OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

Capitulum II.

Quomodo anima per mentale exercitium debet radium contemplationis convertere ad exteriora,

ut cognoscat, quam instabilis sit mundana opulentia, quam mutabilis mundana excellentia, et quam miserabilis mundana magnificentia.

1. Homo. Converte igitur, o anima, nunc radium contemplationis ad ea quae sunt iuxta te, hoc est ad mundum istum sensibilem, ut ipsum et ea quae sunt in ipso, despicias, et eo despecto, amplius in amore Sponsi inardescas. Minus enim eum amas, si aliquid cum eo appetis, quod propter ipsum et in ipso non diligas . " Tanto enim, secundum Gregorium, quisque ab illo superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur "; et citius ad Deum convertitur qui non habet in hoc saeculo, unde delectetur. "Cunctae igitur creaturae tibi vilescant, ut Creator tuus solus in corde dulcescat ". Haec Augustinus .

8 1.

Se triplici rerum mundanarum vanitate.

2. Volve igitur semper et revolvo, non tantum ex auditis, sed etiam ex expertis, non tantum ex dictis, sed etiam ex factis, quam instabilis est mundana opulentia, quam mutabilis est mundana excellentia, quam falsa et miserabilis est mundana gloria. " Omne enim, quod hic eminet, multo plus moerore afficitur, quam honore gaudeat ". Haec Gregorius . Bernardus: " Ecce, huius mundi amatores nundinas huius saeculi perambulant, alii divitias, alii honores, alii gloriam quaerentes. Sed quid de divitiis dicam ? Cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore amittuntur. Quid de honore referam? In loco sublimi positus es, nunquid non eris iudicandus ab omnibus, lacerandus ab omnibus? Nunquid in honore sine dolore, in praelatione sine tribulatione, in sublimitate sine vanitate esse quis poterit? Quid de gloria? Nihil aliud est nisi quaedam vana aurium inflatio. Nunquid et ipsa est sine iudicio? Respice, quos antecedis, et cogita, quia omnibus invidiae semina praebuisti ". Haec Bernardus.

3. Anima. O homo, si haec ita se habent, quid est quod miseri homines quaerunt, dum mundi vanitatem appetunt? O quantum excaecati sunt qui mundi gloriam quaerunt !

Homo. " Nonnulli, dum quorundam gloriam cernunt, magnum aliquid existimant seque ut talia mereantur, exoptant. Cum vero eos morientes aspiciunt, eorum quam vana sit gloria, cum gemitu fatentur et dicunt: Ecce, quam nihil est homo ". Haec Gregorius . O anima carissima, quid sunt mundana omnia nisi quaedam vana somnia? Quid profuit superbia aut divitiarum iactantia amatoribus suis ? Transierunt enim omnia tanquam umbra et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, cuius non est invenire vestigium. In malignitate enim sua consumti sunt . Et virtutum, heu, quam plurimi nullum signum reliquerunt ! Ubi sunt principes gentium, et qui dominati sunt super bestias, quae sunt super terram, qui argentum thesaurizaverunt et aurum congregaverunt, qui civitates et castra exstruxerunt, reges et regna bellando deviarunt? Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor huius saeculi ? Ubi Salomon sapientissimus? ubi Alexander potentissimus ? Ubi Samson fortissimus ? ubi Absalom speciosissimus? Ubi Assuerus gloriosissimus? Ubi caesares potentissimi ? Ubi reges et principes inclyti? " Quid profuit illis inanis gloria, brevis laetitia, mundana potentia, magna familia, carnis voluptas, divitiarum falsitas, concupiscentias suavitas? Ubi risus, ubi laetitia, ubi iactantia, ubi arrogantia ", ubi generositas sanguinis, ubi pulcritudo corporis, forma elegans, iuvenilis decor, praedia magna, palatia immensa, mundi sapientia? De mundo sunt haec omnia, et mundus quod suum est diligit , et tamen haec omnia cum mundo non diu subsistant. Transibit enim mundus et concupiscentia eius. - " Tu ergo, si recte sapis, si tecum lumen oculorum est, desine sequi quae consequi miserum est, quae possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant ". " Tu ergo relinque haec omnia propter eum qui est super omnia ". Haec Bernardus . " Fuge ergo, et confuge, o anima, ad urbem refugii, hoc est ad vitam religiosam, ubi possis de praeteritis agere poenitentiam et in praesenti obtinere gratiam et feliciter praestolari futuram gloriam. Non te retardet peccatorum conscientia, quia, ubi superabundavit iniquitas, superabundare consuevit et gratia. Non poenitentiae austeritas ipsa te deterreat. Non enim condignae sunt passiones huius temporis ad praeteritam culpam, quae remittitur, ad praesentem gratiam,

