DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT VI.

Et est DIGRESSIO declarans calidum et humidum secundum quod sunt principia vitae.

Nos autem ad eorum quae dicta sunt et quae dicentur intelligentiam, oportet hic digredi parum, et determinare causas vitae. Ex prius ergo habitis habemus, quod omne vivum abundat calido et humido super frigidum et siccum, et praecipue id quod vivit vita animalis. Hoc enim habet duplex calidum intraneum, quorum utrumque habet in se triplicem virtutem. Unde quoddam est calidum originale quod est in ipso semine : et cum membra fiunt ex semine, est per omnia membra transfusum. Alterum autem est quod jam formato et consistente corpore transfunditur a corde principaliter, et per consequens ab hepate, et tertio a testiculis in totum corpus. Et illud quidem quod a corde est, influentiam habet ad formandum omne aliud calidum, sive sit originale, sive sit a caeteris membris.

Quodlibet autem istorum calidorum triplicem habet virtutem : habet enim principaliter virtutem sui motoris qui est anima, sicut alibi explanatum est : et quoad hoc operatur ad operationem vitae. In quantum autem est calidum complexionale, coaccedit ad aliquam coeli conformationem, et sic habet in se, ut dicit Aristoteles, virtutem coelestem, et sic agit ad consistentiam et continentiam substantiae. Sicut omnis virtus coelestis facit constitui et in esse contineri substantias mixtas et generatas, quae remotae sunt ab excellentia contrarietatis quae est in simplicibus elementis. In quantum autem est calidum assimilans, ex contrajacentibus passionibus nutrimentum dissimile convertens et digerens et complens, sic est calidum ignis, sicut clare demonstratur in principio quarti Meteororum . Hi ergo sunt calores vivifici animatorum, et per dictas virtutes operantes.

Humor autem qui est subjectum et pabulum hujus calidi, principaliter quidem est duplex, seminalis scilicet, qui constituitur ex tribus humoribus, seminis scilicet maris, et seminis foeminae, et sanguinis menstrui. Sed in his semen masculinum est operatorium et factivum : foeminium autem factum et operatum : et humor sanguinis menstrui est assumptus in supplementum et augmentum. Ex isto igitur humore sic confecto

formatur radicalia membra, in quibus infunditur anima, et diffunditur in eis, ut mediante ipso retineant mollitiem et cibum, et recipiunt per hujusmodi nutritionem cum nutrimentali humido. Secundum autem humidum est nutrimentale : et hoc est duplex : plene assimilatum, et non plene assimilatum, quod tamen in membris et ad membra tractum est. Hoc autem est restaurativum et augmentativum humidi radicalis. Est autem utrumque istorum humidorum aereum et aliquantulum pingue, non quidem sicut adeps pinguis, sed potius sicut humor ex carnibus assis vel etixis ebullontia, quae non ebulliunt ex aqua superflua, sed ex ipso carnis humido : haec enim sunt albam pinguedinem non inflammabilem habentia. Horum igitur humorum primum est caloris supra dicti subjectum in quo salvatur. Secundum autem et tertium sunt caloris praedicti pabulum. Et primum quidem est pabulum conveniens. Et secundum est pabulum aliquantulum inconveniens et dissimile.

Hujus autem dat Avicenna validum exemplum et conveniens in lampade quae est plena oleo, in qua est licinium ardens. In illa enim lampade triplex est humidum : unum quidem quod continet flammam cum licinio, et hoc est quod est quasi ignis materia, et subjectum ex licinio continue eductum in ignem per calorem ignis. Secundum est quod jam licinio imbibitum, quod quidem est jam sufficienter igni praeparatum, sed nondum ab igne attractum in ignis materiam : et hoc est quod primo humido est assimilatum sufficienter. Tertium autem est id quod est licinio in tota capacitate lampadis transfusum,quod calor neque adhuc calefacit neque attraxit in licinium : et ideo non est assimilatum adhuc, sed est assimilandum in proximo. Primum autem istorum humidorum est simile illi radicali humido in quo sicut in subjecto proprio haeret calor naturalis, qui dispersus est

in membris radicalibus, ex calore seminali procreatus. Secundum autem simile est illi parti nutri mentalis humidi, quod jam assimilatum est in membris ad cibum imbibitum et attractum. Tertium est simile illi quod nondum plene assimilatum est, sed est adhuc transfusum membris in vasis nutrimento deservientibus, quod tamen per calorem digestivum in continuo tempore assimilatur.

