OPUSCULA MYSTICA

 OPUSCULUM I. DE TRIPLICI VIA ALIAS INCENDIUM AMORIS

 ADDITAMENTUM I.

 OPUSCULUM II. SOLILOQUIUM DE QUATUOR MENTALIBUS EXERCITIIS

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 OPUSCULUM III. LIGNUM VITAE

 OPUSCULUM IV.

 OPUSCULUM V. TRACTATUS DE PRAEPARATIONE AD MISSAM

 OPUSCULUM VI.

 OPUSCULUM VII.

 Opusculum VIII. DE SEX ALIS SERAPHIM

 Capitulum IV. De tertia praelatorum ala, quae est patientia.

 OPUSCULUM IX. OFFICIUM DE PASSIONE DOMINI

 OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

 Capitulum V. De similitudine ipsius vitis et primo quoad eius corpus .

 Capitulum X. De quarto folio vitis sive verbo Christi in cruce .

 Capitulum XV. De flore rosae rubentis et ardentis in genere .

 Capitulum XX. De tertia effusione sanguinis.

 Caput XI.

 Caput XX.

 Caput XXV.

 Caput XXXI.

 Caput XLIII.

OPUSCULUM X. VITIS MYSTICA SEU TRACTATUS DE PASSIONE DOMINI

PROLOGUS .

Ego sum vitis vera etc. O Iesu, benigna vilis, veni ! Lignum vitae, quod est in medio paradisi, Domine Iesu Christe, cuius folia sunt in medicinam, fructus vero in vitam aeternam ; benedicte flos simul et fructus benedictae virgae Virginis Matris castissimae, et sine quo nullus sapiens, quia tu es aeterni Patris sapientia, mentem meam debilem et aridam pane intellectus et aqua sapientiae dignare reficere, ut, te, clavis David, aperiente, mihi regerentur obscura, te, o lux vera, radiante, tenebrosa pandantur, ut, per me temetipso manifestante et elucidante, loquens simul et audientes vitam habeamus sempiternam. Amen.

Capitulum I. De proprietatibus vitis .

1. Ego sum vitis vera . Ipso Domino nostro Iesu Christo adiuvante, videamus quasdam proprietates vitis terrestris, in quibus etiam illius caelestis vitis proprietates notare possimus: nec tantum eas quae naturaliter insunt viti, sed etiam eas quae exterius ad culturam adhibentur, consideremus.

2. Et primo considerandum occurrit, quod plantari solet vitis et non seminari ; translata de sua vite plantator ; quod ad conceptionem Iesu mihi pertinere videtur. Vitis enim primo nata de vite est Deus genitus de Deo, et Filius de Patre, coaeternus et consubstantialis ei, de quo est. Sed, ut maiorem fructum faceret, plantata est in terra, quod est in Virgine Maria conceptus, factus quod non erat, manens quod erat . Benedicta terra haec, benedictionem omnium gentium proferens ! Vere benedicta, quae, Deo dante benignitatem, tam benedictum protulit fructum . Haec est terra, de qua scriptum est: Terram non operabatur quisquam, sed irrigabatur a fonte ascendente a paradiso. Terra quippe haec non operationem humanam accepit, ut conciperetur in ea Filius Dei: sed aqua Spiritus sancti irrigata fuit. Ita enim legis : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Rursum de hac scriptum est: Aperiatur terra et germinet Salvatorem. Aperta quidem fuit eadem terra, beata scilicet Virgo Maria, per fidem, credens et obediens verbis Angeli; germinavitque vitem salutarem, scilicet Salvatorem nostrum, " aeternae vitae praemia largientem ". - Hac itaque vite nostra in lucem edita, quaedam proprietates culturae vitis attinentes adhibitae sunt.

Capitulum II. De praecisione vitis .