quae immittitur, et ad futuram gloriam, quae promittitur " Haec Bernardus .

4. Anima. Iam falsitatem et instabilitatem mundi agnosco, sed tamen nescio, quo vinculo detenta, adhuc avertere mentem nequeo.

Homo. Certe, si diligenter, o anima, et prudenter periculum tuum, quod de mundo incurris, adverteres ; procul dubio animum tuum a saeculi vanitatibus cohiberes. Gravis enim et nimis periculosa est mundana conversatio, quia, secundum Bernardum , " periclitatur castitas in deliciis, humilitas in divitiis, pietas in negotiis, veritas in multiloquio, caritas in hoc nequam saeculo ". O anima debilis et infirma, quae tam facilis es ad decipiendum, tam prona ad cadendum, tam difficilis ad surgendum ; an ignoras, quod "sicut difficile est arborem iuxta viam positam fructus pulcherrimos usque ad maturitatem servare, sic difficile est hominem iuxta saeculum viventem iustitiam immaculatam usque in finem conservare "? Haec Chrysostomus . Item Augustinus in epistola quadam: " Vincula linius mundi habent asperitatem veram, iucunditatem falsam, certum dolorem, incertam voluptatem, durum laborem, timidam quietem, plenam miseriae rem, beatitudinis inanem sperm". O anima, si haec in mente portares, mundum et ea quae in mundo sunt, contemneres. - Et quid est, carissima, quod diligis? Quid est, quod appetis ? Quid est, quod in mundo quaeris ? Si praelationem diligis, quid aliud facis, nisi quod vitam tuam confundis ? An ignoras, quod " monstruosa res est gradus summus et animus infimus, sedes prima et vita ima, lingua magniloqua et manus otiosa, sermo multus et fructus nullus, vultus gravis et actus levis, ingens auctoritas et nutans stabilitas "? Haec Bernardus . Gregorius in Cura pastorali: "Sciant haec praelati, quod si perverse aliquid perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot exempla perditionis ad subditos transmittunt ". - Sed forte dicis, praelationem quidem appeto, sed in ipsa bene et sancte vivere intendo. - Laudo, sed raro quod laudare valeam invenio. Unde semper timeo, quod, secundum Gregorium in Registro , " ita sibi regentium et subditorum merita connectuntur, ut saepe ex culpa praesidentium fiat deterior vita subditorum, et saepe ex merito plebium delinquat vita pastorum ".

8. Si sapientiam mundi quaeris, o quanto periculo te committis ! Bernardus : " Heu, quot et quantos mundi maledicta sapientia supplantavit et conceptum in eis divinum exstinxit spiritum, quem vehementer Dominus accendi voluit!. An ignoras, quod sapientia mundi terrena est, animalis et diabolica, inimica salutis, suffocatrix vitae et mater cupiditatis "? Haec Bernardus. Augustinus : " Qui sine Salvatore salutem vult quaerere, et sine vera sapientia aestimat se prudentem fieri posse, non sanus, sed aeger est, non prudens, sed stultus est et in aegritudine laborat assidue ". " Qui enim crescit in scientia et non crescit in bona vita elongatur a Deo ", sicut dicit Algazel . Tu ergo, si sapiens esse desideras, " discas in terris sapientiam, quae tecum perseveret in caelis ". Haec Hieronymus . Hic studeas, qualiter ad ipsum pervenias, quem semel vidisse est omnia didicisse. Haec est illa aeterna veritas, " sine qua omne sapere desipere est, quam solam cognoscere perfectum scire est ".