Est autem ex omnibus his, quae in aliis libris dicta sunt, planum, quod cum calor naturalis agat congregando homogenium sibi, et separando heterogenium, quod calor continue humidum in quo est, depascit : et ideo secundum humidum datum est in succursum primi humidi. In duobus enim sunt auxilium : quorum unum est, quod miscendo se primo humido impedit calorem, ne tantum agat in primum quantum faceret si secundum sibi mixtum non esset. Secundum autem est, quod mixtum ei restaurat id quod jam deperditum est ex ipso propter calorem consumentem. Tertium autem secundo fert auxilium in uno, scilicet in hoc quod attractum assimilatur sibi, et subintrat loco ejus in membris, quod ultimum transivit in restaurationem primi humido Secundum autem et tertium habent auxilium et juvamentum speciale in eo quod de hoc non sic restaurat deperditum, sed est ultimum hoc etiam in membris : et de ipso nutriuntur membra et augmentantur in tempore augmenti, sicut alibi diximus.

Oportet autem humidum sicut materiam proportionatum esse calido sicut formae agenti. Est enim formaliter et ad formam membrorum agens calidum propter tres virtutes quas diximus sibi inesse ex anima, et coelo, et igne. Proportio autem haec est, ut quidem vincatur et apprehendatur et convertatur humidum a calido, quod vocatur terminatio et complexio humidi in IV Meteororum : non autem sic quod consumatur et accenda- tur. Et hanc proportionem corrumpit calidum duobus modis. Uno quidem cum materia, alio autem sine materia. Cum materia quidem, quando aliqua est in corpore intensa quae sui calore incendit cor, et cor incensum aestum efflat super caetera membra : et fit calor immoderatus, qui consumit humidum, sicut est in febribus putridis : et tunc oportet medicos peritos studere, ut aut materia illa educatur, aut aliter consumatur. Sine materia autem corrumpit proportionem, quando non est aliqua materia in corpore mala, sed tantum excedit in qualitate caloris vel in remissione. Et tunc studere oportet non ad educendum, sed ad alterandum solum, ut reducatur ad aequalitatem quae complexioni viventis debetur.

Haec autem eadem proportio corrumpitur, et hoc dupliciter, scilicet quantitate et qualitate. Sed utrumque istorum est cum materia et sine materia. Quantitate autem sine materia corrumpitur, quando humidum qualitate quidem est conveniens et non est in materia aliena, sed in humido quod competit corpori ipsius viventis, sed est nimium : et tunc nisi succurratur, nimietate sua suffocat colorem naturalem, sicut flamma lampadis suffocatur per nimium sibi superfusum oleum. Et tunc oportet juvare per desiccantis, aliquantulum. Si autem praeter hoc fuerit per diminutionem quantitatis solius et sine materia desiccante, tunc oportet studere ad humectantia paulatim, ne calor non habens materiam evanescat, sicut ignis lampadis quando deficit oleum. Si autem peccat in qualitate sine materia, tunc quidem materia est quae convenit: quia illud peccatum semper est ex debilitate caloris non convertentis. Si autem accidit aliquando, tunc oportet studere per alterantia ipsum et reducentia ad qualitatem debitam, quaecumque sit illa.

Duo tamen sunt freqentius impedientia, scilicet quia aut aquosum est quod est calido in duobus qualitatibus

oppositum .et exstinguit ipsum. Et tunc studium occurrens est per desiccantia calida : aut est forte nimis inflammabile sicut pinguedo sulphuris, et non sicut pinguedo carnis, de qua supra diximus, et tunc statim spirat per calidum : et tunc oportet quod occurratur per auferentia ab eo tale pingue. Et haec sunt acuta separantia duo pinguia, quae sunt in ipso, illud scilicet quod est commiscibile substantiae sine vehementi et subita inflammatione, et illud quod superenatat illi quod facile inflammat et exspirat. Quando autem peccat ex materia sibi admixta, quaecumque est illa, oportet quod educatur per aliquam purgationem.

Causae autem horum omnium peccatorum in calido et humido sunt valde multiplices. Aliquando ex membris quidem corporis existentis : aliquando autem ex iocis, vel temporibus, vel exercitiis, aut cibis et potibus, aut ex accidentibus animae quae sunt gaudium, et tristitia, et hujusmodi : sed de his in medicina intenditur, et non spectat ad scientiam universalem naturalem.

Haec igitur duo in statu existentia sunt duo principia vitae. Frigidum autem et siccum sunt quidem cum his principia commixtionis et complexionis et humorum, sed nullo modo sunt principia vitae. Siccum enim in viventibus non est nisi sicut materia tantum, qua non indigetur nisi ut terminetur humidum, et figuram recipiat, et teneat, et statum fortitudinis habeat corpus. Frigidum autem per se qualitas mortificativa est, ut alibi diximus, et juvamen suum est in aliqua retentione humidi, ne nimis calefactum occurrat: et in aliquo temperamento calidi, ne fervidum existens nimis incenderet. Agendo igitur et patiendo proprie vitae principium et causae sunt calidum et humidum dictis modis ad invicem terminata et proportionata.