1. Solet enim vitis fructifera praecidi, quod et corporaliter et figurative accipi potest. Circumcisus fuit Dominus noster Iesus Christus , non quod hac circumcisione indigeret, sed ut consolaretur dolores nostros doloribus illius qui non pro se, sed pro nobis doluit, et vulneratus est non pro se, sed ut nostris doloribus mederetur .

2. Possumus etiam alio modo accipere praecisionem vilis nostrae, amantissimi scilicet Iesu, ut omnia ab eo praecisa dicamus, quibus caruit in hac vita, cum ea tamen habere potuisset. Accipiamus igitur hanc praecisionem a verbo Apostoli dicentis de ipso : Qui cum in forma Dei esset, inquit, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Ipsa enim exinanitio quaedam praecisio est; sicut enim minuitur vitis, quando conciditur, sic vitis vera, Dominus Iesus Christus, in incarnatione minoratur ab Angelis , immo et infra omnes homines humiliatus fuit. 3. Quomodo ? Amputata fuit ab illo gloria cultro ignominiae, potentia cultro abiectionis, voluptas cultro doloris, divitiae cultro paupertatis. Vide nunc, quantum fuerit praecisa. Ille cui famulatur omnis gloria caelorum, immo qui solus est gloria , quasi abiecit gloriam, servili circumdatur indumento, sustinet ignominias, induitur confusionibus, ut a confusione nos redimeret et gloriam pristinam renovaret. Ille cuius potenti nutui inferna, terrestria et supercaelestia sunt subdita, sic fit abiectus, ut reputetur omnium virorum novissimus ; subiicitur fami, siti, caloribus, frigoribus, infirmitatibus et postremo ipsius mortis supplicium non evadit. Ille qui lucem inhabitat inaccessibilem , in quem Angeli desiderant prospicere, cuius solus odor sic mentes inebriat Sanctorum, ut et mundi praesentis et sui ipsorum obliti, totis viribus currant post ipsum, tanto dolori subiicitur, ut veraciter sciatur impletum quod ante dixerat per Prophetam: O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus. In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi , dives in omnibus, solus nullius egens, sic fit pauper, ipso teste, ut vulpibus terrae et volucribus caeli pauperior inveniatur, cum dicit: Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet, pauper in nativitate, pauperior in vita, pauperrimus in crvce. Natus pastum habuit lac virgineum et tegumen viles pannos. In vita vero, etsi tegumen habuit, saepius tamen in victualibus defecit. In morte autem et nudum invenies et sitientem, nisi forte siti ipsius velis adhibere acetum myrrha et felle mixtum .

4. Postremo autem cultro timoris amputati sunt ab eo omnes amici et proximi, ut non esset qui consolaretur eum ex omnibus caris eius ?. Torcular enim calcavit solus, et de gentibus non erat vir cum eo. Et cum sustineret cor eius improperium, exspectavit qui simul contristaretur et non fuit, qui consolaretur, et non invenit. Vide nunc, quantum praecisa fuerit vitis nostra, benignissimus Iesus. Quae vitis unquam tantum praecisa fuit? Sed est consolatio huius praecisionis multus fructus multam et incomparabilem oraecisionem subsecutus .

Capitulum III. De circumfossione vilis .

1. Circumfoditur etiam vitis. Fossio haec insidiantium fraus intelligitur; quasi enim foveam fodit qui dolo machinatur aliquem decipere: unde conquerens dicit : Foderunt ante faciem meam foveam. Non enim poterat illi dolus aliquis abscondi, qui oculatus est ante et retro, qui et praeterita et futura quasi praesentia intuetur. Ostendamus istarum fossionum aliquam per exemplum. Adducunt, inquit Evangelium , Domino Iesu mulierem adulteram, dicentes, quod Moyses hujusmodi in Lege lapidare praecepit. Tu autem quid dicis? Vide foveas verae vitis, quibus maligni agricolae beatam vitem nostram, dulcissimum Dominum Iesum, circumfoderunt, non ut eam facerent germinare, sed magis arescere. Verumtamen in contrarium cessit eorum intentio, et circumfossa magna facta est et humorem nobis misericordiae distillavit .

