Huic autem operi praemittit Hieronymus prologum, in quo tria facit. Primo ostendit modum dicendi; secundo modum prophetandi, ibi, deinde etiam hoc adjiciendum; tertio modum tractandi, ibi, prophetavit autem. Modum dicendi ostendit circa ornatum prolocutionis ex duobus. Primo ex ordine verborum; secundo ex elegantia verborum, ibi, ac primum de Isaia. Circa primum tria facit. Primo removet ordinem a quibusdam aestimatum, scilicet metricum; secundo demonstrat ordinem a propheta servatum, ibi, sed quod in demosthene; tertio ostendit eumdem modum se esse in sua translatione imitatum, ibi, nos quoque.
Versibus, idest brevibus clausulis, descriptos, idest distinctos, metro ligari. Metrum Graece, mensura dicitur: unde illud dicitur metrice describi ubi servatur certa mensura pedum, syllabarum, et temporum; a qua lege prophetae soluti sunt. Et aliquid habere de Psalmis, idest eis simile, vel operibus Salomonis, quantum ad finem proverbiorum, et in canticis canticorum; in demosthene, Graeco, tullio, Latino oratoribus, qui prosa scripserunt per cola et comata. Tres sunt distinctiones in Scripturis: coma, colus et periodus, ad similitudinem corporis humani, in quo sunt distinctiones quaedam in partibus unius membri; sicut sunt articuli, et distincta membra, sicut manus et pedes et iterum totum corpus. Primae distinctioni respondet distinctio quae sit per comata, quia coma, idem est quod incisio vel divisio; secundae respondet illa quae est per cola, quia colon interpretatur membrum; sed toti respondet periodus: periodus enim dicitur circulatio a peri, quod est circum, et odos, quod est via. Sola autem linea circuli completa est, sicut probat philosophus. Sumuntur autem istae distinctiones in Scripturis tripliciter. Primo, secundum Isidorum, in versibus, coma est quando post duos pedes sequitur una syllaba, quae est pars alterius pedis, quia tunc deciditur pes unus, sicut ibi: gloria, laus, et honor.
Cola autem quando accipiuntur duo pedes sine syllaba sequente, ut carmina dulcia. Sed periodus, quando tota sententia metrice tradita completur.
Secundo modo, in prosa, secundum Isidorum et tullium, coma est, quando imperfectae orationes pausatim proferuntur, ut infra 1: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, filiis sceleratis; et dicitur subdistinctio. Cola, quando perfectae orationes cum pausa proferuntur, quamvis perfecta non sit sententia, et dicitur distinctio, ut illud eodem: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum. Periodus, quando ex pluribus orationibus constat perfecta sententia.
Tertio modo sumitur coma a Rabano pro capitulo uno, super illud jer. 48: audivimus superbiam Moab; ubi dicit: in superiori (commate) provocavit ad poenitentiam; idest in superiori capitulo. Sed secundo modo accipitur hic. Novam, a nobis primo editam de Hebraeo in Latinum, novo genere, servato modo qui apud Hebraeos est, per cola et comata, qui in aliis translationibus non servabatur. Ac primum de Isaia. Hic ostendit modum dicendi quantum ad elegantiam verborum; et circa hoc tria facit. Primo ponit modum; secundo assignat rationem ex conditione dicentis, ibi, quippe ut vir nobilis, tertio concludit excusationem defectus in sua translatione a tali modo, ibi, unde accidit etc.. Disertus, idest eruditus in eloquentia appareat, nobilis, genere, quia fuit avus maternus vel affinis Manasse regi Juda, sicut dicitur in historia.
Unde accidit. Quae pulchre dicuntur in una lingua, non sonant pulchre translata in aliam; et ideo quanto ipse prae ceteris prophetis pulchriori eloquio usus est, tanto magis translatio a pulchritudine ipsius deficit. Florem, idest dulcedinem et ornatum. Deinde etiam hoc adjiciendum. Hic ostendit modum prophetandi apertum et expressum: et circa hoc tria facit. Primo ostendit modum prophetandi qui dictus est; secundo ex modo concludit rationem defectus in antiqua translatione septuaginta, ibi, unde conjicio: tertio excludit contradictionem aemulorum, ibi, nec ignoro etc.. Non propheta, quasi veritatem sub aenigmate obscurans, mysteria; idest secreta, a mystim, quod est secretum, ut incarnationem: infra 10: filius datus est nobis; passionem: infra 53. Tamquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet: et multa alia. Ad liquidum, expresse.
Putes, putare possis propter expressionem facti, non quantum ad modum qui magis exprimi potest de praeteritis quam de futuris: unde in hoc superat evangelista prophetam. Conjicio, sub quadam conjecturatione existimo, ethnicis idest gentilibus, ab ethnon, quod est gens. Margaritas. Matth. 7: inventa una pretiosa margarita.
Abscondita, occultata. Unde tria facit. Primo ponit defectum; secundo rationem defectus, ibi, ne sanctum; tertio probat per suam editionem, ibi, quae cum hanc. Abscondita, idest sacramenta.
Nec ignoro. Hic refellit contradicentium falsum judicium, et circa hoc tria facit. Primo ostendit per causam falsum esse eorum iudicium; secundo convincit eos per exemplum, ibi, et nihilominus; tertio ostendit eis ordinem rectum, ibi, legant.
Circa primum tria facit. Primo ostendit causam falsi judicii ex parte intellectus, ignorantiam; secundo ex parte affectus, invidiam, ibi, nos quoque; tertio concludit suam inter contradictiones constantiam, ibi, sciens ergo quanti laboris.
Psal. 17: tenebrosa aqua in nubibus aeris.
Contra. Supra dixit, ad liquidum, idest expresse, hunc dicere christi mysteria.
Respondeo. Verum est quantum ad quaedam principaliora.
Morsibus, idest detractionibus. In flammam mitto manum, idest expono me periculo. Et alludit proverbio vulgari, quod habet ortum ex hoc quod scaevola manum qua cillium interfecit, credens sillam interficere, misit in ignem, dicens: pereat manus quae hoc scelus operata est. Ob studium, idest exercitium scientiae.
Prophetavit. Hic ponit modum tractandi: et circa hoc tria facit. Primo tangit tractatus ordinem, quantum ad tempus et materiam et modum simul; secundo tangit intentionem, ibi, cum interdum; tertio ex intentione concludit orationis petitionem, ibi, quem quanto.