On Grace and Free Will, to Valentinus and the Monks with Him
S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO AD VALENTINUM ET CUM ILLO MONACHOS Liber unus .
Docet cavendum esse, ne vel gratia negato libero arbitrio, vel negata gratia liberum arbitrium defendatur: nam liberum voluntatis arbitrium inesse homini, constare ex Scripturarum testimoniis; de ipsa etiam gratia Dei, sine qua nihil boni agere possumus, data esse in iisdem Scripturis divina documenta. Postea contra Pelagianos probat gratiam non secundum merita nostra dari. Explicat quomodo vita aeterna, quae bonis operibus redditur, vere sit gratia. Tum vero monstrat quod neque scientia legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum sit illa gratia quae per Jesum Christum Dominum nostrum datur, sed ipsa gratia faciat ut lex impleatur, ut natura liberetur, ne peccatum dominetur. Expugnat vanum illud Pelagianorum perfugium, quo dicunt, «gratiam, etsi non secundum merita bonorum operum detur, tamen dari secundum merita bonae voluntatis, quae praecedit, credentis et orantis.» Incidit in quaestionem, cur Deus jubet quod ipse daturus est; et an jubeat aliqua quae non possumus. Charitatem, sine qua praecepta non implentur, non in nobis nisi ex ipso Deo esse convincit. Ostendit operari Deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum voluntates quocumque voluerit, sive ad bona pro sua misericordia, sive ad mala pro meritis eorum, judicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper tamen justo. Tandem gratuitae gratiae nec meritis redditae luculentum exemplum suppetere in iis parvulis qui salvantur, dum alii unam cum ipsis causam habentes pereunt.