6. Sed si forte divitias mundiales, pompas saeculares et delicias carnales, o anima mea, diligis et propter haec mundum invite derelinquis: haec attende ;" quam caduca quamque fragilia sunt haec ! Dic, ubi reges, ubi principes, ubi omnium praedictorum dilectores "? Timeo, quod multi ex ipsis, heu, exterminati sunt et ad inferos descenderunt. Quid eis

profuit superbia, quid conlidit divitiarum iactantia? Qui enim plus diligit mundum quam Deum, saeculum quam claustrum, gulam quam abstinentiam, luxuriam quam continentiam, sequitur diabolum et ibit cum eo in aeternum supplicium. Augustinus : " Qui florent felicitate saeculi pereunt virtute Dei: florent ad tempus, pereunt in aeternum: florent falsis bonis, pereunt veris tormentis ". Idem : " Si in hoc saeculo aliquid possidere nos delectat, Deum, qui possidet omnia, expedita mente possideamus, et in ipso habebimus quidquid feliciter et sancte desideramus ".

7. Sed ad haec omnia, o anima, invenis quod forte obiicis dicens: Mundnm despicio, sed amicos, parentes et cognatos derelinquere non valeo. - Frivola, o anima, est haec obiectio. Bernardus : " Fidelis sermo et omni acceptione dignus. Si impium est contemnere patrem vel matrem, propter Christum piissimum esu. " O durum patrem, o saevam matrem, immo non parentes, sed peremptores, qui te malunt perire cum eis, quam regnare sine eis ". Hieronymus : " Licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus te nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat: per contemptam matrem, per calcatum patrem perge siccis oculis et ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est in hae re esse crudelem ". Chrysostomus : An ignoras, o anima, quod " qui habet Iesum habet patrem, habet matrem, habet omnem amicum? Quid sequeris mortuos? sequere vivum et dimitte mortuos sepelire mortuos suos ".

8 2.

De ratione, quare multi mundani excaecantur.

8. Anima. Iam ex verbis tuis, o homo, perpendo et ex multis experimentis cognosco, quod etiam " mundus in se ipso aruit: sed adhuc, heu, in multorum cordibus floret, qui amaritudines mundi diligunt, fugientem sequuntur, labentem amplectuntur "; die, quae est tantae caecitatis ratio ?

Homo. O anima, an ignoras, quod tam delicata et tam nobilis es a Sponso tuo, auctore omnium, condita, quod sine dilectione esse non potes? Hieronymus : " Difficile est, humanam animam non amare: necesse est enim, ut mens nostra ad quoscumque trahatur affectus". Unde " necesse est, secundum Bernardum , quod aut in summis, aut in infimis delectemur ". Igitur, secundum Gregorium in Moralibus , " sunt nonnulli, qui vitam suam negligunt, dum transitoria appetunt, et aeterna non intelligunt, vel intellecta contemnunt, dolorem non sentiunt, dum vulnerati sunt. Unde, heu, se miseri in bonis esse putant, exsilium quasi patriam diligunt et in sua caecitate quasi in luminis claritate exsultanti Econtra electorum mentes, dum cuncta transitoria quasi nulla conspiciunt, ad quid sint conditae, requirunt. Cumque eorum affectui nihil extra Deum sufficiat, in sola Conditoris sui contemplatione requiescunt, supernis interesse civibus appetunt, et adhuc in mundo positi, extra mundum surgunt ". Haec Gregorius. Idem super Ezechielem : " Dulce videtur esse in rebus humanis eis qui de caelestibus nullam dulcedinem experti sunt: quia, quanto mens humana minus aeterna intelligit, tanto dulcius in temporalibus requiescit. Sed si quis iam cordis lingua gustaverit, quae sit illa dulcedo caelestium praemiorum: huic, quanto dulcius fit quod intus videt, tanto magis in amaritudinem vertitur omne, quod foris sustinet ".

