OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

PROLOGUS .

1. Ecce, descripsi eam tibi tripliciter etc, Proverbiorum vigesimo secundo. Cum omnis scientia gerat Trinitatis insigne, praecipue illa quae docetur in sacra Scriptura, debet in se repraesentare vestigium Trinitatis: propter quod dicit Sapiens de hac sacra doctrina, se eam tripliciter descripsisse propter triplicem ipsius intellectum spiritualem, scilicet moralem, allegoricum et anagogicum . Hic autem triplex intellectus respondet triplici actui hierarchico, scilicet purgationi, illuminationi et perfectioni . Purgatio autem ad pacem ducit, illuminatio ad veritatem, perfectio ad caritatem: quibus perfecte adeptis, anima beatificatur, et secundum quod circa haec versatur, suscipit meriti incrementum. In horum igitur trium cognitione pendet scientia totius sacrae Scriptnrae, pendet etiam meritum vitae aeternae.

Sciendum est igitur, quod triplex est modus exercendi se circa hanc triplicem viam, scilicet legendo et meditando , orando, et contemplando.

Capitulum I.

De meditatione, qua anima purgatur, illuminatur et perficitur.

2. Nunc primo meditationis formam libet inspicere. Sciendum est igitur, quod tria sunt intra nos, secundum quorum usum in hac triplici via exercemur, scilicet stimulus conscientiae, radius

intelligentiae et igniculus sapientiae. Si igitur vis purgari, verte te ad conscientiae stimulum ; si illuminari, ad intelligentiae radium: si perfici, ad sapientiae igniculum, secundum consilium beati Dionysii ad Timotheum , ubi eum hortatur dicens: " Verte te ad radium " etc.

sig. l.

De via purgativa et triplici eius exercitio.

3. Ad stimulum autem conscientias hoc modo debet homo exercere se ipsum, scilicet ut primo ipsum exasperet, secundo exacuat, tertio dirigat. Nam esasperandus est recordatione peccati, exacuendus circumspectione sui, rectificandus consideratione boni.

4. Peccati autem recordatio debet esse per hunc modum, ut se ipsum arguat animus de multiplici negligentia, concupiscentia et nequitia. Fere omnia peccata et mala nostra, sive contracta sive acta, reduci possunt ad haec tria.

Circa negligentiam antem attendendum est, quod primo debet recogitare homo , si:in ge fuerit negligentia cordis custodiendi, temporis expendendi et finis intendendi. Haec enim tria cum summa diligentia sunt observanda, scilicet ut cor bene custodiatur, ut tempus utiliter expendatur, et ut finis debitus in omni opere praefigatur.

Secundo debet homo recogitare, si negligens fuerit in oratione, in lectione, in boni operis exsecutione: quoniam in bis tribus diligentissime debet se exercere et excolere qui vult fructum bonum dare in tempore suo , ita quod unum horum sine alio nequaquam sufficit.

Tertio debet recogitare , si negligens fuerit ad paenitendum, ad resistendum, ad proficiendum. Debet enim unusquisque cum summa diligentia deflere mali commissa, repellere. diabolica tentamenta, proficere de una virtute in aliam , ut sic possit pervenire ad terram promissam.

3. Circa concupiscentiam autem debet homo recogitare, si in se vivat concupiscentia voluptatis, concupiscentia curiositatis, concupiscentia vanitatis, quae sunt radices omnis mali. - Primo recogitanda est concupiscentia voluptatis, quae tunc vivit in homine, si est in eo appetitus dulcium, appetitus mollium, appetitus carnalium, hoc est, si homo quaerat cibaria saporosa, vestimenta deliciosa, oblectamenta luxuriosa. Quae omnia non solum reprehensibile est appetere cum consensu, sed etiam debet homo respuere primo motu.

Secundo recogitanda est concupiscentia curiositatis, si vivat vel vixerit in homine. Hoc autem deprehenditur, cum quis appetit scire occulta, videre pulcra: et. habere cara. In omnibus enim his est vitium avaritias et curiositatis multum reprehensibile. .

Tertio recogitanda est concupiscentia vanitatis, quae tunc vivit vel vixit. in homine, si in eo fuent appetitus favoris, appetitus laudis, appetitus honoris: quae omnia.vana sunt et hominem reddunt vanum et ita fugienda sicut concupiscentia mulierum ; et de omni tali debet conscientia arguere cor humanum.

C. Circa nequitiam autem debet recogitare quis, si in se vigeat vel aliquando viguerit iracundia, aut invidia, aut accidia, quae faciunt animam nequam.

- Primo recogitanda est nequitia irae, quae consistit in animo, in signo, in verbo, vel in corde, in facie, in clamore, sive in affectu, in affatu, in effectu.

Secundo recogitanda est nequitia invidiae, quae in aliena prosperitate tabescit, in aliena adversitate hilarescit, in aliena mendicitate refrigescit.

Tertio recogitanda est nequitia accidiae, ex qua oriuntur suspiciones malac, cogitationes blasphemat , detractiones malignae. Omnis autem talis nequitia admodum est detestanda. - Ex hac trifaria recordatione triplicata debet exasperari stimulus conscientiae et anima amaricari.

7. Viso, qualiter exasperari debeat stimulus consciente in recordatione peccati, videndum est, qualiter exacuendus sit in circumspectione sui. Tria autem debet homo circa se circumspicere, scilicet diem mortis imminentem, sanguinem crucis recentem, faciem iudicis praesentem. In his enim tribus acuitur stimulus conscientiae contra omne malum.

- Primo namque acuitur, dum considerat diem mortis, quoniam est indeterminabilis, inevitabilis, irrevocabilis; quod si diligenter conspiciat, diligentissime laborabit, ut, dum tempus habet , purgetur ab omni negligentia, concupiscentia, nequitia. Quis enim remaneat in culpa, qui certus non est de die crastina ?

Secundo acuitur, dum considerat homo sanguinem crucis effusum pro humano corde excitando, pro eodem abluendo, postremo pro ipso mollificando: vel effusum pro humana immunditia abluenda, morte vivificanda, ariditate fecundanda. Quis igitur tam hebes, ut permittat in se regnare culpam negligentiae vel concupiscentiae vel nequitiae, qui cogitat se perfusum illo pretiosissimo sanguine ?