2. Longum vero esset nimis, omnes foveas, quas maligni agricolae foderunt, edicere, qui omnia illius et verba et facta calumniari nitebantur. Sed ubi viderunt, circumfossionem nihil nocere viti, sed ipsos fodientes in ipsas foveas incidisse: ipsam vitem iam non circumfodere, sed perfodere laborabant, ut sic saltem ad modum aliarum arborum aeternam incurreret ariditatem. Foderunt ergo et perfoderunt non solum manus, sed et pedes , latus quoque et sanctissimi cordis intima furoris lancea perforarunt, quod iam dudum amoris lancea fuerat perforatum. Vulnerasti, inquit , cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum. Vulneravit cor tuum, amantissime Iesu, sponsa tua, soror tua, amica tua: quid necessarium fuit ab inimicis ultra vulnerari? Quid agitis, o inimici? Si vulneratum est, immo quia vulneratum est cor dulcissimi Iesu, quid secundum vulnus apponitis ?. An ignoratis, quia uno vulnere tactum cor emoritur et fit quodam modo insensibile? Mortuum est cor dulcissimi Domini mei Iesu, quia vulneratum: possedit vulnus amoris Sponsi Iesu cor, possedit mors amoris. Quomodo mors altera introibit ? Fortis est ut mors, immo vere etiam fortior quam mors, dilectio . Non potest expelli mors prima, id est dilectio multorum mortuorum a domo cordis, quoniam sibi inviolabili suo vulnere acquisivit. Si duo aeque fortes occurrant, quorum unus sit in domo, alter vero deforis, quis dubitet, eum qui deintus est obtinere victoriam ? Et vide, quanta sit vis amoris domum cordis possidentis et per vulnus dilectionis occidentis: sed non solum in Domino Iesu, verum etiam in servis suis . Sic ergo iam dudum vulneratum et mortuum fuit cor Domini Iesu, mortificati propter nos tota die, aestimati sicut ovis occisionis . Accessit autem mors corporalis et vicit ad tempus, ut vinceretur in aeternum.

3. Sed quia iam semel venimus ad cor Domini Iesu dulcissimi, et bonum est nos hic esse , non facile evellantur ab eo, de quo scriptum est: Recedentes a te in terra scribentur. Quid autem erit accedentibus ad te ? Accedemus, inquit , ad te et exsultabimus et laetabimur in te memores cordis tui. O quam bonum et iucundum habitare in corde hoc ! Bonus thesaurus, pretiosa margarita cor tuum, optime Iesu, quam, fosso agro corporis tui, invenimus . Quis hanc margaritam abiiciat? Quin potius dabo omnes margaritas: cogitationes et affectiones meas commutabo et comparabo illam mihi, iactans omnem cogitatum meum in cor boni Iesu, et sine fallacia illud me enutriet .

4. Ad hoc templum, ad haec sancta Sanctorum et ad hanc arcam testamenti adorabo et laudabo nomen Domini, dicens cum David: Inveni cor meum, ut orem Deum meum. Et ego inveni cor regis Domini, fratris et amici mei, benignissimi Iesu; et nunquid non orabo? Orabo utique. Cor enim illius etiam meum est, audacter dicam. Si, immo quia caput meum Christus est ; quomodo quod capitis mei est meum non est? Sicut ergo corporalis capitis mei oculi mei vere sunt, ita et spiritualis capitis mei cor etiam meum est. Bene ergo mihi: ecce, ego cum Iesu cor unum habeo: et quid mirum? cum etiam multitudinis credentium cor fuerit unum . Hoc igitur tuo et meo corde, dulcissime Iesu, invento, orabo te Deum meum. Admitte in sacrarium exauditionis preces meas, immo me totum trahe in cor tuum. Licet enim tortuositas peccatorum meorum impediat me, tamen, quia illud incomprehensibili caritate dilatatum est et ampliatum, et tu, qui solus es, potes facere mundum de immundo conceptum semine ; o omnium pulcherrime, amplius lava me ab iniquitate mea et a peccato meo munda me, ut purificatus per te ad te purissimum possim accedere et in corde tuo omnibus diebus vitae meae merear habitare et videre simul et facere voluntatem tuam.