9. Anima. Ne quaeso, o homo, procrastines, mihi aliquid de mundano et caelesti gaudio edisserere, quatenus utriusque natura verius cognita, unum perfectius despiciam et ad alterum assequendum studiosius me extendam: quia puto, quod sicut bonum non amatur, nisi cognoscatur , ita malum non devitatur, nisi intelligatur.

Homo. O anima, aestimo, quod mundanum gaudium - si tamen potest dici gaudium et non potius flagellum incognitum - nunquam perfecte cognoscitur, nisi cum perfecte despicitur. Unde, sicut a perfectis mundi contemptoribus traditur, mundanum gaudium potissime propter quinque contemptibile est habendum: primo, quia habet vilitatem in obiecto.

Quid enim est saeculi laetitia? Respondet Augustinus : "Impunita nequitia ", id est luxuriari, inebriari, comessationibus vacare, vanitatibus intendere et pro his in hac vita nihil mali sustinere. Putant enim mali, securos se esse in deliciis, cum non corriguntur pro suis nequitiis: et ignorant, quod, sicut dicit Augustinus , " nihil infelicius est felicitate peccantium, qua paenalis infirmitas nutritur, et mala voluntas roboratur ". - Secundo, habet impuritatem in subiecto. Anima enim peccatis deformata est subiectum mundani gaudii, quae laetatur, cum male fecerit, et exsultat in rebus pessimis . Unde bene dicit beatus Hieronymus, quod " ridere et gaudere cum hoc saeculo non est hominis sensati, sed phrenetici "; quia mundum cor non cum hoc saeculo immundo, sed cum Deo et in Deo laetum est et iucundum. - Tertio habet brevitatem in se ipso, quia gaudium hypocritae ad instar puncti. Augustinus super Ioannem: " Laetitia saeculi vanitas est, cum magno desiderio speratur, ut veniat, et non potest teneri, cum venerit ". O anima, "quam brevis, quam fragilis et quam caduca est mundana laetitia ". Breves enim dies hominis sunt, ut dicit Iob. - Quarto habet tristitiam in termino, quia ducunt, heu miseri, in bonis dies suos et in puncto ad infernum descendunt . Extrema enim gaudii luctus occupat. Immo, o anima, si vales discernere, tale gaudium habet frequenter tristitiam admixtam in actu suo, quia semper necesse est, quod praesumat saeva perturbata conscientia . - Quinto habet miseriam magnam in effectu proprio, quia est spiritualis gaudii impedimentum. Agnosce igitur, o anima, quam miser est hic mundus, et miserrimi qui sequuntur ipsum. Semper enim mundana gaudia excluserunt homines a beata vita. Bernardus : "O quam vilis est, quam inutilis est mundana consolatio, et quod plus est metuendum, quia verae ac sanctae consolationis est impedimentum ". "Renuas igitur, o anima mea, in mundo delectari, si vis de Dei memoria consolari ". Haec Bernardus. Augustinus : " Cunctae creaturae tibi vilescant, ut Creator tuus solus in corde dulcescat ".

10. Anima. Iam mundum despicio, iam falsam laetitiam veramque tristitiam, falsam dulcedinem veramque mundi amaritudinem agnosco ; et ob hoc non immerito haec omnia secundum tuum consilium contemno. Sed quia, o homo, sicut asseris , sine dilectione esse non valeo; die quaeso, quid agam? Quo me convertam? Ubi dilectionem convenientem inveniam?

Homo. O anima, si te ipsam perfecte cognosceres, mundum et omnia, quae in mundo sunt, sperneres: si te naturam caelestem intelligeres, procul dubio terrenam consolationem abhorreres. " Erubesce igitur volutari in coeno, quae es de caelo "; erubesce in imis delectari, quae non potes nisi in summis satiari. Natura es, ut puto, caelestis et caelestem consolationem, sicut aestimo, naturaliter, si carnalis insania permitteret, appeteres et requireres. Bernardus : "O quam dulce et delectabile esset,

adiuncto divini amoris condimento, secundum naturam vivere, si carnalis insania nos permitteret, qua sanata, statim naturalibus natura arrideret ".