Tertio acuitur , dum considerat faciem iudicis, quoniam est infallibilis, inflexibilis, in fugibilis. Nullus enim potest fallere eius sapientiam, inflectere iustitiam, effugere vindictam. Dum ergo " nullum bonum irremuneratum, nullum malum impunitum "; quis est, qui non sit acutus, si hoc considerat, contra omne malum ?

8. Post haec videndum est, quomodo vel qualiter stimulus conscientiae sit rectificandus in consideratione boni. Tria autem sunt bona praemeditanda, in quorum acquisitione rectificatur stimulus conscientiae, scilicet strenuitas contra negligentiam, severitas contra concupiscentiam, benignitas contra nequitiam. His enim tribus habitis, habetur conscientia bona et recta. Et hoc est quod dicit Propheta : Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te; utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo: ubi tanguntur ista tria praedicta. Similiter Dominus in Luca: Sint lumbi vestri praecincti etc.

9. Primo igitur inchoandum est a strenuitate, quae viam praebet aliis. Liceat autem eam sic describere: Strenuitas est quidam vigor animi, excutiens omnem negligentiam et disponens animas ad faciendum omnia opera divina vigilanter, confidenter, eleganter. Haec est quae viam praebet ad omnia bona sequentia.

Deinde sequitur severitas, quae est quidam rigor mentis, restringens omnem concupiscentiam et habilitans ad amorem asperitatis, paupertatis et vilitatis.

Tertio sequitur benignitas, quae est quidam dulcor animae, excludens omnem nequitiam et habilitans ipsam animam ad benevolentiam, tolerantiam et internam laetitiam. Et hic est terminus purgationis secundum viam meditationis. Nam omnis conscientia munda laeta est et iucunda. - Qui vult ergo purgari, vertat se modo praedicto ad stimulum conscientiae.

In praedicta tamen exercitatione a quolibet praemissorum inchoari potest nostra meditatio. Transeundum autem est ab uno ad aliud et tamdiu immorandum , quousque tranquillitas et serenitas percipiatur, ex qua oritur spiritualis iucunditas, qua adepta, promptus est animus, ut sursum tendat. Incipit ergo via ista a stimulo conscientiae et terminatur ad affectum spiritualis laetitiae, et exercetur in dolore, sed consummatur in amore.

sig. 2.

De via illuminativa et triplici eius exercitio.

10. Secundo loco post viam purgativam sequitur illuminativa, in qua exercere se debet homo ad radium intelligentias hoc ordine . Nam radius ille primo est protendendus ad mala dimissa, secundo, dilatandus ad beneficia commissa, tertio, reflectendus ad praemia promissa. - Protenditur autem radius intelligentiae , dum sollicite pensantur mala, quae Dominus indulsit, quae tot sunt, quot sunt peccata, quae commisimus, et tam magna, quantis malis eramus astricti et quantis bonis digni privari. Et haec meditatio satis patet ex precedentibus. Nec hoc solum attendendum est, sed etiam considerandum, in quanta mala incidissemus, si Dominus permisisset . Et cum haec diligenter pensantur, per radium intelligentiae tenebrae nostrae illuminantur. Et talis illuminatio coniuncta debet esse gratitudini affectionis, alioquin non est illuminatio caelestis, ad cuius splendorem videmus sequi calorem. Unde hic gratiae agendae sunt pro dimissione malorum commissorum vel possibilium committi necessitate, infirmitate et voluntatis perversitate.

11. Secundo videndum est, qualiter iste radius dilatetur in consideratione beneficiorum commissorum, quae quidem sunt in triplici genere. Quaedam enim spectant ad complementum naturae,

quaedam ad adiutorium gratiae, quaedam ad donum superabundantiae . - Ad complementum naturae spectat, quod dedit Deus ex parte corporis: membrorum integritatem, complexionis sanitatem, sexus nobilitatem: ex parto sensus dedit visum perspicuum, auditum acutum et sermonem discretum: ex parte animae dedit ingenium clarum, iudicium rectum, animum bonum.

12. Ad adiutorium gratiae spectat, quod dedit primo gratiam baptismalem, qua delevit culpam, restituit innocentiam, contulit iustitiam, quae dignum facit vita aeterna. Secundo, quod dedit gratiam poenitentialem quantum ad temporis opportunitatem, animi voluntatem, religionis sublimitatem. Tertio, quod dedit gratiam sacerdotalem, per quam te fecit dispensatorem doctrinae, dispensatorem indulgentiae et dispensatorem eucharistiae: in quibus omnibus secundum plus et minus dispensantur verba vitae.

13. Ad donum autem superabundantiae spectat, primo quod dedit lotum universum, scilicet inferiora ad obsequium, paria ad meritum, superiora ad patrocinium. Secundo, quod dedit Filium suum, et hoc in fratrem et amicum, dedit in pretium, dat quotidie in cibum: primum in incarnatione, secundum in passione, tertium in consecratione. Tertio, quod dedit Spiritum sanctum in signaculum acceptationis, in privilegium adoptionis, in anulum desponsationis. Fecit enim animam christianam suam amicam, suam filiam, suam sponsam. Haec omnia mira sunt et inaestimabilia, et in talium meditatione admodum anima debet esse Deo grata.

14. Ultimo circa viam illuminativam videndum, qualiter iste radius intelligentiae per meditationem est reflectendus, ut ad fontem omnis boni revertatur, recogitando praemia promissa. Considerandum est ergo sollicite et frequenter pensandum, quod Deus, qui non mentitur , credentibus et diligentibus se promisit amotionem omnium malorum, associationem

omnium Sanctorum, impletionem omnium desideriorum in se ipso, qui est fons et Unis omnium bonorum, qui est tantum bonum, quod excedit omnem petitionem, omne desiderium, omnem destinationem, et nos tanto bono dignos reputat, si diligimus et appetimus ipsum super omnia et propter se: et ideo cum omni desiderio et affectu et benevolentia debemus in ipsum tendere.

8 3.