5. Ad hoc enim perforatum est latus tuum, ut nobis pateat introitus: ad hoc vulneratum cor tuum, ut in illa vite ab exterioribus turbationibus absoluti habitare possimus: nihilominus et propterea vulneratum est, ut per vulnus visibile vulnus amoris invisibile videamus. Qui enim ardenter amat amore vulneratus est . Quomodo hic ardor melius posset ostendi, nisi quod non solum corpus, verum etiam ipsum cor lancea vulnerari permisit ? Carnale ergo vulnus vulnus spirituale ostendit: et hoc formose innuit auctoritas praelibata , in qua bis positum est: vulnerasti. Utriusque enim vulneris ipsa soror et sponsa causa est, ac si ipse Sponsus aperte diceret: quia zelo amoris tui vulnerasti, lancea quoque militis vulneratus sum. Quis enim pro amico cor suum vulnerari permitteret, nisi prius amoris illius vulnus accepisset ? Dicit ergo : Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti cor meum. Sed quare soror et sponsa? An non poterat sufficienter Sponsi amantis affectum ostendere solius sororis vel sponsae positio ? - Item , quare sponsa et non uxor, cum quotidie non cesset vel Ecclesia vel quaelibet fidelis anima Sponso suo Christo bonorum operum sobolem generare? Paucis dico. Solent sponsae ardentius amari, coniugio adhuc recenti, quam postea, cum tempore procedente amor ipse componitur . Sponsus ergo noster, ut amoris sui magnitudinem insinuet, qui tempore non decrescit, amicam suam sponsam appellat, eo quod amor illius semper novus sit.

6. Sed quia sponsae etiam carnaliter diliguntur, ut in amore Sponsi nostri nihil carnale sapias, ipsam sponsam sororem appellat, quoniam sorores iam nequaquam carnaliter adamantur. Dicit ergo: Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa, quasi diceret : quia summe te diligo ut sponsam, caste ut sororem, vulneratum est cor meum propter te. Quis illud cor tam vulneratum non diligat ? Quis tam amantem non redamet ? Quis tam castum non amplexetur ? Diligit profecto vulneratum quae mutuo illius amore vulnerata clamat : Vulnerata caritate

ego sum. Redamat Sponsam amantem quae dicit: Nuntiate dilecto, quia amore langueo . - Nos igitur adhuc in carne manentes, quantum possumus, amantem redamemus; amplectamur vulneratum nostrum, cuius impii agricolae foderunt manus et pedes , latus et cor; oremusque, ut cor nostrum adhuc durum et impoenitens amoris sui vinculo constringere et iaculo vulnerare dignetur. Amen.

Capitulum IV. De ligatura vilis .

1. Ligatur vitis . Quis vincula nostrae vitis non videat? Videamus haec. Primum igitur vinculum, ut puto, obedientia fuit. Obedivit enim Patri tuque ad mortem, mortem autem crucis . Obedivit et Matri et Ioseph secundum illud: Venit Nazareth cum illis et erat subditus eis. Obedivit etiam terrenis iudicibus solvens didrachma. - Secundum vinculum fuit Virginis sinus, " quia quem caeli capere non poterant tuo gremio contulisti ". - Tertium vinculum fuit in praesepio secundum illud : " Vagit infans inter arcta positus praesepia". - Quartum vinculum fuit funis, quo ligabatur, cum caperetur. Iniecerunt iniqui manus suas in Iesum et vinxerunt eum . O Rex regum et Domine dominantium, quid tibi cum vinculis? Ligantur vites, ne, si iaceant in terra, aut minuatur aut corrumpatur fructus earum. Incorruptibilis autem fructus tuus est. Quare ergo ligatur? Bene dixit rex Alexander , cum, percussus hamata sagitta, peteretur, ut se ligari permitteret, donec excideretur, quoniam motu levissimo posset mortem incurrere: "Non decet, inquit, regem vinciri: libera sit regis et semper salva potestas ". O Deus

