Et est DIGRESSIOdeclarans diffinitionem mortis, et ejus explanationem.
Sic autem vita determinata, facile scietur quid est mors. Est enim mors hujus vitae privatio ex corruptione proportionis, quae est inter vivificans et vivificatum procedens. Vita enim secundum prius habita, licet non sit circa quaedam separata, tamen implicite intelligitur in causa vitae : sed hoc est in anima : et huic vitae non opponitur mors. Et vita quae est in fluxu ab anima ipsa : et nec huic vitae directe opponitur mors . eo quod illa et magis est animae quam corporis,sicut fluxus luminis plus est solis quam aeris recipientis. Et est tertia vira participata a corpore, adhaerens ei sicut forma formato : et haec est cui mors opponitur : hanc enim privat, et non aliam universaliter. Si enim quaedam anima perit cum corpore, hoc tamen universaliter non convenit omni animae. Licet autem sic tripliciter variemus vitam, in hoc non est nisi secundum intellectum, et non secundum rem : quia secundum rem pro certo non est nisi una et eadem : et sic in quibusdam est corruptibilis secundum substantiam et actus suos quos habet in corpus. In quibusdam autem secundum actus tantum, et non secundum substantiam, sicut in hominibus. In quibusdam autem nec secundum actus, nec secundum substantiam, ut in coelestibus, si illa secundum Peripateticorum et Stoicorum opinionem, animam habere dicantur. Quid autem sit vivere, vel quale animae separatae in seipsa, in hoc praesenti negotio nullo modo potest determinari : oportet enim de substantiis separatis cognoscere principia antequam aliquid certum ad hoc tradi possit. Ex his tamen quae dicta sunt, scimus cui vitae, vel potius in qua consideratione mors vitae opponitur privative, et in qua non.
Quod autem dicitur haec privatio procedere ex corruptione proportionis quae est inter vivificans et vivificatum, ideo dictum est, quod falso intelligitur ex omnibus quae in VIII ''Physicorum dicta sunt, quod inter omnem motorem et suum mobile est proportio quam habet motor ad mobile, et e converso mobile ad motorem. Qua salvata motor movet mobile, et mobile movetur a motore, et ea corrupta cessat movere motor. Et haec proportio est in motore secundum aliquid, et in eo quod movetur secundum aliquid. Nauta enim navi plene praeparata aliquando non movet : quia forte non concipit necessaria ad motum in animo suo, vel alia dispositione impeditur : et aliquando non est impedimentum in eo, sed in navi quae corrupta est, vel non habilis : et tunc iterum non movet : et sic est inter animam et corpus, ex quo jam scimus quod animatum movet seipsum,
et movetur a seipso, et quod omne tale componitur ex. motore et mobili. Tunc enim procul dubio non cessabit motus vitae animae in corpus, nisi corrupta proportione.
Scimus autem jam, quod vita essentialiter est ab anima in corpus. Essentia igitur animae movente, non est impedimentum motus ex parte motoris, sed essentia de se movet eodem modo et in juvene et in sene. Quoniam jam scimus per ea quae in libro de Anima bene considerata sunt, quod si senex accipiat ocu- lum juvenis, quod videbit sicut juvenis. Non ergo impeditur motus animati ex aliqua corruptione animae. Oportet igitur quod corruptio tota hujus proportionis sit ex parte moti. Mors igitur erit, ut dictum est, privatio vitae in corpore ex corruptione proportionis corporis prout est ab anima mobile, procedens et causata : et hoc est quod probare volumus. Ulterius autem patet ex dictis, quod etiam causae vitae longioris et brevioris non ex parte animae, sed ex parte corporis sunt inquirendae.