De via perfectiva et triplici eius exercitio.

15. Postremo sequitur, qualiter nos exercere debemus ad igniculum sapientiae. Hoc autem faciendum est hoc ordine: quia iste igniculus est primo congregandus, secundo inflammandus, tertio sublevandas. - Congregatur autem per reductionem affectionis ab omni amore creaturae, a cuius quidem amore debet affectio revocari, quoniam amor creaturae non proficit: et si proficit, non reficit: et si reficit, non sufficit: et ideo omnis amor talis ab affectu debet omnino elongari.

16. Secundo, inflammandus est, et hoc ex conversione affectionis super amorem Sponsi. Et hoc quidem fit vel comparando ipsum amorem ad se ipsum, vel ad affectum supernorum civium, vel ad ipsum Sponsum. Tunc autem hoc facit , quando attendit, quod per amorem suppleri potest omnis indigentia, quod per amorem est in Beatis omnis boni abundantia, quod per amorem habetur ipsius summe desiderabilis praesentia. Haec sunt, quae affectum inflammant.

17. Tertio, subleuandus est, et hoc supra omne sensibile, imaginabile et intelligibile, hoc ordine, ut homo immediate de ipso, quem optat perfecte diligere, primo meditando dicat sibi, quod ille quem diligit, non est sensibilis, quia non est visibilis, audibilis, odorabilis, gustabilis, tangibilis, et ideo non est sensibilis, sed totus desiderabilis . Secundo, ut cogitet, quod non est imaginabilis, quia non est terminabilis, figurabilis, numerabilis, circumscriptibilis, commutabilis, et ideo non est imaginabilis, sed totus desiderabitis. Tertio, ut cogitet, quod non est intelligibilis, quia non est demonstrabilis, definibilis, opinabilis, aestimabilis, investigabilis, et ideo non est intelligibilis, sed totus desiderabilis .

sig. 4.

Corollarium.

18. Ex his igitur liquide patet, qualiter ad sapientiam sacrae Scripturae pervenitur meditando circa viam purgativam, illuminativam et perfectivam. Et non solum sacrae Scripturae continentia, immo etiam omnis meditatio nostra versari debet circa ista. Nam omnis meditatio sapientis aut est circa opera humana, cogitando scilicet, quid homo fecerit et quid debeat facere, et quae sit ratio movens: aut circa opera divina, cogitando scilicet, quanta Deus homini commiserit, quia omnia propter ipsum fecit, quanta dimiserit et quanta promiserit: et in hoc clauduntur opera conditionis, reparationis et glorificationis: aut circa utrorumque principia, quae sunt Deus et anima, qualiter sint invicem copulanda. Et hic stare debet omnis meditatio nostra, quia hic est finis omnis cognitionis et operationis, et est sapientia vera, in qua est cognitio per veram experientiam .

19. In hujusmodi autem meditatione tota anima debet esse intenta, et hoc secundum omnes vires suas, scilicet secundum rationem, synderesim, conscientiam et voluntatem. Nam in hujusmodi meditatione ratio percunctando offert propositionem, synderesis sententiando profert definitionem, conscientia testificando infert conclusionem, voluntas praeeligendo defert solutionem. Verbi gratia, si quis velit meditari circa viam purgativam, debet ratio quaerere, quid debeat fieri de homine, qui templum Dei violaverit: synderesis respondet, quod aut debet disperdi, aut lamentis poenitentiae purgari: conscientia assumit: Tu es ille: ergo vel oportet te damnari, vel paenitentiae stimulis affligi: deinde voluntas praeeligit, scilicet, quia recusat damnationem aeternam, assumit voluntarie poenitentiae lamenta. Iuxta hunc modum in aliis viis est intelligendum.

Capitulum II.

De oratione, qua deploratur miseria, imploratur misericordia, exhibetur latria.

I. Postquam diximus, qualiter ad sapientiam veram pervenitur legendo et meditando, dicendum, qualiter ad ipsam pervenitur orando. Sciendum antem est, quod in oratione sunt tres gradus sive partes. Primus est deploratio miseriae: secundus, imploratio misericordiae: tertius, exhibitio latriae. Latriae enim cultum Deo exhibere non possumus, nisi ab ipso gratiam assequamur ; misericordiam autem Dei ad dandam gratiam non possumus inflectere nisi per deplorationem et expositionem nostrae miseriae et indigentiae. Nam omnis perfecta oratio debet habere istas tres partes: non enim sufficit una sine aliis nec perducit ad metam perfectam, et ideo haec tria semper sunt coniungenda.

sig. 1.

De triplici deploratione miseriae.

2. Deploratio autem miseriae, circa quamcumque miseriam fit, sive pro perpetratione culpae, sive pro amissione gratiae, sive pro dilatione gloriae, haec tria debet habere, scilicet dolorem, pudorem et timorem: dolorem, propter damnum sive incommodum: pudorem, propter opprobrium sive inhonestum: timorem, propter periculum sive reatum. Ex memoria enim praeteritorum oritur dolor, dum recordatur, quid omisit, quia praecepta iustitiae; quid commisit, quia prohibita culpae: quid amisit, quia gratuita vitae. - Ex intelligentia praesentium oritur pudor, dum attendit, ubi sit, quia longe in imo quae fuerat prope in summo: qualis sit, quia foeda in luto quae fuerat pulcra imago: quae sit, quia ancilla quae fuerat libera . - Ex providentia futurorum oritur timor, dum praecogitat, quo tendit, quia ad inferos properat gressus eius ;quid occurret, quia iudicium inevitabile, iustum tamen: quid assequetur, quia stipendium mortis aeternae.

8 2.

De triplici imploratione misericordiae.

3. Imploratio misericordiae, circa quamcumque gratiam invocetur, debet esse cum affluentia desiderii, quod habemus a Spiritu sancto, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ; cum fiducia spei, quam habemus a Christo, qui mortuus est pro nobis omnibus: cum diligentia implorandi subsidii, quod quaerimus a Sanctis et bonis omnibus . Primum ergo habemus a Spiritu sancto, quia per ipsum a Patre in Filio praedestinati aeternaliter, renati in baptismo spiritualiter, congregati in Ecclesia unanimiter. - Secundum habemus a Christo, qui pro nobis obtulit se in cruce in terra, apparet vultui Dei Patris in caelo in gloria , offertur in Sacramento a matre Ecclesia. - Tertium a Sanctorum consortio, scilicet ab Angelorum ministrantium patrociniis, a Beatorum triumphantium suffragiis et a iustorum militantium meritis. Et quando haec tria praedicta concurrunt, tunc imploratur efficaciter divina misericordia.