deorum , quantum ergo derogatum fuit libertati et potentiae tuae ! Per tot vincula ligaris, qui solus liber es, ligaris qui solus ligandi et solvendi potestatem habes ! Sed propter misericordiam tuam ligatus es, ut nos a miseriis nostris faceres absolutos. O quam immitia fuerunt illorum immitissimorum vincula, quibus te Agnum mansuetissimum vinciebant ! Video oculis mentis, quibus possum, Domine Iesu, te tam duris nexibus affectum tanquam latronem trabi ad iudicium principis sacerdotum , deinde ad Pilatum. Video et perhorresco et admirando deficerem, nisi quod liquido cognosco, te prius in corde caritatis nexibus fuisse constrictum, qui ad exteriora vincula sufferenda te leviter attrahere poterant. Gratias vinculis tuis, o bone Iesu, quae nostra tam potenter vincula dirumpunt)

2. Quintum vinculum fuit, quo ligatus erat ad statuam, quando flagellabatur , quamquam et ipsa flagella, quae corpus eius circuibant, non incongrue possimus vincula appellare. Sed quamvis immitia, dura, iniusta, diligo flagellorum istorum vincula, quibus sanctissimum corpus tuum datum est contingere, quae tuo purissimo sanguine non mediocriter sunt imbuta. O Iesu bone ! si sanguis tuus in flagellatione fuit copiose effusus, ut columna guttis illius aspersa, sicut asseritur, adhuc rubra servet vestigia ; quantum sanguinis credam ipsis flagellis corpus tuum scindentibus inhaesisse! Vide autem, quam bene hoc huic ligationi conveniat, quod vitis ad palum ligatur. Quid enim melius per palum, quam ipsa statua, cui

Dominus est alligatus, accipitur? Sicut enim vitis palo, ita Christus statuae alligatur.

3. Sextum vinculum fuit corona illa spinea cum magna amaritudine illud caput amabile premens et multorum aculeorum in illo signa relinquens, sanguineas guttas undique eliciens et, ut puto, in venerabilem faciem transmittens, vix adhuc de sputis Iudaicis desiccatam . Crudele fuit vinculum hoc, et poenas, quas intulit insignium honoris, habuisse plurimum videmus dedecoris. O Rex gloriae , bone Iesu, corona omnium te confitentium, te sequentium, pugnantium pro te, vincentium per te, manentium in te, quis te tam amaro vinculo confusionis addixit? Ecce, operit confusio caput et faciem tuam amabilem ; ingeritur tibi a generatione prava et perversa honor derisionis in corona, sed in spinarum aculeis dolor verus. Contendunt in te confusio et dolor, nescio, utro eorum magis puniaris: corona derisionem, spinae ingerunt punctionem. Egredimini ergo, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius . Quaecumque anima confitetur se filiam Sion, id est Ecclesiae, egrediatur a curis saecularibus, a cogitationibus vanis et videat per contemplationem regem Salomonem, id est Iesum Christum, qui est pax nostra, destruens inimicitias amicitiasque reformans inter Deum et hominem. - Vide hunc, o fidelis anima, in diademate, quo coronavit eum mater sua, id est synagoga, videlicet plebs Iudaica . O mater amara, quid peccavit hic filius tuas bonus, ut vinculis etiam spineis vinciatur ? Hic est qui solvit compeditos tuos, qui erexit elisos, pupillos virtutisque consolans ; et talis meruit vinculari ? Nunquid hanc dotem, haec munuscula nuptiis illius impendis 1 Dies enim desponsationis est prima dies , dies, inquam, indignationis et blasphemiae, dies tribulationis et miseriae, dies percussionis et doloris, dies vinculorum et mortis. Haec dies desponsationis est hujusmodi, et hac arrha, o fidelis anima, Sponsus tuus speciosus forma prae filiis hominum subarrhavit te ; et ipse tanquam sponsus hodie processit coronatus non auro, non gemmis, sed spinis. Nec defuit purpura vestis irrisoriae; chlamidem enim coccineam circumdederunt ei, quamvis ipse vestes corporis sui sanguinis sui sanctissimi effusione multo nobilius purpuraverit. Purpura enim non plus quam bis tingitur ; ipse vero purpuram corporis sui non bis, sed etiam tertio sanguinis torrente perunxit. Ecce, Sponsus tuus, o sponsa, rubricatus in sudore, flagellatione, crucifixione ! Eleva mentis oculos et vide, si tunica Sponsi tui haec est, an non . Ecce, fera pessima, rabies canina, plebs Iudaica devorat illum, pessima fera condemnat filium tuum, fratrem tuum, Sponsum tuum. Quis hic non doleat ? Quis lacrymas gemitusque contineat? Sicut enim pium est gaudere pro Iesu, ita pium est fiere pium lesum .

