DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT III.

De dubitatione quae sequitur ex dictis circa corruptionem et incorruptionem.

Propter praedicta autem et de anima utique aliquis dubitando ratiocinari potest ex his quae dicta sunt. Si enim anima non est secundum se existens praeter corpus, sed potius est in corpore sicut forma materialis, et sicut scientia est in anima, sicut dicebant hi qui. harmoniam quamdam omnem esse dicebant animam, tunc secundum praedicta oportet, quod quaedam alteratio naturaliter propria et non per accidens sit sui corruptio, sicut est ignorantiae et scientiae, praeter illam communem omnium formarum materialium corruptionem, qua corrumpitur anima secundum istam opinionem corrupto corpore.

Et haec argumentatio est contra Alexandrum, qui dixit intellectum possibilem esse formam materialem elementa continentem, quam reparationem vocavit in materia vel in corpore: propter quod cum non videatur hujusmodi esse vera corruptio animae praeter subjecti corruptionem, tunc necessario sequitur, sive corruptibile sit, sine incorruptibile, quod aliter se habeat ad corporis communionem quam accidens se habet ad subjectum : aliter enim assignari oporteret propriam ipsius corruptionem. Et haec corruptio non potest inveniri, cum circa animae corruptionem fortasse aliquis considerans propriam animae naturam et diffinitionem, rationabiliter potest dubitare, ad utramque partem contradictionis fortes inveniens rationes. Ex quo enim diffinitur ut perfectio corporis materialis, et talis perfectio educitur de materia, et non est nisi materia ipsa existente, licet non habeat proprium corrumpens, tamen non est cujus proprium esse sit incorruptibile esse.

Quaeramus igitur, si ex hoc sequitur, quod ipsa sit corruptibilis? Sed statim occurrit, quod non utique proprie erit corruptibilis corruptione talium formarum, nisi proprie dicatur quod est aliquod contrarium. Et tu debes scire, quod si dicatur anima per se esse incorruptibilis, quod tunc sequitur quod habet virtutem ad esse infinitum et semper movendi : quod est contra ea quae in primo Coeli et Mundi non solum probata, sed etiam demonstrata sunt. Si autem dicatur, quod est corruptibilis per se, tunc sequitur quod habeat contrarium, sicut hic probatum est. Et haec est necessitas hujus questionis : nos enim videmus quod quaedam corrumpuntur, ideo quod substantiae eorum contrariae, aut ex contrariis sunt, sive sint simplicia, sive composita. Corrumpuntur autem ex eo quod

contingit contraria corrumpi ab invicem. Contraria enim ipsa quae sunt activa et passiva, ab invicem auferuntur, et corrumpuntur ab invicem. : sed secundum accidens communi corruptione corrumpuntur quae sunt in substantiis contrariis, vel ex contrariis compositis. Et illis corruptis, necesse est et illa corrumpi quae sicut accidentia sunt in ipsis. Sed substantiae praecipue quae sunt forma sub-

stanti alis et substantia materialis, etiam composita secundum se intellecta, corruptionis habent modum : accidentium vero non habent ideo quod substantia his modis dicta de nullo subjecto tamquam accidens praedicatur. Propter quod etiam contrarium non habet. Si igitur non est ei aliquod contrarium, et in quocum que generum non est contrarium, impossibile est aliquid in illo genere corrumpi per se propria corruptione. Si enim verum est quod hic et in libro Peri geneosos dictum est, quod omnis corruptio proprie et per se dicta est a contrario, impossibile est corrumpi aliquid talium quae non habent contrarium. Hic autem in proposito de anima quod nunc quaerimus, non est omnino contrarium, neque per se, neque per accidens : eo quod anima non est composita ex contrariis : neque etiam habet contrarium, aut ad minus non habet coD.trarium hoc quod per se est contrarium. Et sic ipsa videtur non esse corruptibilis.

Si enim est substantia per se existens et hoc aliquid, sicut dixit Plato, et Socrates, et multi alii Philosophi, tunc non habet contrarium secundum hoc quod sit composita ex contrariis. Si autem non est sic substantia composita ex contrariis et hoc aliquid et per se existens, tunc non habet contrarium hoc quod per se contrarium est, sicut scientia ignorantiae, et aegritudo sanitati. Et tunc sequitur ex dictis, ut videtur, quod nullo modo sit corruptibilis per se et propria corruptione vel secundum accidens. Ex hoc autem sequitur, omnem animam osse immortalem et incorruptibilem. Et hoc quidem dixit Plato et Socrates et multi alii Philosophi,

Quaeramus autem, utrum hoc quod modo dictum est de animae incorruptibilitate, ut sit quidem uno modo verum, alio autem modo non verum. Anima enim uno modo habet contrarium per accidens ex. eo quod subjectum factum est ex contrariis. Quaecumque enim anima est forma in materia, absque dubio corruptibilis est, subjecto suo corrupto, sicut est vegetabilis, et sensibilis. Anima autem quae non est forma in materia, sed est separata, cum non habeat contrarium per se, neque sit in materia sicut forma materialis, absque ullo dubio neutro modo est corruptibilis.