3 3.

De triplici exhibitione latriae.

4. Exhibitio latriae, ex quacumque gratia Deus colatur, debet habere tria. Primo enim ob gratiam impetrandam cor nostram debet incurvari ad Dei reverentiam et adorationem; secundo debet dilatari ad benevolentiam et gratiarum actionem: tertio debet elevari ad complacentiam et mutuam allocutionem, quae est Sponsi et sponsae, quam docet Spiritus sanctus in Canticis: in qua, si recto ordine fiat, mira est exsultatio et iubilatio, adeo ut ducat animam in excessum et faciat eam dicere: Bonum est nos hic esse . Et hic debet oratio nostra terminari, nec ante debet desistere, donec ingrediatur locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, ubi in voce exsultationis sonus est epulantis.

5. Ut incurveris ad reverentiam, admirare immensitatem divinam et intuere modicitatem tuam. Ut dilateris ad benevolentiam, attende benignitatem divinam et vide indignitatem tuam. Ut eleveris ad complacentiam, recogita caritatem divinam et considera tepiditatem tuam, ut ex hujusmodi collatione pervenias in excessum mentis.

6. Sciendum autem est, quod reverentiam debemus exhibere Deo tripliciter: primo sicut Patri, a quo formati, reformati, educati . Secundo sicut Domino, a quo eruti de ore inimici, redempti de carcere inferni, conducti in vineam Domini. Tertio sicut Iudici, coram quo accusati, convicii, confessi: accusat clamor conscientiae, convincit evidentia vitae, confitetur aspectus divinae sapientiae; unde contra nos de iure debet sententia proferri. Prima quidem reverentia debet esse magna, secunda maior, tertia maxima. Unde prima est ad modum inclinationis: secunda, ad modum genuflexionis; tertia, ad modum prostrationes. In prima nos subiicimus, in secunda nos deficimus, in tertia nos obiicimus. In prima parvos, in secunda minimos , in tertia nullos nos reputamus.

7. Benevolentiam autem simili modo debemus Deo tripliciter exhibere , scilicet magnam, maiorem, maximam: magnam, consideratione indignitatis nostrue; maiorem, consideratione magnitudinis gratiae: maximam, consideratione immensitatis suae misericordiae . Vel magnam pro commissis, maiorem pro dimissis, maximam pro promissis. Vel magnam pro complenientis naturae, maiorem pro indumentis gratiae, maximam pro donis superabundantiae. In prima cor dilatatur sive extenditur, in secunda aperitur, in tertia effunditur, secundum illud Threnorum secundo : Effunde sicut aquam cor tuum.

8. Complacentiam vero debemus Deo triplici modo exsolvere: primo, ut sic coaptetur complacentia nostra ad Deum, ut unicuique placeat, quod solus Deus placeat sibi: secundo, ut hoc placeat, quod ipse placeat soli Deo: tertio, ut placeat ei, quod in hae complacentia communicent ceteri . Prima est magna, secunda maior, tertia maxima. In prima est amor gratuitus, in secunda amor debitus, in tertia amor ex utroque permixtus . In prima crucifigitur mundus homini, in secunda homo mundo , in tertia crucifigitur homo pro mundo, ut pro omnibus velit mori, ut et ipsi placeant Deo. - Et hic est status et gradus perfectae caritatis, ante cuius assecutionem nemo debet se aestimare perfectum. Tunc autem hanc perfectionem assequitur, quando cor semper invenit non solum voluntarium, sed etiam avidissimum ad moriendum pro salute proximorum, secundum quod Paulus dicebat: Ego libentissime

impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Ad hanc perfectam dilectionem proximi non pervenitur, nisi prius perveniatur ad perfectam dilectionem Dei, propter quem diligitur proximus, qui non est amabilis nisi propter Deum .

sig. 4.

De sex gradibus dilectionis Dei.

9. Et propterea ad intelligendum profectum in dilectione Dei sciendum est, quod sex sunt gradus, quibus paulatim et ordinate proceditur, ut ad perfectum perveniatur.

Primus est suavitas, ut scilicet homo discat gustare, quam suavis est Dominus . Et hoc quidem fit vacando et sabbatizando ei per sanctas meditationes , quoniam, secundum quod dicitur in Psalmo, reliquiae cogitationis diem festum agent tibi: quod quidem fit, quando meditationes circa amorem Dei suavitatem pariunt in corde.

Secundus gradus est aviditas, quando scilicet anima assuefieri coeperit circa illam suavitatem, nascitur in ea tanta esuries, ut nihil possit eam reficere, nisi eum quem amat, possideat perfecte: quod quia non potest in praesenti attingere, quia longe est, continue excedit et egreditur extra per amorem ecstaticum, clamans et dicens illud beati Iob : Suspendium elegit anima mea et mortem ossa mea, quoniam, sicut desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.

10. Tertius gradus est saturitas, quae oritur ex ipsa aviditate. Quia enim vehementissime Deum desiderat et sursum fertur, iam omne, quod deorsum tenet, vertitur ei in fastidium. Unde quasi saturata non potest refectionem invenire in aliquo citra ipsum dilectum: et sicut saturatus, si cibum sumat, potius sumendi incurrit abominationem quam refectionem: sic in hoc gradu caritatis facit anima circa omne terrenum .

Quartus gradus est ebrietas, quae. oritur ex saturitate. Ebrietas autem in hoc consistit, quod quis tanto amore diligat Deum, ut iam non solum fastidiat solatium , sed etiam delectetur et quaerat tormentum pro solatio, et amore eius quem diligit, delectetur in poenis, opprobriis et flagellis, sicut Apostolus . Unde sicut ebrius se ipsum denudat sine pudore et sustinet plagas sine dolore, sic in isto intelligendum est.