4. Septimum vinculum, quo ligatus est in cruce, ferreum fuit. Hoc autem vinculum multo fortius et ferocius ceteris, quia non solum manuum pedumque sanctissimorum divisit compagem, verum etiam piissimam animam illam a mundissimi corporis hospitio separavit. - Nunc egredimini, o filiae Sion, et videte pacificum nostram pugnantem pro libertate nostra in bello occumbere. Videte vitae nostrae auctorem pro nobis mortis ianuas introire, ut nos ad vitae viam revocaret. Videte vincula durissima, clavos ferreos, manus et pedes, qui ad salutem semper directi fuerunt et salutem nostram operabantur in medio terrae , crudeliter penetrare. Videte lignum crucis missum in panem nostrum, panem candidissimum, panem delicatum, panem Angelorum, qui de cado descendit, ut se nobis daret in cibum, ut animas nostras continuo subiectas labori semetipso, non alio reficeret cibo; sed se nobis incarnando, non ut in nostram carnem se, sed ut nos in suum spiritum transformaret. Videte ergo, carissimi, quomodo ligatur, quomodo cum iniquis deputatur liberrimus et optimus Sponsus noster. Moritur vita nostra non quidem pro necessitatibus suis, sed nostris. Date lacrymarum flumina in tantis vinculis morienti, quia et ipse prior pro nobis lacrymatus est. Astate pendenti , vacate et videte , quam amara, quam turpissima morte condemnatur. Sustinet enim adhuc et diligenter considerat, si quis sit qui simul contristaretur; si quem inveniat, qui consolationem impendat , qui sanguinis rivos abstergat, qui oculos componat, qui clavos, cum quibus ligatus est,

extrahat et de cruce depositam sindone munda, non panni, sed cordis inclinet et flens cum beatis mulieribus flentibus ad tumulum prosequatur .

5. Exeamus igitur et nos secundum monita beati Pauli cum Sponso nostro, bono et optimo Iesu, extra castra, id est extra concupiscentias huius saeculi, improperium crucis et vinculorum asperitatem cum illo portantes, quia " non decet esse membrum delicatam sub capite crucifixo ", nec ad capitis corpus se indicat pertinere membrum, quod capiti non fuerit compassum. - Vinciamur ergo vinculis passionis boni et amantissimi Iesu, ut etiam vinculis caritatis cum illo vinciri possimus. Vinculis enim caritatis ipse devinctus, ad suscipienda vincula passionis de caelo tractas fuit in terram, et e contrario, qui de terris trahi desideramus ad caelum prius passionis vinculis nostro capiti colligemur, ut per hoc ad caritatis vincula pervenientes, unum cum ipso efficiamur .