine aeterno hereditabit illas Sponsus illarum, Dominus Deus noster. - Vos igitur, o virgines Christi, ne deficiatis in exspectatione Christi. Aderit enim citissime Sponsus vester, qui idcirco adventum suum differt, ut cum ceteris bonis operibus vestris vestrae etiam donet exspectationi coronam. Scio, quamvis expertus non sim, quomodo gematis, quomodo compungamini in illo purissimo cubili cordis vestri, exspectantes beatam spem et adventum Christi ; sed patientes estote et confirmate corda vestra. Ne deficiatis in bono proposito vestro, ut ad consummationem boni operis et perseverantiam pervenire possitis, per quam coronam mereamini sempiternam.