11. Quintus gradus est securitas, quae oritur ex ebrietate. Ex hoc enim, quod anima sentit, se tantum amare Deum, quod libenter sustineret propter ipsum omne damnum et omne opprobrium; iam foras mittitur timor , et tantam concipit anima spem de adiutorio divino, ut nullo modo existimet se posse separari a Deo. Et in hoc gradu erat Apostolus, cum dicebat : Quis nos separabit a caritate Christi etc. Certus sum enim, quia neque mors neque vita etc. poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro.

Sextus gradus est vera et plena tranquillitas, in qua est tanta pax et requies, ut anima quodam modo sit in silentio et in somno et quasi in arca Noe collocata, ubi nullo modo perturbatur. Quis enim potest perturbare mentem, quam nullus cupiditatis stimulus inquietat, nullus timoris aculeus exagitat ? In tali mente pax est et status ultimus et quies, et ibi requiescit verus Salomon, quoniam in pace factus est locus eius . - Et ideo valde convenienter isti gradus significantur per illos sex gradus, quibus ascendebatur ad thronum Salomonis . Et propterea dicitur in Canticis: Ascensum purpureum media caritate conslravit, quia impossibile est ad istam tranquillitatem pertingere nisi per caritatem. Hac autem acquisita, facillimum est homini facere omne, quod est perfectionis, sive agere sive pati sive vivere sive mori. Studendum est igitur ad proficiendum in caritate, cum profectus eius inducat perfectionem omnium bonorum, quam nobis praestare dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen .

sig. 5.

Recapitulatio.

12. Ut igitur sint ad manum praedictae differente, nota, quod qui ad hanc perfectionem vult proficere , debet per meditationem se vertere ad stimulum conscientiae exasperando, acuendo, rectificando; ad radium intelligentiae ipsum protendendo, dilatando, reflectendo ; ad igniculum sapientiae, ipsum congregando, inflammando, sublevando.

fit sic per orationem primo deploret miseriam cum dolore propter damnum, cum pudore propter opprobrium et cum timore propter periculum. - Secundo imploret misericordiam cum vehementia desiderii per Spiritum sanctum, cum fiducia spei per Christum crucifixum et cum assistentia patrocinii, per Sanctorum suffragium. - Tertio exhibeat latriam, exhibendo Deo reverentiam, exhibendo benevolentiam, exhibendo complacentiam: ut ex parte Dei praecedat admiratio divina, quasi maior propositio , ex parte nostra sequatur consideratio, quasi assumtio: et sic fiat latriae plena exhibitio, quasi conclusio. Qui autem sic excitaverit se continue et intente, proficiet in caritate secundum sex gradus praedictos, quibus pervenitur ad perfectionem tranquillitatis, ubi est multitudo pacis et quasi quidam finis quietis, quam Dominus reliquit Apostolis . Unde note, quod Apostolus in qualibet salutatione optabat gratiam et pacem: gratiam tanquam primordialem et pacem tanquam complementum: ad Timotheum autem interponit misericordiam, quae est utriusque principium .

Capitulum III.

De contemplatione, qua pervenitur ad veram sapientiam.

sig. 1.

Praeambulum.

1. Postquam diximus, qualiter ad sapientiam nos exercere debeamus per meditationem et orationem, nunc breviter tangamus, qualiter contemplando ad veram sapientiam pervenitur. Per contemplationem namque transii mens nostra in supernam Ierusalem, ad cuius instar est formate Ecclesia, secundum illud Exodi : Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi monstratum est inmonte. Necesse est enim, Ecclesiam militantem conformari triumphanti, et merita praemiis, et viatores Beatis, secundum quod possibile est. In gloria autem triplex est dos, in qua consistit perfectio praemii, scilicet summae pacis aeternalis tentio, summae veritatis manifesta visio, summae bonitatis vel caritatis plena

fruitio . Et secundum hoc distinguitur triplex ordo in suprema hierarchia caelesti, scilicet Thronorum, Cherubim et Seraphim. Necesse est ergo, ut qui vult ad illam beatitudinem per merita pervenire, istorum trium similitudinem, secundum quod possibile est, in via sibi comparet, ut scilicet habeat soporem pacis, splendorem veritatis, dulcorem caritatis. In his enim tribus requiescit ipse Deus et inhabitat tanquam in proprio solio. Necesse est igitur, ad unumquodque trium praedictorum per tres gradus ascendere secundum triplicem viam, scilicet purga-Uvam, quae consistit in expulsione peccati; illuminativam, quae consistit in imitatione Christi: unitivam, quae consistit in susceptione Sponsi, ita quod quaelibet habet gradus suos, per quos incipitur ab imo et tenditur usque ad summum.

8 2.

De septem gradibus, quibas pervenitur ad soporem pacis.

2. Gradus autem perveniendi ad soporem pacis sunt isti septem.

Nam primo occurrit pudor in recordatione flavgitii, et hoc quantum ad quatuor, scilicet quantum ad magnitudinem, multitudinem, turpitudinem, ingratitudinem.

Secundo, timor in circumspectione iudicii, et hoc quadruplicis, scilicet dissipationis operis, excaecationis rationis, obdurationis voluntatis, condemnationis finalis .

Tertio, dolor in aestimatione damni, et hoc secundum quatuor, scilicet quantum ad amissionem divinae amicitiae , perditionem innocentiae, vulnerationem naturae, dissipationem vitae praeteritae.

Quarto, clamor in impioratione subsidii quadruplicis, scilicet Dei Patris, Christi Redemptoris, Virginis Matris, Ecclesiae triumphantis.

Quinto, rigor in exstinctione fomitis sive incentivi quadruplicis, scilicet ariditatis, quae est lesidia, perversitatis, quae est malitia, voluptatis, quae est concupiscentia, vanitatis, quae est superbia.

Sexto, ardor in appetitione martyrii, et hoc propter quatuor, scilicet propter perfectionem remissionis offensae, propter perfectionem purgationis maculae, propter perfectionem satisfactionis poenae, propter perfectionem sanctificationis in gratia .

