DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT VII.

Et est DIGRESSIO declarans, quod spiritus non est causa longioris vitae per se : et quibus modis calidum et humidum sunt causae longioris vitae et brevioris ?

Sunt autem quidam qui principium tertium vitae spiritum esse dicunt : eo quod vident hunc esse vitae et operationum instrumentum, et virtutis quasi portitorem, sicut diximus in libro de Spiritu et inspiratione : et dicebant hunc esse principium vitae et longioris et brevioris vitae causam. Quoniam hic aliquando est paucus, aliquando vero multus, aliquando autem grossus, aliquando subtilis ultra aequalitatem debitae complexionis. Et quando quidem est paucus, tunc debilitate abbreviat vitam, sicut est in melancholicis. Quando autem multus, tunc exsufflando exstinguit calorem, sicut ventus exstinguit lampadem. Quando autem grossus, tunc impedit operationes virtutum vitalium et naturalium, et praecipue animalium. Et quando est nimis exilis, tunc de facili exspirat, et mortem inducit.

Et licet hoc verum sit quod dicunt, tamen secundum rei veritatem, et secundum Aristotelis subtilem intellectum, spritus nequaquam est principium vitae, neque etiam longioris aut brevioris vitae causa, nisi per accidens : cujus probatio est quod supra diximus, quod spiritus materialiter generatur ex humido, et active generatur ex calido naturali. Et ideo paucitas et multitudo spiritus, similiter autem et caeterae dispositiones ejus sunt causatae aut ex calido, aut ex humido, aut ex utroque. Et ideo causa prima et per se vitae in calido est et humido, et non in spiritu.

Scire etiam oportet, quod calidum et humidum, de quibus dictum est, sunt causae longioris vite et brevioris secundum naturam. Et est mensura vitae secundum quantitatem virtutis calidi in humidum, et e converso secundum quantitatem virtutis humidi in calidum. Quanto enim tempore calidum valet subsistere in humido non consumpto, neque aliter depravato secundum naturam, et quanto humidum deduci potest et converti a calido, tanto tempore secundum naturam durat vita calidi, aut virtus in humido : et mensura virtutis ejus attenditur in multis : sed tria sunt potissima, quantitas scilicet et qualitas ipsius calidi, et qualitas membrorum in quibus operatur. Saepe enim optimus artifex deficit in opere propter corruptionem vasorum in quibus operatur. Vasa enim alterantur continue et corrumpuntur : et ideo non pervenit intentum opus in qualitate et bonitate in qua intenditur. Et sic est de calido naturali, quod procul dubio propter continuitatem temporis remittitur : et ipsa vasa in quibus est, per multam ipsius actionem saepe divisa et assata alterantur, et ad priores dispositiones siccitatis et frigiditatis : et tunc etiam si calidum insit, non permittit effectus nobiles operationum ejus producere, et sic ducitur ad terminum virtutis suae. Ostendunt autem haec senectus et senium, ad quae deducitur initium, quae sunt signa proxima terminationis ejus.

Similiter etiam humidum, licet sit multis modis causa longioris vitae et brevioris, quos modos considerat medicus, tamen tres sunt principales, scilicet ex quantitate, qualitate ipsius, ex dispositione vasorum in quibus decoquitur et com-

pletur : quoniam quantitas ipsius impedit calidum, et est quod calidum vincere non possit : et tunc relinquitur frigidum non assilatum, et remanet circa locum digestionis constans tantum,et facit phlegmaticam pinguedinem, in qua tandem suffocatur calidum : cujus signum est, quod omnes excellenter pingues et ventrosi multum moriuntur subito, suffocato calido a quantitate calidi humidi. Minor autem quantitas ipsius non sufficienter pabulat calidum radicale humidum consumendo inducit maciem, et consumptionem, et mortem. Et hujus signum est, quod omnes macilenti secundum plurimum moriuntur calore peracuto consumente substantiam. Qualitate autem causat vel longam vel brevem vitam per modum supra dictum. Vasa enim corrupta corrupunt humidum quod in ipsis decoquitur, sicut senium et vetustas omnium aliorum. Et ideo humidum fit viscosum membris extrinsecus adhaerens et non nutriens. Et ideo tunc calor modicus intraneus evanescit: et hujus signum est, quod senes omnes tali abundant humore in sputis et excreationibus, et abundant multo stercore liquido, propter indigestionem, et frequenter moriuntur immediate post cibi sumptionem, quando multum senes efficiuntur : eo quod superfluo et indigesto nutrimentali humido operatur et exstinguitur in eis modi cum calidum.

Haec autem quae dicta sunt probant, quod primum humidum radicale numquam accipit restaurum per omnia simile, et praecipue in senibus. Et ideo succedunt sibi aetates in his qui vivunt et sic post calidum humidum, calidum siccum, et port hoc frigidum siccum, et tandem intus siccum et extra alienam humiditatem in senio putrescente. Haec etiam est causa, quare non amara est mors senum, cum calidum pungens in eis sit quasi nullum : et quod est, est ab alieno humido suffocatum, et ideo impotens ad pungendum, et membra sunt jam quasi putrida et insensibilia. Haec igitur sint dicta ad intelle- ctum eorum quae supra inducta sunt. Scimus enim ex dictis causam longioris vitae et brevioris non in anima esse quaerendam, sed in corpore. Inter ea autem quae sunt in corporibus vivorum, non esse quaerenda nisi in calido et humido, et non in spiritibus, vel in sicco, vel frigido, nisi per accidens, sicut diximus.