11. Anima. Et quid est proprie secundum naturam vivere?

Homo. Propriissime secundum naturam vivere est in terris caelestem vitam ducere, " ab exterioribus ad interiora redire, ab inferioribus ad superiora ascendere " et " facere omnia secundum nobilissimum , quod est in homine excellens, hoc est secundam intellectum ", ut dicit Philosophus libro decimo Ethicorum .

12. Anima. Potestne homo in terris et in hac lacrymarum valle caelestem vitam ducere?

Homo. O anima, si de meis verbis tanquam hominis peccatoris dubitas et miraris, audi Augustinum, audi Apostolum Paulum. Ecce, quid dicit Augustinus : " Cum aeternum aliquid per cognitionem et amorem capimus, mente iam non in hoc mundo sumus ". Unde dicit Apostolus : Nostra conversatio in caelis est. Puto, anima mea, quod verius es, " ubi amas, quam ubi animas "; quia " quidquid diligis, ipsa dilectionis vi in eius similitudinem transformans Si ergo caelestia contemplaris, si caelestia diligis, quomodo iam non in caelis commoraris, quae caelestibus spiritibus in vita assimilaris?

8 3.

Se consolatione divina et de dispositione ad eam obtinendam.

13. Anima. Heu, heu, iam me infelicem et miseram , miserabiliter multo tempore excaecatam sentio, quae tanto tempore in temporalibus et terrenis rebus oberravi, mundanis vilitatibus me per amorem alligavi, de quibus paucam consolationem, multam vero amaritudinem et desolationem, modicam et valde exilem laetitiam, sed saepe variam et magnam cordis tristitiam sumsi. Dic ergo, quaeso, o homo, quae est caelestis consolatio, et quomodo ad ipsam in hac valle lacrymarum et miseriae possim pertingere ?

Homo. O anima, secundum Bernardum , " haec consolatio nihil aliud est quam gratia quaedam devotionis procedens de spe veniae et quidam gustus boni, licet exiguus, et suavissima quaedam delectatio, qua benignus Deus afflictam recreat animam, qua anima ad Deum quaerendum invitatur et ad divinum amorem accenditur vehementer ". " O anima, quid, putas,est tam dulce tamque suave, quod in recordatione dilecti devotas animas solet tangere et tam suaviter allicere, ut iam totaliter a se ipsis alienari incipiant ? Exhilaratur conscientia, et in oblivionem venit omnium dolorum memoria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, affectus iucundatur. Iam nesciunt, ubi se esse conspiciunt, et quasi amplexibus amoris aliquid intus tenent et nesciunt, quid sit, et tamen totis viribus tenere concupiscunt. Luctatur quodam modo delectabiliter animus, ne recedat ab eo, quasi in eo finem omnium desideriorum invenerit ". Haec Hugo . O anima, certe haec est consolatio divina.

14. Anima. O homo, quis mihi tribuat, ut haec tam dulcis et inexperta consolatio in cor meum perveniat, ut malorum meorum obliviscar, mundanam consolationem despiciam et a me ipsa feliciter alienari incipiam?

Homo. O anima, magnum est quod desideras, inaeslimabile donum est quod exoptas. Unde, ut aestimo, humano studio non potest obtineri, humano merito non potest promereri, sed a Deo humilibus precibus a digne dispositis ex sola divinae pietatis condescendentia vix poterit impetrari. Omne enim aurum in comparatione illius arena est exigua, et argentum illi comparatum tanquam nihilum reputatur .

15. Anima. O homo, die, qualis debet esse dispositio, qua ordinari debet ad impetrandum orantis affectio ?

Homo. De hac materia multum posset dici ab expertis, sed quia inexpertum me recognosco, etiam pauca me dicere erubesco. Unde timeo, ne dicatur contra me: Quare tu enarras quod non degustas? Quare tanquam indignus laudas quod ignoras?