Septimo loco sequitur sopor in obumbratione Christi, ubi status est et requies, dum homo sentit, se protegi sub umbra alarum divinarum , ut non uratur ardore concupiscentiae nec timore poenae: ad quod non potest pervenire nisi per appetitionem martyrii: nec ad appetitiones) martyrii nisi exstinxerit incentivum; nec ad hoc, nisi imploraverit subsidium ;nec ad hoc, nisi deploret damnum suum: nec ad hoc, nisi timeat divinum iudicium: nec ad hoc, nisi recordetur et erubescat flagitium. Qui vult ergo habere pacis soporem, procedat secundum praeassignatum ordinem.

sig. 3.

De septem gradibus, quibus pervenitur ad splendorem veritatis.

3. Gradus perveniendi ad splendorem veritatis, ad quem pervenitur per imitationem Christi, sunt hi septem, scilicet assensus rationis, affectus compassionis, aspectus admirationis, excessus devotionis, amiciusassimilationis, amplexus crucis, intuitus veritatis: in quibus hoc ordine progrediendum est.

Primo considera, quis est qui patitur , et eidem subdere per rationis assensum, ut credas firmissime, Christum veraciter esse Dei Filium, omnium rerum Principium, Salvatorem hominum, Retributorem meritorum omnium.

Secundo, qualis est qui patitur, et ei coniungere per compassionis affectum, ut compatiaris innocentissimo, mitissimo, nobilissimo et amantissimo.

Tertio, quantus est qui patitur, et ad ipsum egredere per admirationis aspectum et attende, quod immensus est potestate , speciositate, felicitate, aeternitate. Admirare igitur immensam potestatem annihilari, speciositatem decolorari, felicitatem tormentari, aeternitatem mori.

Quarto, qua de causa patitur, et te ipsum obliviscere per devotionis excessum, quia scilicet patitur pro tua redemptione, illuminatione, sanctificatione, glorificatione.

Quinto, quali forma patitur, et Christum induere per assimilationis studium. Passus est enim libentissime respectu proximi, severissime respectu sui, obedientissime respectu Dei, prudentissime respectu adversarii Stude igitur ad habendum habitum benignitatis ad proximum, severitatis ad te ipsum, humilitatis ad Deum, perspicacitatis contra diabolum, secundum effigiem imitationis Christi.

Sexto attende, quanta sunt quae patitur, et crucem amplectere per passionis desiderium, ut, sicut passus est vincula ut impotens omnipotentia, convitia ut vilis bonitas, ludibria ut stultus sapientia, supplicia ut iniquus iustitia: sic et tu desideres passionem crucis, hoc est passionem plenam iniuriis in rebus, conuitiis in verbis, ludibriis in signis, suppliciis in tormentis.

Septimo considera, quid ad hoc consequitur, quod patitur, et veritatis radium intuere per contemplationis oculum: quoniam ex hoc, quod Agnus passus est, septem signacula libri aperta sunt, Apocalypsis quinto . Liber iste est universalis rerum notitia, in qua septem erant clausa homini, quae quidem sunt per passionis Christi efficaciam reserata, scilicet Deus admirabilis, spiritus intelligibilis , mundus sensibilis, paradisus desiderabitis, infernus horribilis, virtus laudabilis, reatus culpabilis.

4. Primo igitur Deus admirabilis per crucem manifestatus est esse summae et imperscrutabilis sapientiae, summae et irreprehensibilis iustitiae, summae et inenarrabilis misericordiae. Summa enim sua sapientia decepit diabolum, summa iustitia quaesivit redemptionis pretium, summa misericordia pro nobis tradidit Filium: quae si diligenter considerentur, Deum nobis clarissime manifestant.

Secundo, spiritus intelligibilis manifestatus est per crucem secundum differentiam triplicem, scilicet quantae sit benignitatis quantum ad Angelos, quantae sit dignitatis quantum ad homines, quantae sit crudelitatis quantum ad daemones. Nam Angeli permiserunt crucifigi Dominum suum: Dei Filius crucifixus est propter genus humanum, et hoc ad suggestionem daemonum.

Tertio, mundus sensibilis manifestatus est per crucem, quoniam est locus, in quo regnat caecitas, quia lucem veram et summam non agnovit ; regnat sterilitas, quia Iesum Christum tanquam infructuosum despexit: regnat iniquitas, quia Deum et Dominum suum et amicum et innocentem damnavit et interfecit.

Quarto, paradisus desiderabilis manifestatus est per crucem, in quo est fastigium totius gloriae, spectaculum omnis laetitiae, promptuarium omnis opulentiae, cum Deus propter illam habitationem nobis restituendam factus fuerit homo vilis, miser et pauper ; in quo celsitudo admisit abiectionem, iustitia subiit reatum, opulentia suscepit egestatem. Nam altissimus Imperator accepit servitutem abiectam, ut sublimarentur in gloriam: iustissimus Iudex subiit reatum poenalissimum, ut iustificaremur a culpa.: opulentissimus Dominus suscepit egestatem extremam, ut locupletaremur in copia .

Quinto, manifestatus est per crucem, quod infernus est horribilis locus, plenus egestate, vilitate, ignominia, calamitate et miseria . Si enim necesse fuit, haec Christum pati propter peccati deletionem et satisfactionem, multo fortius oportebit, haec pati damnatos propter iustam meritorum suorum retributionem et recompensationem.

Sexto, manifestata est per crucem virtus laudabilis, quantum scilicet sit pretiosa, speciosa, fructuosa: pretiosa, quia ante dedit vitam Christus , quam virtuti contrairet: speciosa, quia in ipsis contumeliis relucebat: fructuosa, quia unus usus perfectus virtutis infernum spoliavit, caelum aperuit, terram restauravit.

Septimo, manifestatus est per crucem reatus culpabilis, quantum detestabilis sit, cum ad sui remissionem indigeat tam magno pretio, tam grandi piaculo, tam difficili medicamento, in tantum, ut Deum et hominem nobilissimum in unitate personae oportuerit satisfacere pro arrogantia, qua nulla fuit elatior, per abiectissimam vilitatem: pro cupiditate, qua nulla fuit avidior, per exquisitissimam paupertatem: pro lascivia, qua nulla fuit dissolutior, per amarissimam acerbitatem .

