DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT II.

Et est DIGRESSIO declarans essentialem diffinitionem vitae, et explanationem

ejusdem. His ergo sic praelibatis, accipiamus ex probatis a nobis in physicis libris , quod vita est actus primus et essentialis et continuus animae in corpus, non per modum somni, sed per modum vigiliae existens ab anima in ipsum. Dico autem actum perfectionem quam endelechiam Graeci vocarit. Sicut enim cujuslibet essentiae formalis quae dat esse et rationem ei in quo est, proprius et primus actus est esse quod dat ei cujus est forma : ita formae determinatae et specificatae quae ultima est et convertibilis, est dare determinatum et specificatum esse quod est ab ea essentialiter, sicut actus lucere essentialiter convenit luci. Cum ergo anima sit quaedam, formarum specificandum, sibi essentialiter convenit dare animato corpori specificatum et determi- natum esse. Et hoc esse vocatur vita in viventibus : et ideo egregie dictum est, quod vivere viventibus est esse .''

Sensibilis autem anima cum dicat ulteriorem determinationem, etiam ulterius determinatum esse donat : et hoc est sentire, quod est quoddam vivere specificatum. Et sic sentire sentientibus est esse, et ulterius intelligere per eumdem modum intelligentibus est esse. Propter quod Aristoteles bene dixit, cum dixit quod est solus intellectus. Quia nihil dat esse hominis in quantum est homo, nisi solus intellectus. Omnis enim forma dat esse in eo quod est forma, sive sit concepta cum materia, sive separata. Sed nobilius esse donat, et vicinius causae primae separata, quam concepta cum materia.

Et quia sic essentialis animae actus est dare esse vitae, propter hoc dicitur esse actus corporis organici physici potentia vitam habentis. Et sicut diximus de tota secundum se anima, ita est de potentiis in comparatione ad organa. Et ideo videre est esse oculi, sine quo non est nec vocatur oculus nisi aequivoce : et sic est in omnibus aliis animae partibus. Haec autem ex dictis alibi satis patent : quia jam habemus quod est actus esse essentialis et ante hoc esse nihil omnino est dare, et post ipsum est virtus et operatio, et quidquid aliorum convenit ei quod sic est per formam, constat quod est actus primus. Et cum non sit animae per aliquam quamcumque potentiam ejus conveniens, sed secundum omne genus animae, et secundum quamlibet partem ejus, oportet quod sit essentialis.

Cum autem et alii actus sint quidam essentiales, sicut imaginari, et nutrire, et hujusmodi, quae non per accidens aliquod conveniunt animae, eo quod anima a natura in hoc differt quod essentialiter facit multa, et hi. tamen actus non sunt continui uno modo existentes, sed intercipiuntur quiete somni propter laborem qui est in eis. Et ideo in descriptione vitae ponitur, quod est actus continuus.

Quia vero et ipsa est actus continuus sicut forma, vita autem est actus, sicut esse illius formae in eo quod est per formas, quod quidem esse nihil aliud est nisi diffusio qua se diffundit forma in eo cui dat esse, ideo additur animae in corpus. Et sicut lux, lumen, et lucere, eamdem naturam nominant, differenter tamen, quia lux nominat eam secundum se, et lumen diffusam in luminoso, sive in luminato, et lucere nominat ejus essentiale agere : ita anima, vita et vivere, dicunt unam naturam : sed anima nominat secundum se hanc, et vita diffusionem ipsius in eo quod est animatum, et vivere dicit ejus essentialem actum : quia anima non est quidam actus, sed semper diffusa in vivo. Sed anima non diffinitur secundum se, sed potius ut vita quaedam, quando dicitur quod est endelechia ejus quod potentia vivit. Melius tamen dicitur, quod est hujus vitae causa vel principium, sicut in secundo de Anima disputatum est.

Ex his patet, quod non est per modum somni, sed per modum vigiliae existens ab anima in corpus. Et ideo dixerunt quidam, quod vivere est fieri quoddam, sicut et lucere. Quod quidem dictum licet non per omnia sit verum, tamen habet aliquam verisimilitudinem. Dico autem non per omnia verum esse : sicut enim dictum est ante, idem est vivere quod animae diffusio in vivo : non enim seorsum quidem est anima, et seorsum vita : sed vita est ipsa anima diffusa in eo quod vivit et in toto et in partibus, sicut prius diximus : quia si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Habet tamen similitudinem in operibus vitae quocumque modo exerceantur : quia illa continue fluunt ab anima. Hujus autem vitae, sicut in physicis demonstratum est, subjectum primum et proprium est cor, vel id quod est loco cordis in his quae sunt animata : ''et ex ipso opera vitae vehiculo spiritus vecta fluunt in totum corpus.