Anima. O homo, noli timere cum reverentia et humilitate quae audisti et legisti proponere. Multi enim de rebus magnis et arduis aliis utiliter proposuerunt quae non de propria experientia, sed aliorum scientia didicerunt.

Homo. Iam cum aliqua audacia loquar. Nam vi--res, quas imperitia denegat, caritas subministrat. Unde sicut sentio, sic refero. Puto, salvo meliori iudicio, si vis te ad hanc caelestem dulcedinem degustandam praeparare, debes esse depurata, exer-- citata et elevata. In primo haec caelestis dulcedo odoratur, in secundo degustatur, in tertio aliquando usque ad ebrietatem sumitur et potatur.

16. Primo dico, quod debet esse mens depurata " a peccatis, ab affectionibus inordinatis, a tempo-rali consolatione et a creaturarum inordinata dilectione, quia, secundum Bernardum , "errat omnis, qui illam caelestem dulcedinem huic cineri, divinum illud balsamum huic venenoso gaudio, charismata illa Spiritus sancti huius saeculi illecebris misceri posse arbitratur ". Sed postquam a talibus anima fuerit purgata et depurata, lacrymis purgata, gemitibus dolorosis depurata : tunc odore caelestis dulcedinis anima consolatur et reficitur.

Secundo debet mens esse exercitata in bonorum operatione et malorum perpessione, quia quos amor veritatis afficit bonorum operum exercitatio et malorum perpessio nunquam frangit. " Unde, revera, ut ait beatus Benedictus , quamvis in initio arcta sit via, quae ducit ad vitam, processu tamen temporis inaeslimabilis delectationis dulcedine dilatatur ". O igitur quam beata consolatio, quae divinitus infunditur laborantibus pro Christo !

Tertium , in quo anima inebriatur hac dulcedine , est mentis elevatio, quando feliciter animus a terrenis abstrahitur et miro quodam modo supra se ipsum, supra mundum, immo super omnem creaturam elevatur, ut iam dicere possit anima: Introduxit me rex in cellaria sua . Haec est illa cella vinaria, in quam introducitur anima, ubi bibit de vino condito, inaeslimabilis Divinitatis dulcedine, et de lacte albissimo incontaminabilis humanitatis. O anima, hinc bibunt amici, sed inebriantur carissimi. O felix ebrietas, quam sequitur mentis et corporis tam casta et sancta sobrietas ! Hinc efficitur anima more ebrii gaudens et laetabunda in adversis, fortis et secura in periculis, prudens et discreta in prosperis, liberalis et pia in condonamus iniuriis, et tandem quieta et somnolenta, recumbens in amplexibus divinis,

cum laeva Sponsi sponsam sub capite amicabiliter sustentat, et dextera Dilecti dilectam familiariter amplexatur 1.

17. Anima. O homo, confiteor cum humilitate et reverentia, quod accidit mihi aliquando, licet heu, perraro, quod cum magna violentia circa conversionis meae primordia animum a terrenis abstraxi et ad caelestia contemplanda cum conatu nimio elevavi. Intravi cum tremore, circumspexi cum rubore, vidi choros Angelorum, palatia et gaudia Patriarcharum et Prophetarum, Apostolorum aspexi tabernacula, convivia Martyrum, solatia Confessorum et Virginum, et eleemosynam alicuius consolationis a singulis petii, micas decidentes de mensa dominorum desideravi nec obtinui . Sed quod auditu lamentabile est, mox ab omnibus ut peregrina et incognita repulsa fui. Quid ergo profuit mihi laboriosa mentis elevatio, quam nulla secuta fuit consolatio?

Homo. O anima, non fuit sine causa repulsio tam desolatoria. Puto, quod haec fuit causa, quia voluisti esse socia consolationis, antequam fuisses socia passionis : voluisti esse particeps remunerationis, antequam fleres imitatrix virtutum. Satage igitur primo esse socia Angelorum per puritatem et innocentiam, Patriarcharum et Prophetarum per humilitatem et fidei confidentiam: stude esse filia Apostolorum et Martyrum per caritatem et patientiam, Confessorum et Virginum per pietatem et continentiam: et tunc audacter in hoc exsilio saltem cum filio prodigo pii Patris eleemosynam obtinebis .