5. Ecce igitur, quomodo omnia in cruce manifestantur. Omnia enim ad haec septem reducuntur. Unde ipsa crux est clavis, porta, via et splendor veritatis, quam qui tollit et sequitur iuxta modum praeassignatum non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae .

sig. 4.

De septem gradibus, quibus pervenitur ad dulcorem caritatis.

6. Gradus veniendi ad dulcorem caritatis per susceptionem Spiritus sancti sunt isti septem, scilicet vigilantia sollicitans, confidentia confortans, concupiscentia inflammans, excedentia elevans, complacentia quietans, laetitia delectans, adhaerentia conglutinans: in quibus hoc ordine progredi debes, qui vis ad perfectionem caritatis pertingere et ad amorem Spiritus sancti .

Necesse est enim, ut vigilantia te sollicitet propter Sponsi promptitudinem adeo, ut possis dicere : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo: et illud Canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat: et illud propheticum: Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.

Secundo, ut confidentia te confortet propter Sponsi certitudinem adeo, ut possis dicere : In te, Domine, speravi,non confundar in aeternum: et illud Iob: Eliam si occiderit me, in ipso sperabo.

Tertio, ut concupiscentia te inflammet propter Sponsi dulcedinem adeo, ut possis dicere : Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus: et illud Canticorum: Fortis est ut mors dilectio; et illud: Quia amore langueo.

Quarto, ut excedentia te elevet propter Sponsi celsitudinem adeo, ut possis dicere : Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum: et illud sponsae: .Trahe me post te etc.; et illud Iob: Suspendium elegit anima mea.

Quinto, ut complacentia te quietet propter Sponsi pulcritudinem adeo, ut possis dicere illud sponsae : Dilectus meus mihi, et ego illi: et illud : Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus.

Sexto, ut laetitia te delectet propter Sponsi plenitudinem adeo, ut possis dicere : Secundum multitudinem dohrum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam: et illud: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine ! et illud Apostoli: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio etc.

Septimo, ut adhaerentia te conglutinet propter amoris Sponsi fortitudinem adeo, ut possis dicere : Mihi autem adhaerere Deo bonum est: et illud: Quis nos separabit a caritate Christi?

7. Id his enim gradibus ordo est, nec status est ante ultimum, nec ad illum pervenitur nisi per gradus intermedios et mutuo intra se positos . Et in primo viget consideratio, in ceteris vero sequentibus dominatur affectio. Vigilantia enim considerat, quam honestum, quam conferens, quam delectabile sit diligere Deum ; et ex hoc quasi nata fiducia parit concupiscentiam, et illa excedentiam, quousque perveniatur ad copulam et osculum et amplexum , ad quod nos perducat etc. Amen.

sig. 5.

Recapitulatio.

8. Possunt autem dicti gradus reduci ad compendium per hunc modum. Primo distinguuntur gradus purgationis sic: propter flagitium erubesce, propter iudicium contremisce, propter damnum ingemisce, propter remedium implora subsidium , propter adversarium expugna incentivum, propter bravium anhela ad martyrium, propter umbraculum approxima ad Christum.

Gradus pertinentes ad illuminationem distinguantur sic . Considera, quis est, qui patitur, et credens captivare: qualis est, qui patitur, et condolens amaricare: quantus est, qui patitur, et obstupescens admirare: qua de causa patitur, et confidens regratiare; quali forma patitur, et subsequens assimilare: quanta sunt, quae patitur, et exardescens amplexare: quid ad hoc consequitur, et intelligens contemplare.

Gradus viae unitivae sic distinguuntur : te vigilantia sollicitet propter Sponsi promptitudinem; te confidentia corroboret propter eius certitudinem: concupiscentia te inflammet propter eius dulcedinem:

excedentia te sublevet propter eius celsitudinem: complacentia te quietet propter eius pulcritudinem ; laetitia te inebriet propter amoris eius plenitudinem; adhaerentia te conglutinet propter amoris eius fortitudinem, ut dicat semper devota anima in corde suo ad Dominum: Te quaero, in te spero, te desidero, in te consurgo, te accepto, in te exsulto et tibi finaliter adhaereo.

8 6.

Alia distinctio novem graduum proficiendi.

9. Nota, quod gradus proficiendi possunt etiam aliter distingui, secundum triplicem differentiam triplicatam, triplici hierarchiae consonam. Necessaria enim sunt cuilibet tria, scilicet amaritudo, gratitudo, similitudo, et hoc post lapsum. Si enim homo non peccasset, duo sufficerent, scilicet gratitudo et similitudo: gratitudo propter gratiam, similitudo propter iustitiam. Sed nunc necessaria est etiam amaritudo, propter medicinam. Peccata enim per delectationem perpetrata deleri non possunt, nisi interveniat contritio afflictiva .

In amaritudine debet esse ponderatio malorum propter proprias nequitias, memoratio dolorum propter Christi angustias, postulatio remediorum propter proximi miserias.

In gratitudine debet esse admiratio beneficiorum propter creationem de nihilo, annihilatio meritorum propter reparationem de peccato, actio gratiarum propter ereptionem de inferno. Fuit enim creatio ad imaginem, redemptio per proprium sanguinem, ereptio usque ad caeli altitudinem.

In similitudine debet esse aspectus veritatis elevatus ad superiora, affectus caritatis dilatatus ad exteriora, actus virilitatis ordinatus ad interiora: ut sic fiat erectio supra te per aspectum veritatis, et hoc per contemplationem divinorum, intelligentia, per circumspectionem universorum, scientia, per captivationem iudiciorum, fide formata . - Item, extensio circa te debet diligenter fieri per affectum cantatis, et hoc per appetitum delitiarum caelestium, sapientia; per amplexum rationabilium , amicitia: per contemptum voluptatum carnalium, modestia. - Item exercitatio intra te debet esse per actum virilitatis, et hoc per aggressum difficilium, strenuitate: per actum laudabilium, magnanimitate: per amplexum humilium, humilitate.