Dico autem, quod quaecumque est forma in materia est corruptibilis : eo quod impossibile est habenti materiam (hoc modo quo in physicis libris demonstratum est, quod materia est subjectum motus et mutationis) non esse contrarium per accidens, licet non per se. Mox enim quando nominatur potentia materialis quae absque dubio est ad motum, oportet quod insit contrarium illi materiae quae possibilis et transmutabilis esse ponitur. Hoc patet ex hoc quod undique, hoc est, in omni materia calidum illud quod est corrumpens, eo quod habet contrarium, et est activum : et similiter quod rectum quod habet contrarium, et non est activum, semper inesse contingit alicui. Sed tamen vere demonstratum est passiones et accidentia non esse separabilia : haec autem omnia plane disputativa.sunt et determinata ante finem primi nostrorum Physicorum . Si igitur quodcumque inhaerens sic materiae, sit activum et passi- vum, tunc impossibile est subjectum illud non mutari. Omnis autem actio et passio magis factae abjiciunt aliquid a substantia. Et si subjectum animae sit compositum ex contrariis, sicut in scientia de Anima ''demonstratum est, tunc absque dubio ipsa corrumpitur subjecti sui corruptione : et ideo causas longitudinis vitae et brevitatis ex parte subjecti quaerimus : non enim potest esse quod unum contrariorum non semper agat, et alterum non semper patiatur.

Amplius si dicatur ex parte subjecti esse contrarium, oportet quod omnis forma quae est in subjecto, habeat aliquid excellens in corporibus simplicibus : eo quod compositum ex contrariis recedit per mixtionem ab excellentia contrariorum. Hoc ergo sic supposito, necesse est excellere calidum, vel frigidum, humidum, vel siccum in subjecto aliquod simplicium quae sunt extra subjectum. Superfluum autem sive excessum semper agit et facit in id quod excellitur : excellens enim sive superfluum est contrarium : quia medium comparatum extremo, contrarium est, sicut se habet tepidum ad frigidum, ut dictum est in V ''Physicorum . Mutatio enim omnis est ex contrario in contrarium, et est mutatio ex tepido in fervidum. Superfluum autem voco excellens, quod est excellens a receptione priori ejusdem formae magis remissae prius acceptae, sicut fuscum se habet ad album, et tepidum ad calidum.

Si autem omne quod est activum, alicui contrarium est, ut in Physicis probatum est, oportet ut omne tale sit utique corruptibile : et sic videbitur quaedam anima et vita corruptibilis utique esse contrarietate subjecti, quae et excellitur simplicium qualitate, et in se habet contrarium. Si autem dicatur quod

non corrumpitur a seipso quod in se non habet excellens contrarium propter mixturam quae frangit excellentias contrariorum. Si dicatur corrumpi subjectum ab aere continente : si quidem erit sufficiens nostra ratio ex dictis accepta. Aer enim non corrumpit nisi excellat calidum, educendo naturale calidum et humidum cum ipso : et tunc habet contrarium. Si autem hoc non concedatur, quod ab excellenti corrumpitur continente : tunc oportet relinquere quodlibet aliquid contrarium in toto, sicut frigidum contrariatur calido non per modum excellentis tantum. Et cum sit superfluum sive excellens in virtute respectu ipsius, et vincit in Ipso et corrumpit. Nihil enim corrumpit alterum, nisi excellat ipsum, sive sit ejusdem generis, sicut fervidum et tepidum, sive sit In toto contrarium, sicut calidum et frigidum. Et ideo minor flamma comburitur et consumitur a majori per excellentiam quam habet ad ipsam. Quia humidum quod pluri tempore nutriret parvam flammam, comburitur et consumitur a majori in brevi tempore, et ita absorbetur minor flamma. Et haec est causa, quod omnia quae sunt in quodam motu, fiunt et corrumpuntur etiam in quodam motu, et etiam in. motu sunt, scilicet quoniam omnia naturalia habent contrarietatem, et quaedam habent contrarietatem qua excellunt se. Quaedam autem in toto contraria sunt, et cum. hoc excellunt in virtute, continue agunt In ipsa, et illa continue patiuntur. Et haec est causa, quod continue abbreviatur vita eorum et duratio, et tendunt continue ad corruptionem. Et ex hoc accipitur, quod anima in subjecto tali existens, licet neque in se sibi immixtum habeat contrarium, neque habeat contrarium extra se existens, tamen non semper vivificabit, propter causas supra dictas ex parte ejus quod vivificabitur, sicut patet ex praedictis.

Cum enim sic duplex subjectum aniniatorum habeat contrarium, excellens scilicet, et in toto contrarium, aer conti- nens simul cum excellenti calido, agit si calidus est : aut e contrario agit si in toto habet qualitatem contrariam, et ita ad corruptionem juvat. Et hujusmodi signum est, quod transposita de locis frigidis in calido tempore quo frigidus est aer, et de locis calidis in frigido tempore, quo aer est calidus, ut sic fiat contemperatio aeris, sunt in vivendo pluris temporis : aut etiam sunt minoris temporis, si tempore calido fiat transpositio in locum calidum, et tempore frigido in locum frigidum. Quibuscumque enim animatis contraria insunt, illis nequaquam est materiae facultas in infinitum existendi et vivendi : materia enim cum sit subjectum transmutationis, mox nomine suo contrarium habet in seipsa. Et si mobilis est secundum ubi, habet contrarietatem in ubi acceptam. Si autem est mobilis secundum quantitatem, tunc habet contrarietatem secundum augmentum et decrementum, et est passibilis secundum passibiles qualitates : tunc erit aliquid contrarietatis alterans eam secundum contrarias qualitates.

Ex omnibus autem his est accipere, quod anima quae est virtus in corpore, licet non sit ex contrariis, nec habeat contrarium secundum seipsam, est tamen forma corporis In se contrarietatem habentis : quam contrarietatem excellit aliquod simplicium quod est extra ipsam. Et ita corrumpitur corruptione contrariori in seipso et agente continente quod est extra ipsum. Propter quod et animam et vitam in animalibus et plantis corrumpi est necesse : propter quod tota causa brevis et longae vitae quaerenda est in eo quod est subjectum animae, et non in ipsa anima. Utrum autem omnis anima sic corrumpatur corruptione subjecti, alibi in parte est dictum, et iterum certitudinaliter in ipsa philosophia tractabitur, ubi de substantiis separatis faciemus mentionem.