18. Anima. O homo, iam quam vana et insipida sint omnia transitoria, agnosco et perpendo et ob hoc mundum despicio, consolationem saeculi vilipendo, gaudia humana sicut venena mortifera fugio et contemno: vitam praeteritam quasi mortuam plango, mentem meam miseram gemitibus et fletibus abluo et repurgo, et si aliquando inter lacrymas et gemitus odorem divinae suavitatis vel modicum sentio, adhuc tamen filiorum panem vinumque amicorum infelix, ieiuna et sitibunda non degusto. Bernardus : " Non accessit adhuc, Domine Deus meus, cor meum ad multitudinem dulcedinis tuae, quam abscondisti

timentibus te. Foris enim eius odore utcumque sustentor, quod est mihi super odorem balsami cunctique generis suavia odoramenta ". O Domine Deus, si tam nobilis est odor, quam dulcis est tuae dulcedinis sapor! Si tantae virtutis est modica degustato, quantum iucunditatis habet felix inebriatio ! "O quis mihi det, ut venias in cor meum et inebries illud, et unum bonum amplectar, te Deus meus "? Haec Augustinus .

Homo. O anima devota, loquar salva reverentia: nimis es avara et utinam non praesumtuosa. Vires tuas perpende, merita considera, virtutes discute: et tunc, si placet, sufficiat tibi magis in odore divinorum unguentorum cum adolescentulis humiliter currere , quam praesumtuose super merita postulare.

19. Anima. O homo, quam durus et onerosus es aliquando mihi miserae consolator, quam parcus, si fas est dicere, divinae bonitatis dispensatori Audacter dico, tacere non valeo, mihi odor non sufficit, modicus gustus plene non reficit, sed afficit, ebrietatem affectus meus appetit et requirit. Scio namque, qui dicit : Bibite amici, et inebriamini carissimi: si deprimit indignitas petentis, spem tamen erigit pietas promittentis. O homo, quomodo dubitare valeo, quin paratus sit dare bona sua qui pro me non dedignatus est pati mala mea ? An ignoras, qui multos de Dei pietate docuisti, quod de beato Augustino didicisti: " Erubescat humana pigritia ; plus enim vult Deus dare, quam audeat homo postulare " ? Idem de Vera Religione : " Deus dedit nobis pignus spiritus, in quo sentiamus eius dulcedinem et degustemus fontem vitae, in quo sobria ebrietate irrigemur tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum ". Chrysostomus : "Nil omnipotentiam Dei clariorem reddit, quam quod omnipotentes facit eos qui in se sperant. Nam Deo per spem innixum animum nulla fraus, nulla illecebra poterit vel stantem dejicere vel dominantem superare ". Erubescat iam nunc humana desperatio, et maledicta sit pusillanimitatis trepidatio, quae divitem et nimis liberalem in omnes, qui invocant illum ,

aeslimat illis qui spem perfectam ponunt in illum, sua posse beneficia denegare. Nunquid non Pater aeternus, apud quem nulla est transmutatio, ex sola liberalitatis immensitate Filium suum misit, in quo dedit totum, quod habuit, totum, quod potuit, totum, quod ipse fuit? Si enim sua liberalitas suam infinitam bonitatem diminueret, forsan non immerito nostra infirmitas trepidaret. Sed quia " ex se ipso, non ex accidenti dono bonus est ", ex suae bonitatis communicatione non diminuitur, ex alienae bonitatis additione non augetur.

20. Homo. Anima, magna est fides tua, valde fortis es in spe et confidentia. Et quamvis spes, quae procedit ex meritis propriis et divinae clementiae confidentia, meritoria sit, laudabilis et sancta; consulo tamen sane, antequam ad quaerendam ebrietatem supra te ascendas, prius per considerationem salubriter infra te descendas, ut discas tuum Sponsum reverenter timere, antequam incipias suum secretum cubiculum introire: quem non solum timere debes, cum irascitur, verum etiam, cum suavissime blanditur.