10. Purgatio antem in amaritudine, in qua est . contritio respectu sui, debet esse dolorosa per tristitiam propter mala prementia te ipsum, Christum et proximum. - Compassio respectu Christi debet esse timorosa per reverentiam propter iudicia latentia, et tamen vera, licet incerta, sicut tempus, dies et hora . - Commiseratio respectu proximi debet esse clamorosa per confidentiam propter patrocinia semper parata per Deum, per Christum, per Sanctorum suffragium.

Illuminatio in similitudine, in qua est aspectus veritatis primae erectus ad incomprehensibilia, expansus ad intelligibilia, exinanitus ad credibilia: in qua etiam est affectus caritatis erectus ad Deum, extensus ad proximum et exinanitus ad mundum: actus virilitatis, erectas ad commendabilia, extensus ad communicabilia, exinanitus ad contemptibilia.

Perfectio in gratitudine, in qua est vigilantia exsurgens ad canticum propter beneficiorum utilitatem: laetitia exsultans ad iubilum propter donorum pretiositatem: benevolentia accedens ad amplexam propter dantis liberalitatem .

8 7.

De duplici contemplatione rerum divinarum.

11. Nota, quod aspectus veritatis debet esse erectus ad incomprehensibilia, et haec sunt mysteria summae Trinitatis, ad quae erigimur contemplando, et hoc dupliciter: vel per positionem, vel per ablationem. Primum ponit Augustinus , secundum Dionysius.

Per positionem primo intelligimus, in divinis esse quaedam ut communia, quaedam ut propria, quaedam ut appropriata, quae quidem sunt media inter haec et illa. Intellige igitur et contemplare, si potes, communia circa Deum et vide, quoniam Deus est essentia prima, natura perfecta, vita beata: quae necessariam habent consequentiam . - Rursus attende et vide, si potes, quoniam Deus est aeternitas praesens, simplicitas replens, stabilitas movens ; quae similiter consequentiam et connexionem naturalem habent. - Postremo attende, quoniam Deus est lux inaccessibilis , mens invariabilis, pax incomprehensibilis ; quae non tantum essentiae unitatem, sed etiam includunt perfectissimam Trinitatem. Lux quidem tanquam parens generat splendorem, splendor autem et lux producunt calorem, ita quod calor procedit ab utroque, licet non per modum prolis. Si ergo Deus vere lux est inaccessibilis, ubi splendor et calor est substantia et hypostasis, vere in Deo est Pater et Filius et Spiritus sanctus, quae sunt propria divinarum personarum . - Mens etiam tanquam principium concipit et producit ex se verbum, a quibus emanat amoris donum: et hoc est in omni mente perfecta reperire. Si ergo Deus est mens invariabilis, planum est, quod in divino esse est Principium primum, Verbum aeternum, Donum perfectum, quae sunt propria divinarum personarum . - Pax etiam includit nexum plurium: perfecte autem necti non possunt nisi similes: similes autem non sunt, nisi ambo a tertio, vel unus ab altero. Sed in divinis non possunt ambo esse a tertio eodem modo: necesse est ergo, quod si in divinis est vera pax, quod ibi sit prima origo, eius imago, utriusque connexio .

12. Deinde in divinis sunt appropriata secundum triplicem differentiam. - Prima appropriata sunt unitas, veritas, bonitas. Attribuitur unitas Patri, quia origo; veritas Filio, quia imago; bonitas Spiritui sancto, quia connexio .

Secunda appropriata sunt potestas, sapientia, et voluntas: potestas Patri, quia Principium; sapientia Filio, quia Verbum ; voluntas Spiritui sancto, quia Donum.

Tertia appropriata sunt altitudo, pulcritudo et dulcedo: altitudo Patri, propter unitatem et potestatem. Nihil enim aliud est altitudo quam singularis et unica potestas . Pulcritudo Filio, propter veritatem et sapientiam. Nam sapientia multitudinem idearum, veritas autem aequalitatem includit: " pulcritudo autem nihil aliud est quam aequalitas numerosa ". Dulcedo Spiritui sancto, propter voluntatem et bonitatem. Ubi est summa bonitas iuncta cum voluntate, ibi est summa caritas et summa dulcedo. - Est igitur in Deo altitudo terribilis, pulcritudo mirabilis, dulcedo desiderabilis, et hic est status . - Haec est igitur erectio per viam affirmationis.

13. Sed alia est eminentior, scilicet secundum viam negationis, quoniam, ut dicit Dionysius , " affirmationes incompactae sunt, negationes verae ", licet enim minus videantur dicere, plus dicunt. Et hic modus erectionis est per abnegationem omnium, ita quod in negationibus illis sit ordo, incipiendo ab inferioribus nsque ad superiora, sit etiam supereminentis positionis inclusio, ut cum dicitur: Deus non est quid sensibile, sed supersensibile, nec imaginabile nec intelligibile nec existens, sed super omnia haec. Et tunc veritatis aspectus fertur in mentis caliginem et altius elevatur et profundius ingreditur, pro eo quod excedit se et omne creatum . Et hic est nobilissimus elevationis modus; sed tamen ad hoc, quod sit perfectus, praeexigit alium, sicut perfectio illuminationem, et sicut negatio affirmationem . Hic autem modus ascendendi tanto est vigorosior, quanto vis ascendens est intimior: tanto fructuosior, quanto affectio proximior. Et ideo valde utile est in illa exerceri .

14. Nota , quod in prima hierarchia Veritas est advocanda per gemitum et orationem, et hoc est Angelorum: audienda per studium et lectionem, et hoc Archangelorum; annuntianda per exemplum et praedicationem, et hoc Principatuum. - In secunda hierarchia Veritas est adeunda per refugium et commissionem, et hoc Potestatum; apprehendenda per zelum et aemulationem, et hoc Virtutum: assoeianda per sui contemptum et mortificationem, et hoc Dominationum. - In tertia hierarchia Veritas est adoranda per sacrificium et laudationem, et hoc Thronorum: admiranda per excessum et contemplationem, et hoc Cherubim: amplectenda per osculum et dilectionem, et hoc Seraphim. Nota diligenter praedicta, quoniam in illis est fons vitae .