DE MORTE ET VITA.

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III,

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

CAPUT IV.

Et est DIGRESSIO declarans qualiter ex parte corporis et non animae quaerendae sunt causae brevioris vitae et longioris ?

Ad faciliorem autem intellectum omnium quae dicta et dicenda sunt, oportet scire quod omne vivum participat calore vivifico : et si vivere debeat, oportet quod calor in ipso excellat : quia aliter non faceret humidi digestionem et terminationem Fatuum enim est omnino quod quidam dicunt, omne animatum aequaliter ex elementis et elementorum qualitatibus misceri quoad commixtionem, et inaequaliter quoad complexionem. Hoc enim dictum est, quod intelligi et verificari nullo modo potest : quia in talibus non est commixtio nisi complexionis solum tam in toto quam in partibus, sicut ex diffinitione complexionis manifestum est. Sed de hoc locuti sumus in alio libro.

Oportet igitur, quod calidum dominetur et sit in agendo : et ideo illud excellens semper aliquid educit de humido. Cum autem juvatur a calore continentis aeris, tunc citius corrumpit. Et haec est causa corruptionis et mortis corporum animatorum. Humidum autem cum, sit materia spiritus in animatis quae sunt sensibilia, excellit post calorem. Et ideo molles sunt partes animalium principales, et molles sunt partes animalium cibi et potus : propter quod molles sunt partes earum exceptis his quae quasi sunt corporis fundamenta, ut ossa. Dominatur ergo in his post calidum terminans et dirigens humidum. Siccum autem et frigidum, sicut alibi ostendimus, in omnibus sunt qualitates mortificativae et praecipue frigidum : et ideo in nulla vivorum cum aliis adaequantur, sed potius alia sunt dantia substantiam. Sed tamen humidum est a sicco aliquid passum : quia aliter non cibaret neque constitueret substantiam carnis vel alterius membri quod est loco carnis. In plantis etiam dominantur : sed plus est in eis siccum et frigidum quam in animalibus : sed tamen non praevalent : propter quod in omni animato necesse est esse calidum terminans, et humidum terminatum, sicut patet ex his quae in principio quarti Meteororum dicta sunt de effectibus primarum qualitatum activarum, et de his quae de passivis qualitatibus sunt determinata in eodem.

Quod autem quidam dicunt quod hoc calidum cum sit excellens, non possit esse calidum ignis : quia si esset calidum ignis, consumeret substantiam, et destrueret alia contraria, et sic induceretur mors, omnino nullam habet veritatem. Et hujusmodi homines omnino ignorant quid dicere debeant: est enim hoc secundum Averroem, et Avicennam, et alios Peripateticos calidum ignis : aliter non congregaret homogenia, et separaret heterogenia, sicut ostensum est in secundo Meteororum, si hoc calidum ignis non est excellens, sicut in elemento simplici, sed est proportionatum humido et complexionali, et est animae instrumentum, et habet in se virtutem coelestem. Et ideo

licet continue consumat et desiccet de humido, et tandem in toto finiat ipsum, tamen non statim consumit, sed. paulatim, sicut infra dicetur. Et ideo non in anima, sed in corpore quaerenda est causa vitae longioris et brevioris. In quibuscumque autem dominatur frigidum et siccum, in his est nulla omnino vita. Et ideo in illis non quaeritur causa longioris vitae et brevioris.

Utrum autem anima corruptibilis est, vel non, alterius est negotii. Sed quod hic induximus de ipsa, ideo factum est, ut perscrutaremur utrumne aliqua causa vitae longioris vel brevioris quaerenda esset in ipsa, sicut dictum est etiam prius.